Cardinal Baronius's Martyrologium Romanum (Baron)
September 1
[S] In provincia Narbonensi sancti Aegidii abbatis et confessoris. Beneuenti i sanctorum martyrem duodecim fratrum. [S] In Palestina sanctorum Iosue et [S] Gedeonis [S] Hierosolymis beatae Annae prophetissae, cuius sanctitatem sermo Euangelicus prodit. [S] Capuae via Aquaria S. Prisci martyris, qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. [S] Rhemis in Gallia sanci Xysti discipuli B. Petri Apostoli, qui ab eo primus eiusdem ciuitatis Episcopus consecratus, sub Nerone martyrii coronam accepit. [S] Tuderti in Umbria S. Terētiani episcopi et martyris, qui sub Hadriano Imperatore, Laetiani proconsulis iussu, equuleo et scorpionibus cruciatus, demùm abscissa lingua, capitis damnatus, martyrium compleuit. [SS] Heracleae [S] sancti Ammonis diaconi, et [SS] sanctarum quadraginta Virginum, quas ille erudivit in fide, et sub Licinio tyranno ad matryrii gloriam secum perduxit. [SS] In Hispania sanctorum martyrum [S] Vincentii et [S] Laeti. [S] Populonii in Tuscia B. Reguli martyris, qui ex Africa veniens, ibi sub Totila martyrium consummauit. [S] Apud Senonas beati Lupi Episcopi et confessoris, de quo refertur, quod quadam die, dum praesente clero sacris altaribus adstaret, lapsa est caelitus gemma in eius calicem sanctum. [SS] [S] Capuae item alterius Prisci Episcopi, qui unus fuit ex illis sacerdotibus, qui in perfecutione Vuandalorum ob fidem Catholicam variè afflicti et vetustae naii impositi, ex Africa ad Campanie litora peruenerunt, et Christianam disciplinam, in iis locis dispersi, diuversisque ecclesiis praefecti mirificè propagarūnt. Fuerunt autem eius socii, [S] Castrensis, [S] Tammarus, [S] Rosius, [S] Heraclius, [S] Secundinus, [S] Adiutor, [S] Marcus, [S] Augustus, [S] Elpidius, [S] Canion, et [S] Vindonius. [S] Apud Aquinum S. Constantii Episcopi, prophetiae dono, multisque virtutibus clari. [S] Apud Cenomanos sancti Victorii Episcopi. [S] In territorio Constantiensi ad aquas duras sanctae Verenae virginis.
September 2
[S] Romae S. Maximae martyris, quae unà cum s.o Ansano Christum confessa, in persecutione Diocletiani, dum fustibus caeditur, reddidit spiritum. [S] Pamiae in Gallia S. Antonini martyris, cuius reliquiae in ecclesia Palentina magna veneratione afferua︥tur. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Diomedis, [S] Iuliani, [S] Philippi, [S] Eutychiani, [S] Hesychii, [S] Leonidis, [S] Philadelphi, [S] Menalippi, [with MHier Ep., for (MHier. Bern., Wissenb.) Monolappus] et [S] Pantagapae: quoru︥ alii igne, alii aqua, ense alii et cruce martyrium compleuerunt. [SS] Nicomediae sanctorum martyrum [S] Zenonis, [S] Concordii, et [S] Theodori filiorum eius. [SS] Eodem die passio sanctorum [S] Euodii, [S] Hermogenis et [S] Callistae germanorum. [S] Lugduni in Gallia natalis S. Iusti Episcopi et confessoris, mirae sanctitatis et prophetici spiritus viri. Hic Episcopatui cedens, et in eremum Aegypti unà cum viatore lectore suo secedens, cùm aliquot annis proximam angelis vitam egisset, et dignus suorum laborum finis aduenisset, coronam iustitiae percepturus migrauit ad Dominum pridie Idus Octobris: cuius sanctum corpus unà cum ossibus beati Viatoris eius ministri Lugdunu postea hac ipsa die relatum fuit. [S] Ibidem S. Elpidii Episcopi et confessoris. [S] In Piceno item S. Elpidii abbatis, cuius nomi︥ne oppidum appellatum, sacrum eius corpus se possidere congaudet. [S] In monte Soracte S. Nonnosi abbatis, qui oratione sua ingentis molis saxum transtulit, aliisque miraculis coruscauit.
September 3 (09/03 )
[E] [S] Romae Sanctae Serapiae virginis, quae sub Hadriano Principe cùm esset tradita duobus lasciuis iuuenibus, et minimè potuisset illudi, nec postmodum ardentibus facibus inflammari, iussu Berilli Iudicis fustibus caesa, de hinc gladio decollata est. Passa est autem quarto Kalendas Augusti, et à beata Sabina in suo monumento iuxta aream Vindiciani sepulta; sed memoria ipsius martyrii hac die celebrior habetur, quando ambarum sarcophagum ibi compositum et ornatum fuit, et locus orationis condignè dicatus. [S] Corinthi natalis sanctae Phoebes, cuius meminit B. Apostolus Paulus ad Romanos scribens. [SS] Aquileiae sanctarum virginum et martyrum [S] Euphemiae, [S] Dorotheae, [S] Theclae, et [S] Erasmae, quae sub Nerone post multa supplicia gladio caesae sunt, et à sancto Hermagora sepultae. [SS] Capuae sanctorum martyrum [S] Aristaei Episcopi, et [S] Antonini pueri. [S] Nicomedia passio sanctae Basilissae virginis et martyris, quae annos nouem nata, cùm in persecutione Diocletiani sub Alexandro praeside, verbera, ignes, ac bestias diuina virtute superasset, in oratione spiritum Deo reddidit. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Zenonis et [S] Charitonis, quorum alter in lebetem liquati plumbi coniectus est, alter in fornacem ignis immissus. [S] Cordubae sancti Sandali martyris. [SS] Eodem die natalis sanctorum martyrum [S] Aigulphi abbatis Lerinensis, et [SS] sociorum monachorum, qui praecisis linguis, oculisque effossis, gladio obtruncati sunt. [S] Tulli in Gallia sancti Mansueti Episcopi et confessoris. [S] Mediolani depositio sancti Auxanus Episcopi. Eodem die [S] sancti Simeonis Stylitae iunioris, [S] Romae ordinatio incomparabilis viri sancti Gregorij magni in Summum Pontificem, qui onus illud subire coactus, è sublimiori throno clarioribus sanctitatis radijs in Orbe refulsit.
September 4
[S] In monte Nebo terrae Moab sancti Moysis legislatoris et Prophetae. [SS] Ancyrae in Galatia natalis sanctorum trium puerorum [S] Rufini, [S] Siluani, et [S] Vitalici martyrum. [S] Cabilone in Gallia sancti Marcelli martyris sub Antonino Imperatore, qui cùm à praeside Prisco ad profanum conuiuium fuisset inuitatus, et huiusmodi epulas excrans, omnes qui aderant, cur idolis deseruirent, libera increpatione corriperet, ab eodem Praeside inaudito crudelitatis genere, cingulo tenus defossus est in terra, sicque triduo in laudibus Dei perseuerans, incontaminatum spiritum Deo reddidit. Eodem die [SS] sanctorum martyrum [S] Magni, [S] Casti, et [S] Maximi. [S] [perhaps] Treuiris sancti Marcelli Episcopi et martyris. Eodem die [SS] sanctorum [S] Thamelis, anteà idolorum sacerdotis, et [SS] sociorum martyrum sub Hadriano Imperatore. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Theodori, [S] Oceani, [S] Ammiani, et [S] Iuliani, qui sub Maximiano Imperatore dissectis pedibus in ignem coniecti, martyrium consummárunt. [S] Arimini S. Marini diaconi. [S] Neapoli in Campania natalis S. Candidae, quae sancto Petro ad eam urbem venienti prima occurrit, atque ab eo baptizara, posteà sancto sine quieuit. [S] Ibidem S. Candidae iunioris, miraculis clarae. [S] Viterbij S. Rosae virginis.
September 5
[S] Romae in suburbano B. Victorini Episcopi et martyris, qui sanctitate et miraculis clarus, sacerdotium Amiterninae urbis, totius populi electione adeptus est: postmodum sub Nerua Traiano apud Cutilias, ubi putentes et sulphureae emanant aquae, cum alijs Dei seruis relegatus, ab Aureliano Iudice iussus est suspendi capite deorsum: quod cùm per triduum pro nomine Christi passu fuisset, gloriose coronatus, victor migrauit ad Dominum: cuius corpus Christiani rapientes, honorifica sepultura Amiterni condiderunt. Item [S] in Portu Romano natalis sancti Herculani, martyris. [SS] Capuae sanctoru︥ martyrum [S] Quinctij, [S] Arcontiij, et [S] Donati. [S] Eodem die sancti Romuli, aulae Traiani praefecti, qui cùm saeuitiam Imperatoris in Christianos detestaretur, caesis virgis, capite truncatus est. [SS] Melitine in Armenia passio sanctorum militum [S] Eudoxij, [S] Zenonis, [S] Macarij, et [SS] sociorum mille centum et quattor, qui abijcientes militiae cingulum, in persectutione Diocletiani pro confessione Christi necati sunt. [SS] Constantinopoli sanctorum martyrum [S] Vrbani, [S] Theodori, [S] Menedemi, et [SS] sociorum septuaginta septem ecclesiastici ordinis, qui à Valente Imperatore pro fide Catholica in nauigio impositi, iussi sunt in mare comburi. [S] Conchae in Hispania sancti Iuliani Episcopi et confessoris. [S] In pago Taruanensi, monasterio Sithin, sancti Bertini abbatis. [S] Toleti sanctae Obduliae virginis.
September 6
[S] Zachariae Prophetae, qui de Chaldaea senex in patriam reuersus, iuxta Aggaeum Prophetam conditus iacet. [S] In Hellesponto S. Onesiphori Apostolorum discipuli, cuius meminit S. Paulus ad Timotheum scribens: qui ibidem unà cum sancto Porphyrio iussu Hadriani Proconsulis acriter verberatus, et à ferocibus equis raptatus spiritum Deo reddidit. [SS] Alexandriae passio sanctorum martyrum [S] Fausti presbyteri, [S] Macarij, et [SS] sociorum decem, qui sub Decio Imperatore et Valerio Praeside pro Christi nomine abscissis ceruicibus martyrium compleuverunt. [SS] In Cappadocia sanctorum martyrum [S] Cottidi diaconi, [S] Eugenij, et [SS] sociorum. [SS] In Africa sanctorum Episcoporum [S] Donatiani, [S] Praesidii, [S] Mansueti, [S] Germani, et [S] Fusculi, qui in persecutione Vua︥dalica iussu Hunnerici Regis Ariani pro assertione Catholicae veritatis fustibus dirissimè caesi, exilio eliminati sunt: Inter quos etiam [S] Episcopus nomine Laetus, strenuus atque doctissimus vir, post diuturnos carceris squalores incendio concrematus est. [S] Veronae S. Petronij Episcopi et confessoris. [S] Romae S. Eleutherij abbatis, serui Dei, quem S. Gregorius Papa scribit, oratione et lacrymis mortuum suscitasse.
September 7
[S] Nicomediae natalis beati Ioannis martyris, qui cum videret crudelia edicta adversus Christianos in foro pendere, fidei ardore accensus, iniecta manu, illa detraxit, atque discerpsit: cumque hoc relatum esset Diocletiano et Maximiano Augustis in eadem urbe constitutis, omnia suppliciorum genera in eum experiri iusserunt: quae vir nobilissimus tanta alacritate vultus ac spiritus pertulit, ut ne tristis quidem pro his videri potuerit. [S] Caesareae in Cappadocia sancti Eupsychii martyris, qui sub Hadriano Imperatore accusatus quod Christianus esset, in carceram coniectus est: et paulo post inde emissus, patrimonium statim vendidit, et pretium partim pauperibus, partim accusatoribus tamquam benefactoribus distribuit: sed iterum comprehensus, sub Sapritio iudice dilaniatus, et gladio confossus, martyrium consummavit. [S] Pompeiopoli in Cilicia sancti Sozontis martyris, qui sub Maximiano Imperatore in ignem iniectus reddidit spiritum. [S] Aquileiae sancti Anastasii martyris. [S] Augustodunensi sanctae Reginae virginis et martyris, quae sub proconsule Olybrio, carcetis, equulei, ac lampadarum perpessa supplicia, demum capitali sententia damnata migravit ad sponsum. [SS] Trecis [S] Memorii diaconi, et [SS] sociorum martyrum, quos Attila rex Hunnorum interfecit. [S] Aurelianis in Gallia depositio sancti Evortii episcopi, qui primo Romanae Ecclesiae sub diaconus, dehinc divino munere per columbam designatus est pontifex praefatae urbis. [S] In Galliis sancti Augustalis episcopi et confessoris. [S] Capuae sancti Pamphili episcopi. [S] In territorio Parisiensi sancti Clodoaldi presbyteri et confessoris.
September 8
[E] Natiuitas [S] beatissimae semper virginis genitricis Dei Mariae. [E] [SS] Nicomediae [S] S. Hadriani martyris, cum [SS] alijs vigintitribus, qui omnes post multa supplicia sub Diocletiano et Maximiano Augustis martyrium crurifragio consummárunt quarto Nonas Martij. Eorum reliquiae à Christianis Byzantium delatae, reuerenti honore sepultae fuerunt: inde postea S. Hadriani corpus Roma︥ hac die translatum fuit, in qua ipsius festiuitas potissim¡um celebratur. [SS] Alexandriae sanctorum [S] Ammonis, [S] Theophili, [S] Neoterij, et [SS] aliorum viginti duorum. [SS] Antiochiae sanctorum [S] Timothei et [S] Fausti martyrum.ə [SS] Gazae in Palaestina sanctorum martyrum [S] Eusebij, [S] Nestabi, et [S] Zenonis fratrum, qui tempore Iuliani Apostatae, irruente in eos turba Gentilium, discerpti atque necati sunt. Ibidem [S] sancti Nestoris martyris, qui sub eodem Iuliano ab ijsdem Gentilibus furentibus saeuissimè cruciatus, emisit spiritum. [S] Frisingae S. Corbiniani primi eiusdem ciuitatis Episcopi, qui à Gregorio II. Pontifice ordinatus, et ad praedicandum Euangelium missus, vberes, fructus in Gallia et Germania retulit, ac dem¡um virtutibus et miraculis clarus in pace quieuvit.
September 9
Nicomediae passio sanctorum martyrum [SS] [S] Dorothei et [S] Gorgonij, qui apud Diocletianum Augustum honores amplissimos consecuti, cùm persecutionem, quam ille Christianis inferebat, detestarentur, praesente eo, iussi sunt primò appendi, et flagris toto corpore laniari, deinde visceribus pelle nudatis, aceto et sale perfundi, sicque in craticula assari, atque ad vltimum laqueo necari. Interiecto autem tempore, B. Gorgonij corpus Romam delatum fuit, ac via Latina positum, et inde ab Basilicam S. Petri translatum. [SS] In Sabinis, trigesimo ab Vrbe milliario, sanctorum martyrum [S] Hyacinthi, [S] Alexandri, et [S] Tiburtij. [S] Sebastae S. Seueriani militis Licinij Imperatoris, qui cùm quadraginta martyres in carcere detentos frequens visitaret, iussu Lysiae praesidis saxo ad pedes ligato suspensus, ac verberibus caesus, et flagris laniatus, in tormentis reddidit spiritum. Eodem die [S] passio S. Stratonis, qui pro Christo ad duas arbores ligatus, atque discerptus, martyrium consummauit. Item [SS] [with a different Straton from the one listed here for this date] sanctorum martyrum [S] Ruffini et [S] Ruffinianus fratrum. [S] Romae S. Sergij Papae et confessoris. [S] In territorio Taruanensi sancti Audomarii Episcopi. [S] In Scotia S. Querani abbatis.
September 10
[S] Tolentini in Piceno depositio S. Nicolai confessoris, ordinis Eremitarum S. Augustini. [SS] In Africa natalis sanctorum Episcoporum [S] Nemesiani, [S] Felicis, [S] Luciji, [S] alterius item Felicis, [S] Littei, [S] Polyani, [S] Victoris, [S] Iaderis, [S] Datiui, et [SS] aliorum: qui sub Valeriano et Gallieno, exurgente persecutionis rabie, ad primam confessionis Christi constantiam grauiter fustibus caesi, deinde compedibus vincti, et ad fodienda metalla deputati, gloriosae confessionis agonem consummârunt. [SS] Chalcedone sanctorum martyrum [S] Sosthenis et [S] Victoris, qui in persecutione Diocletiani sub Prisco Asiae Proconsule post vincula et bestias superatas iussi sunt incendi: at illi salutantes se inuicem in osculo sancto, in oratione positi spiritum emiserunt. [SS] In Bithynia sanctarum virginum [S] Menodorae, [S] Metrodorae, et [S] Nymphodorae sororum, quae sub Maximiano Imperatore et Frontone praeside martyrio coronatae peruenerunt ad gloriam. Item [SS] sanctorum martyrum [S] Apellij, [S] Lucae, et [S] Clementis. [S] Leodij in Belgia sancti Theodardi Episcopi et martyris, qui animam suam posuit pro ouibus suis, et post mortem miraculorum gratia illuxit. [S] Romae B. Hilari Papae et co︥fessoris. [S] Compostellae S. Petri Episcopi, qui multus virtutibus et miraculis claruit. [S] In ciuitate Albigensi S. Saluij Episcopi et confessoris. [S] Nouariae S. Agapij Episcopi. [S] Constantinopoli S. Pulcheriae Augustae virginis, religione et pietate insignis.
September 11
[SS] Romae via Salaria veteri in coemeterio Basillae natalis sanctorum martyrum [S] Proti et [S] Hyacinthi eunuchorum beatae Eugeniae: qui sub Gallieno Imperatore deprehensi quòd essent Christiani sacrificare coguntur, sed non consentie︥tes, primò durissimè verberati sunt, ac tandem pariter decollati. [SS] Laodiceae in Syria passio sanctorum [S] Diodori, [S] Diomedis, et [S] Didymi. [S] Legione in Hispania S. Vincentij abbatis et martyris. [S] In Aegypto sancti Paphnutij Episcopi, qui vnus fuit ex ijs confessoribus, qui sub Maximiano Imperatore, dextro oculo effosso, et sinistro poplite exciso ad metalla damnati fuerunt: deinde sub Constantino Magno aduersus Arianos pro fide Catholica strenuè decertauit, et demu︥ multis coronis auctus in pace quieuit. [S] Lugduni depositio S. Patientis Episcopi. [S] Vercellis S. Aemiliani Episcopi. [S] Alexandriae sanctae Theodorae, quae cùm incautè deliquisset, facti poenitens, mira abstinentia et patientia in habitu sancto incognita perseuerauvit usque ad mortem.
September 12
[SS] Alexandriae natalis sanctorum martyrum [S] Hieronidis, [S] Leontij, [S] Serapionis, [S] Selesij, [S] Valeriani, et [S] Stratonis, qui sub Maximino Imperatore ob Christi nominis confessionem in mare sunt demersi. [S] In Bithynia sancti Autonomi Episcopi et martyris; qui ex Italia, Diocletiani persecutionem declinans, illuc profectus, cùm plurimos conuertisset ad fidem, à furentibus Gentilibus, dum sacra mysteria perageret, ad altare mactatus, hostia Christi effectus est. [SS] Meri in Phrygia passio sanctorum martyrum [S] Macedonij, [S] Theoduli, et [S] Tatiani, qui sub Iuliano Apostata ab Almachio praeside post alia tormenta super crates ferreas ignitas postiti, exultantes martyrium compleuerunt. ︥︥ [S] [Holweck 1924 indicates that Cornutus may have been a bishop.] Iconij in Lycàonia S. Curonoti Episcopi, qui sub Pere︥nio praeside capite truncatus, martyrij palmam accepit. [S] Apud Ticinum S. Iuuentij Episcopi, de quo sexto Idus Februarij. Is à beati Hermagora discipulo sancti Marci Euangelistae ad eam vrbem unà cum sancto Syro directus est; et ambo illic Christi Euangelium praedicantes, et magnis virtutibus ac miraculis coruscantes, etiam vicinas vrbes diuinis operibus illustrárunt; sicque in pontificali honore, glorioso fine quieuerunt in pace. [S] Lugduni depositio S. Sacerdotis Episcopi. [S] Veronae sancti Siluini Episcopi. [S] Anderlaci sancti Guidonis confessoris.
September 13
[S] Alexandriae natalis beati Philippi, patris S. Eugeniae virginis. Hic dignitatem praefecturae Aegypti deserens, baptismi gratiam assecutus est: quem in oratione constitutum iussit Terentius praefectus eius successor gladio iugulari. Item sanctorum martyrum [S] Macrobij et [S] Juliani, qui sub Licinio passi sunt. Eodem die [S] sancti Ligoriji martyris, qui in eremo degens, à Gentilibus ob Christi fidem necatus est. [S] Alexandriae sancti Eulogij Episcopi, doctrina et sanctitate celebris. [S] Andegaui in Gallia sancti Maurilij Episcopi, qui innumeris miraculis claruit. [S] Apud Senonas sancti Amati Episcopi et confessoris. Ipso die [S] sancti Venerei [for Gen. Sg. Venerij] confessoris, admirandae sanctitatis viri, qui in insula Palmaria vitam eremiticam duxit. [S] In monasterio Romarico in Gallia sancti Amati presbyteri et abbatis, abstinentia et miraculorum gratia illustris.
September 14
[E] Exaltatio sanctae Crucis, quando Heraclius Imperator, Cosrhoe Rege deuicto, eam de Perside Hierosolymam reportauit. [SS] [S] Romae via Appia beati Cornelij Papae et martyris, qui in persecutione Decij post exilij relegationem iussus est plumbatis caedi, et sic cum [SS] aliis viginti et uno promiscui sexus decollari. [S] Sed et Caerealis miles cum [S] Sallustia vxore sua, quos idem Cornelius in fide instruxerat, eodem die capite plexi sunt. [S] In Africa passio S. Cypriani Episcopi Carthaginiensis, sanctitate et doctrina clarissimi: qui sub Valeriano et Gallieno Principibus post durum exilium detruncatione capitis martyrium consummauit sexto milliario à Carthagine iuxta mare. [SS] Passi sunt etiam ibidem sancti martyres [S] Crescentianus, [S] Victor, [S] Rosula, et [S] Generalis. [S] Romae sancti Crescentij pueri, filij sancti Euthymij, qui in persecutione Diocletiani sub Turpilio Iudice via Salaria gladio percussus occubuit. [S] Treuiris S. Materni Episcopi, discipuli beati Petri Apostoli, qui Tungrenses, Colonienses, et Treuirenses, aliosque finitimos populos ad Christi fide︥ perduxit. Eodem die [E] [S] natalis S. Ioannis Chrysostomi Episcopi Constantinopolitani, qui inimicorum factione in exilium eiectus, cum Innocentij Primi Summi Pontificis decreto inde reuocaretur, à custodie︥tibus militibus multa mala perpessus, anima︥ Deo reddidit: eius tame︥ festiuitas sexto Kalendas Februarij celebratur, qua die sacrum ipsius corpus à Theodosio Iuniore Constantinopolim fuit translatum.
September 15
[E] Octaua [E] Natiuitatis [S] beatae Mariae Virginis. [S] Romae via Nomentana natalis beati Nicomedis presbyteri et martyris, qui cùm diceret compellentibus se sacrificare: Ego non sacrifico nisi Deo omnipotenti, qui regnat in coelis; plumbatis diutissimè caesus migrauit ad Dominum. [S] In territorio Cabilonensi S. Valeriani martyris, quem Priscus praeses suspensum, et graui vngularum laceratione cruciatum, cùm in Christi confessione videret immobilem, ac laeto animo in eius laudibus permanentem, gladio animaduerti praecepit. [S] Marcianopli in Thracia sanctae Melitinae martyris, quae sub Antonino Imperatore et Antiocho praeside ad Gentilium fana semel et iterum ducta, cùm idola semper corruerent, suspensa et laniata, ac demùm capite plexa est. [SS] Hadrianopoli sanctorum martyrum [S] Maximi, [S] Theodori, et [S] Asclepiodoti, qui sub Maximiano Imperatore coronati sunt. Item [S] sancti Porphyrij mimi, qui coram Juliano Apostata per iocum baptismum suscipiens, Dei virtute de repente mutatus, Christianum se esse professus est; ac mox, iubente eo, securi percussus, martyrio coronatur. Eodem die [S] S. Nicetae Gothi, qui ab Athanarico Rege ob Catholica︥ fidem iussus est igne comburi. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Emilae diaconi et [S] Hieremiae, qui in persecutione Arabica post longa carceris macerationem, ceruicibus pro Christo abscissis martyrium compleuerunt. [S] Tulli in Gallia sancti Apri Episcopi. Item [S] S. Leobini Episcopi Carnutensis. [S] Lugduni S. Albini Episcopi. Eodem die [S] depositio S. Aichardi abbatis. [S] In Gallia S. Eutropiae viduae.
September 16
[S] Chalcedone natalis S. Euphemiae virginis et martyris, quae sub Diocletiano Imperatore, et Prisco Proconsule, tormenta, carceres, verbera, argumenta rotarum, ignes, pondera lapidum, bestias, plagas virgarum, serras acutas, sartagines ignitas pro Christo superauit: sed rursus in theatrum ad bestias ducta, cùm orasset ad Dominum, vt iam spiritum suum susciperet, vna ex ijs morsum sancto corpori infigente, caeteris pedes eius lambentibus, immaculatum spiritum Deo reddidit. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Luciae nobilis matronae, et [S] Geminiani, quos Diocletianus Imperator poenis grauissimis afflictos, diuque tortos, ta︥dem post laudabilem martyrij victoriam gladio animaduerti praecepit. Item [SS] Romae via Flaminia sanctorum martyrum [S] Abundij presbyteri, et [S] Abundantij diaconi, quos Diocletianus Imperator unà cum [S] Marciano viro illustri, et [S] Joa︥ne eius filio, que illi à mortuis suscitauera︥t, decimo ab Vrbe lapide, gladio feriri iussit. [S] Heracleae in Thracia S. Sebastianae martyris, quae à B. Paulo Apostolo ad Christi fidem perducta, sub Domitiano Imperatore et Sergio praeside varijs modis tentata, gladio tandem caesa est. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Rogelli et [S] Seruidei, qui manibus pedibusque abscissis, ad vltimum decollati sunt. [S] In Scotia S. Niniani Episcopi et confessoris. [S] In Anglia S. Edithae virginis, Edgari Anglorum Regis filiae, quae in monasterio à teneris annis Deo dicata, saeculum hoc ignorauit potius, quàm reliquit.
September 17
[S] Romae via Tiburtina natalis sancti Iustini presbyteri et martyris, qui in persecutione Valeriani et Gallieni confessionis gloria fuit insignis. Hic B. Xysti Pontificis, Laurentij, Hippolyti, aliorumque plurimorum sanctorum corpora sepeliuvit, ac demùm sub Claudio martyrium consummauvit. [SS] Item Romae sanctorum martyrum [S] Narcissi et [S] Crescentionis. [S] In Phrygia sanctae Ariadnae martyris sub Hadriano Imperatore. [SS] In Britannia [per Holweck (1924: 934), an error for Abretania, a province of Mysia in Asia; see also MHier] sanctorum martyrum [S] Socratis et [S] Stephani. [SS] Nouioduni sanctorum martyrum [S] Valeriani, [S] Macrini, et [S] Gordiani. [S] Augustoduni S. Flocelli pueri, qui sub Antonino Imperatore et Valeriano praeside multapassus, demùm à feris discerptus, martyrij coronam adeptus est. [S] Apud Leodium B. Lamberti Episcopi Traiectensis, qui cùm regiam domu︥ zelo religionis increpasset, à nocentibus innocens occisus, aulam regni coelestis perpetuo victurus intrauit. Eodem die [S] sanctae Agathocliae ancillae cuiusdam mulieris infidelis, quae longo tempore verberibus, alijsque aerumnis ab ea vexata, ut Christum negaret, oblata demùm Iudici, et saeuius laniata, cùm in confessione fidei persisteret, excisa lingua, in ignem proiecta est. [S] Cordubae sanctae Columbae virginis et martyris. [S] Mediolani depositio S. Satyri confessoris, cuius insignia merita S. Ambrosius eius frater commemorat. [S] Romae S. Theodorae matronae, quae in persecutione Diocletiani sanctis martyribus sedulo ministrabat. [E] Commemoratio Impressionis sacrorum stigmatum, quibus [S] S. Franciscus ordinis Minorum institutor in suis manibus, pedibus, et latere, mira Dei gratia, in mo︥te Aluerniae in Etruria impressus est. [S] Apud Bingiam in dioecesi Moguntinensi S. Hildegardis virginis.
September 18
[S] Natalis S. Methodij, Olympi Lyciae et posteà Tyri Episcopi, sermonis nitore ac doctrina clarissimi: qui ad extremum nouissimae persecutionis (vt scribit S. Hieronymus) in Chalcide Graecia martyrio coronatus est. [S] In territoria Viennensi S. Ferreoli martyris, qui cùm esset tribuniciae potestatis, iussu Crispini impijssimi Praesidis tentus, et primò crudelissimè verberatus, deinde graui catenarum pondere onustus, in teterrimum carcerem trusus es: vnde solutis Dei nutu vinculis, et ianuis carceris patefactis exiens, ab insequentibus iteru︥ captus, martyrij palmam capitis obtruncatione percepit. Item [SS] sanctarum martyrum [S] Sophiae et [S] Irenes. [S] Mediolani S. Eustorgij primi Episcopi, testimonio B. Ambrosij celebris. [S] Gortynae in Creta S. Eumeni Episcopi et confessoris.
September 19
[SS] PVteolis in Campania sanctorum martyrum [S] Ianuarij Beneuentanae ciuitatis Episcopi, [S] Festi eius diaconi, et [S] Desiderij lectoris, [S] Sosij diaconi ecclesiae Misenatis, [S] Proculi diaconi Puteolani, [S] Eutychis, et [S] Acutij: qui post vincula et carceres caesi sunt sub Diocletiano Principe. Corpus S. Ianuarij Neapolim fuit delatum, atque honorificè in ecclesia tumulatum: vbi etiam beatissimi martyris sanguis in ampulla vitrea adhuc seruatur, qui in co︥spectu capitis illius positus, velut recens liquescere et ebullire conspicitur. [SS] Nuceriae natalis sanctoru︥ martyrum [S] Felicis, et [S] Constantiae, qui passi sunt sub Nerone. [SS] In Palestina sanctorum martyrum [S] Pelei, [S] Nili, et [S] Eliae Episcoporum Aegypti, qui tempore persecutionis Diocletiani cum [SS] plurimis clericis pro Christo igne consumpti sunt. Eodem die [SS] sanctorum martyrum [S] Trophimi, [S] Sabbatij, et [S] Dorymedo︥tis, sub Probo Imperatore: quorum Sabbatius Antiochiae iussu Attici praesidis tamdiu flagris caesus est, donec emitteret spiritum: Trophimus vero Synnadam ad Perennium praesidem missus, post multos cruciatus cum Dorymedonte senatore capitis decollatione martyrium consummauit. [S] Cordubae in persecutione Arabica S. Pomposae virginis et martyris. [S] Cantuariae S. Theodori Episcopi, qui à Vitaliano Papa in Angliam missus, doctrina et sanctitate refulsit. [S] Turonis S. Eustochij Episcopi, magnarum virtutam viri. [S] In territorio Lingoniensi S. Sequani presbyteri et confessoris.
September 20
[E] Vigilia sancti [S] Matthaei Apostoli et Euangelistae. [SS] Romae passio sanctorum martyrum [S] Eustachij, et [S] Theopistis vxoris eius, cum duobus filijs [S] Agapio et [S] Theopisto: qui sub Hadriano Imperatore damnati ad bestias, sed Dei ope ab ijs nil laesi, in bouem aeneum candentem inclusi, martyrium consummárunt. [SS] Cyzici in Propontide natalis sanctorum martyrum [S] Faustae virginis, et [S] Euilasii, sub Maximiano Imperatore: quorum Fausta ab eodem Euilasio idolorum sacerdote decaluata, et ad turpitudinem rasa, suspensa et torta est; deinde cùm vellet eam mediam secare, et carnifices laedere non valerent, stupens Euilasius, in Christum credidit: et dum ipse etiam Imperatoris iussu fortiter torqueretur, Fausta capite terebrata, clauis toto corpore confixa, et sartagini ignitae imposita, cum eodem, voce de coelo vocata, transiuit ad Dominum. [SS] In Phrygia sanctorum martyrum [S] Dionysij et [S] Priuati. Item [S] S. Prisci martyris, qui punctim pugionibus transuerberatus, capite plexus est. [SS] Perge in Pamphilia sanctorum [edition has 'sarctorum', sic] [S] Theodori, et [S] Philippae eius matris, ac [SS] sociorum martyrum sub Antonino Imperatore. [S] Carthagine S. Candidae virginis et martyris, quae sub Maximiano Imperatore plagis toto corpore dilacerata, martyrio coronatur. Item sanctarum martyrum [S] Susannae filiae Arthemij idolorum sacerdotis, et [S] Marthae. Eodem die [S] S. Agapiti Papae, cuius sanctitatem B. Gregorius Magnus commemorat. [S] Mediolani sancti Clicerij Episcopi et confessoris.
September 21
[S] Natalis sancti Matthaei Apostoli et Euangelistae, qui in Aethiopia praedicans, martryrium passus est. Huius Euangelium Hebraeo sermone conscriptum, ipso reuelante, inuentum est unà cum corpore beati Barnabae Apostoli, tempore Zenonis Imperatoris. [S] In terra Saar sancti Ionae Prophetae, qui sepultus est in Geth. [S] Romae sancti Pamphili martyris. Item [S] via Claudia, vigesimo ab Vrbe milliario, passio S. Alexandri Episcopi, qui sub Antonino Imperatore, pro fide Christi vincula, fustes, equuleum, lampades ardentes, vngularum laniationem, bestias, ac fornacis flammas superans, tandem gladio caesus, vitam adeptus est gloriosam. Eius corpus posteà beatus Damasus Papa in Vrbem transtulit sexto Kalendas Decembris, quo die festiuitatem illius celebrandam instituit. [S] In Phoenicia sancti Eusebij martyris, qui ultròo Praefectum adiens, et se Christianum esse denuncians, ab eo multis tormentis afflictus, capite caesus est. [SS] [S] In Cypro S. Isacij Episcopi et martyris. Ibidem [S] S. Meletij Episcopi et confessoris. [S] In Aethiopia S. Iphigeniae virginis, quae à B. Matthaeo Apostolo baptizata, et Deo dicata, sancto fine quieuit.
September 22
[SS] Seduni in Gallia, in loco Agauno, natalis sanctorum martyrum Thebaeorum, [S] Mauritij, [S] Exuperiji, [S] Candidi, [S] [Holweck (1924: 687) notes that Victor is added incorrectly to the Agaunum group] Victoris, [S] Innocentij, et [S] Vitalis cum [SS] socijs eiusdem legionis, qui sub Maximiano pro Christo necati, gloriosa passione mundu︥ illustrárunt. [SS] Romae passio sanctarum virginum et martyrum [S] Dignae et [S] Emeritae, sub Valeriano et Gallieno: quarum reliquiae in ecclesia S. Marcelli afferuantur. [S] Apud pagum Castrensium S. Jonae presbyteri et martyris; qui cum sancto Dionysio profectus in Galliam, iussu Iuliani praefecti verberibus: caesus, gladio martyrium consummauit. [S] Ratisponae in Bauaria sancti Emmerami Episcopi et martyris, qui vt alios liberaret, mortem saeuissimam Christi causa patiener subijt. [SS] Antinoopoli in Aegypto [S] sanctae Iraidis virginis Alexandrinae, et [SS] sociorum martyrum: quae ad hauriendam è proximo fonte aquam egressa, cùm vidisset nauim confessoribus Christi onustam, relicta hydria, protinùs se illis adiunxit, ac simul cum ijs in vrbem ducta, prima omnium, post multa supplicia, capite caesa est; deinde presbyteri, diaconi, et virgines, alijque omnes eode︥ mortis genere consumpti sunt.s [S] Apud ciuitatem Meldensem B. Sanctini Episcopi, discipuli S. Dionysii Areopagitae, qui eiusdem ciuitatis Episcopus ab eo consecratus, primus illic Euangelium praedicauit. [S] In territorio Constantiensi, S. Lautonis Episcopi. [S] In pago Pictauiensi, S. Florentij presbyteri. [S] Lauduni, S. Salabergae abbatissae.
September 23
[S] [per Holweck (1924: 612), it is doubtful that Linus was a martyr] Romae S. Lini Papae et martyris, qui primus post B. Petrum Apostolum Romanam Ecclesiam gubemauit, et martyrio coronatus, sepultus est in Vaticano prope eundem Apostolum. [S] Iconij in Lycaonia S. Theclae virginis et martyris, quae à S. Paulo Apostolo ad fidem perducta, sub Nerone Imperatore in confessione Christi ignes ac bestias deuicit, et post plurima ad doctrinam multoru︥ superata certamina, Seleuciam veniens, ibi requieuit in pace: quam sancti Patres summis laudibus celebrarunt. [S] In Campania commemorario B. Sosij diaconi Misenatis, quem S. Episcopus Ianuarius, cùm de illius capite, Euangelium in ecclesia legentis, flammam videret exurgere, martyrem futurum pronu︥ciauit: et non post multos dies, cùm ipse esset annorum triginta, martyrium cum eodem Episcopo capitis detruncatione suscepit. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Andreae, [S] Ioannis, [S] Petris, et [S] Antonij. [S] In territorio Constantiensi S. Paterni Episcopi et martyris. [S] Anconae S. Constantij ecclesiae mansionarij, miraculoru︥ gratia conspicui. [SS] In Hispania sanctarum mulierum [S] Xantippae et [S] Polyxenae, quae fuerunt Apostolorum discipulae.
September 24
[SS] AVgustoduni natalis sanctorum martyrum [S] Andochij presbyteri, [S] Thyrsi diaconi, et [S] Felicis, qui à beato Polycarpo Smyrnensi Episcopo ab Oriente directi ad docendam Galliam; ibidem flagellis durissimè caesi, ac tota die inuersis manibus suspensi, et in ignem missi, sed non combusti, tandem vectibus corum colla feriuntur, et ita gloriosissimè corona︥︥tur. [SS] In Aegypto passio sanctorum [S] Paphnutij, et [SS] sociorum martyrum. Is vitam in solitudine agens, cùm audiret multos Christianos in vinculis retineri, diuino spiritu concitus spontè Praefecto se offert, et Christianam religionem liberè profitetur: à quo primum catenis ferreis constringitur, et in equuleo diutissime torquetur: deinde cum alijs plurimus ad Diocletianum mittitur, cuius iussu ipse palmae affigitur, caeteri autem ferro neca︥tur. [SS] Chalcedone sanctorum quadragintanouem Martyrum, qui post martyrium sanctae Euphemiae sub Docletiano [sic, for Diocletiano] Imperatore damnati ad bestias, et ab ijs diuinitùs liberati, demùm gladio percussi migrauerunt in coelum. [S] In Pannonia sancti Gerardi Episcopi et martyris. Hungarorum Apostoli nuncuputi, patrisij Veneti, familiae Bagredorum, qui primus patriam nobili martyrio illustrauit. [S] Aruernis depositio S. Rustici Episcopi et confessoris. [S] In territorio Beluacensi S. Geremari abbatis.
September 25
[S] In castello Emmaus natalis beati Cleophae Christi discipuli, quem tradunt in eadem domo, in qua mensam Domino parauerant, pro confessione illius à Iudaeis occisum, et gloriosa memoria sepultum. [S] Romae sancti Herculani militis et martyris, qui miraculis in passione beati Alexandri Episcopi ad Christum conuersus, sub Antonino Imperatore post multa tormenta gladio caesus est. [S] Ambiani in Gallia beati Firmini Episcopi, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro praeside, post varia tormenta, capitis decollatione martyrium sumpsit. [SS] Damasci sanctorum martyrum [S] Pauli, et [S] Tattae eius coniugis, ac [S] Sabiniani, [S] Maximi, [S] Rufi, et [S] Eugenij filiorum: qui Christianae riligionis accusati, verberibus, alijsque supplicijs torti, animas Deo reddiderunt. [SS] In Asia passio sanctorum [S] Bardomiani, [S] Eucarpi, et [SS] aliorum viginti sex martyrum. Eodem die [S] sancti Anathalonis Episcopi, qui beati Barnabae Apostoli discipulus, in eius locum ecclesiae Mediolanensis Episcopus successit. [S] Lugduni depositio S. Lupi Episcopi ex anachoreta. [S] Antisiodori sancti Anacharij Episcopi et confessoris. [S] Blesis S. Solemnij episcopi Carnutensis miraculis clari. Eodem die [S] sancti Principij Suessionensis Episcopi, fratris beati Remigiji Episcopi. [SS] Anagniae sanctarum virginum [S] Aureliae et [S] Neomisiae.
September 26
[SS] NIcomediae natalis sanctorum martyrum [S] Cypriani et [S] Iustinae virginis, quae sub Diocletiano Imperatore, et Eutholmio Praeside multa pro Christo perpessa, ipsum quoque Cyprianu︥, cùm esset magus, et suis magicis artibus eam dementare conaretur, conuertit ad Christum: cum quo posteà martyrium sumsit. Horum corpora feris obiecta, noctu quidam nautae Christiani rapuerunt, et Romam detulerunt: quae postmodum in basilicam Constantinianam translata, prope Baptisterium condita sunt. [SS] Romae sancti [S] Callistrati martyris, et [SS] aliorum quadraginta nouem militum, qui in persecutione Diocletiani, cuùm Callistratus insutus culeo, et in mare demersus, Dei ope euasisset incolumis, conuersi ad Christum, cum eo pariter martyrium subierunt. Item [S] Romae sancti Eusebij Papae. [S] Bononiae item sancti Eusebij Episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Vigilij episcopi. ︥ [S] Albani sancti Senatoris. [S] In agro Tusculano beati Nili abbatis, fundatoris monasterij Crypteferratae, magnae sanctitatis viri. [S] Tiferni sancti Amantij presbyteri, gratia miraculorum illustris.
September 27
[SS] AEgaeae natalis sanctorum martyrum [SS] [S] Cosmae [S] Damiani fratrum, qui in persecutione Diocletiani post multa tormenta, vincula et carceres, post mare, et ignes, cruces, lapidationem, et sagittas diuinitùs superatas, capite plectuntur: cum [SS] quibus etiam referuntur passi tres eorum fratres germani, [S] Anthimus, [S] Leontius, et [S] Euprepius. [S] Romae sanctae Epicharidis mulieris senatoriae, quae in eadem persecutione plumbatis caesa, gladio percussa est. [SS] Tuderti sanctorum martyrum [S] Fidentij et [S] Terentij, sub eodem Diocletiano. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Adulphi et [S] Ioannis fratrum, qui in persecutione Arabica pro Christo coronati sunt. [SS] Seduni in Gallia sancti [S] Florentini martyris, qui unà cum [S] beato Hilario post abscissionem linguae iussus est gladio feriri. [S] Bibli in Phoenicia sancti Marci Episcopi, qui et Ioannes à beato Luca nominatur. [S] Mediolani sancti Caij Episcopi, discipuli beati Barnabae Apostoli, qui sanctos Geruvasium et Protasium baptizauvit, et multa in persecutione Neronis passus, in pace quieuit. [S] Rauennae sancti Aderiti Episcopi et Confessoris. [S] Parisiis sancti Eleazari comitis. [S] In Hannonia S. Hiltrudis virginis.
September 28
[S] Romae S. Priuati martyris, qui vlceribus plenus à beato Callisto Papa sanatus, inde sub Alexandro Imperatore ob Christi fidem plumbatis caesus est usque ad mortem. [S] Ibidem sancti Stactei martyris. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Martialis, [S] Laurentii, et [SS] aliorum viginti. [SS] Antiochiae Pisidiae sanctorum martyrum [S] Marci pastoris ouiùm, [S] Alphij, [S] Alexandri, et [S] Zosimi eius fratrum, [S] Niconis, [S] Neonis, [S] Heliodori, et [SS] triginta militum, qui ad miracula beati Marci credentes in Christum, diuersis in locis, varijsque modis martyrio coronati sunt. Eodem die [S] [see Baronius' notation, p. 621: de quo etiam vet. manuscripta] passio S. Maximi sub Decio Imperatore. [S] In Boemia sancti Vuenceslai Ducis Boemorum et martyris, sanctitate et miraculis gloriosi, qui in domo fratris sui necatus, victor peruenit ad palmam. [S] Tolosae sancti Exuperij Episcopi et confessoris, qui beatus vir quantum sibi extiterit parcus, quantumque alijis largus, sanctus Hieronymus relatu prosecutus est memorabili. [S] Genuae S. Salomonis Episcopi et confessoris. [S] Brixiae S. Siluini Episcopi. Eodem die [S] S. Eustochij virginis, filiae beatae Paulae, quae ad Praesepe Domini cum alijs virginibus enutrita, praeclaris meritis fulgens migrauit ad Dominum. [S] In Germania sanctae Liobae virginis, miraculis clarae.
September 29
[E] In monte Gargano venerabilis memoria [S] B. Michaëlis Archangeli, quando ipsius nomine ibi consecrata fuit ecclesia, vili quidem facta schemate, sed caelesti praedita virtute. [SS] In Thracia natalis sanctorum martyrum [S] Eutychij, [S] Plauti, et [S] Heracleae. [S] In Perside S. Gudeliae martyris, quae cùm plurimos conuertisset ad Christum, ac Solem et ignem adorare noluisset, sub Sapore Rege post multa tormenta, cute capitis detracta, ligno affixa meruit obtinere triumphum. Ibidem [SS] sanctorum martyrum [S] Dadae, Saporis Regis consanguinei, [S] Casdoae vxoris, et [S] Gabdelae filij, qui honoribus spoliati, ac varijs tormentis dilaniati, post longos carceres gladio sunt animaduersi. [SS] In Armenia sanctarum virginum [S] Ripsimis, et [SS] sociarum martyrum sub Tiridate Rege. [S] Antisiodori S. Fraterni Episcopi et martyris. [S] In Pontecuruo apud Aquinum S. Grimoaldi presbyteri et co︥fessoris. [S] In Palestina S. Quiriaci anachoretae.
September 30
[S] In Bethlehem Iudae depositio S. Hieronymi presbyteri, et Ecclesiae doctoris, qui omnium studia literarum adeptus, ac probatorum monachorum imitator factus, multa haeresum monstra gladio suae doctrinae confodit: demùm cu︥ ad decrepitam vsque vixisset aetatem, in pace quieuit, sepultusque est ad praesepe Domini: cuius corpus posteà Romam delatum, in basilica S. Mariae Maioris digno honore seruatur. Eodem die [S] S. Leopardi martyris, ex domesticis Iulianii Apostatae, cui caput Romae amputatum fuit, et corpus eius Aquisgranum posteà translatum. [SS] Solodori in Gallia passio sanctorum martyrum [S] Victoris et [S] Vrsi ex gloriosa legione Thebaeorum, qui primò sub Maximiano Imperatore diris supplicijs excruciati, sed coelesti super eos lumine coruscante, ruentibus in terram ministris, erepti, deinde in ignem missi, sed in nullo penitus laesi, nouissimè gladio consummati sunt. [S] Placentiae S. Antonini martyris, ex eadem legione. Eodem die [S] S. Gregorij Episcopi Magnae Armeniae, qui sub Diocletiano multa passus, tandem in pace quieuit. [S] Cantuariae in Anglia sancti Honorij Episcopi et confessoris. [SS] Romae [S] S. Sophiae viduae, matris [SS] sanctarum virginum, [S] Fidei, [S] Spei, et [S] Charitatis.
October 1 ()
[S] RHemis in Gallia S. Remigij Episcopi et confessoris, qui gentem Francorum conuertit ad Christum, Clodoueo ipsorum Rege sacro fonte baptismatis, et fidei sacramentis initiato: et cùm annos septuaginta in Escopatu explesset, sanctitate et miraculorum virtute conspicuus decessit è vita Idibus Ianuarij: eius tamen festiuitas hac die recolitur, qua sacrum ipsius corpus postea fuit translatum. [SS] Romae [S] B. Aretae martyris, et [SS] aliorum quingentorum quattuor. [SS] Tomis in Ponto sanctorum martyrum [S] Prisci, [S] Crescentis, et [S] Euagrij. [SS] Vlysipone in Lusitania sanctorum martyrum [S] Verissimi, [S] Maximae, et [S] Iuliae sororum eius, qui in persecutione Diocletiani passi sunt. [S] Tornaci S. Piatonis presbyteri et martyris, qui cum beato Quinctino, eiusque socijs ab vrbe Roma in Galliam praedicationis causa perrexit, ac postea in persecutione Maximiani consummato martyrio migrauit ad Dominum. [S] Thessalonicae S. Domnini martyris, sub eodem Maximiano. [S] In portu Ganda S. Bauonis confessoris. [S] Vrbe Veteri S. Seueri presbyteri et confessoris.
October 2
[SS] NIcomediae sancti [S] Eleutherij militis et martyris, cum [S] alijs innumeris: qui, cùm Diocletiani regia incendio conflagrasset, falso huius criminis accusati, iubente eodem saeuissimo Imperatore, aceruatim necati sunt: quorum alij gladijs obtruncabantur, et alij ignibus cremabantur, alij in mare praecipitabantur: sed horum primus Eleutherius, cùm diu cruciatus, per singula tormenta validior redderetur, martyrium victoriae suae, ignibus velut aurum examinatus, compleuit. [SS] In territorio Atrebatensi passio [S] beati Leodegarij Augustoduensis Episcopi, quem varijs iniurijs et diuersis supplicijs pro veritate afflictu︥, Ebroinus Maior domus regiae Theodorici inerfecit. [S] Item S. Gerini martyris, fratris eiusdem beati Leodegariij, qui ibidem lapidibus obrutus est. [SS] Antiochiae sanctorum marytrum [S] Primi [S] Cyrilli, et [S] Secundarij. [S] Constantinopoli S. Theophili monachi, qui pro defensione sanctarum imaginum à Leone Isaurico saeuissimè caesus, et in exilium pulsus, migrauit ad Dominum. [S] Herfordiae in Anglia S. Thomae Episcopi et confessoris.
October 3
[S] ROmae ad Vrsum pileatum sancti Candidi martyris. Eodem die [SS] sanctorum martyrum [S] Dionysii, [S] Fausti, [S] Caij, [S] Petri, [S] Pauli, et [SS] [Holweck names two of the martyrs as Eusebius and Chaeremon] aliorum quatuor, qui primò sub Decio multa passi, demùm sub Valeriano ab Aemiliano praeside diu tormentis vexati, martyrij palmam meruerunt. [SS] Apud antiquos Saxones sanctorum martyrum duorum Euualdorum, qui cum essent presbyteri, et Christum ibi praedicare coepissent, comprehensi sunt à Paganis, et occisi: ad quorum corpora noctu multa lux diu apparens, et vbi essent, et cuius essent meriti, declarauit. [S] In Africa sancti Maximiani Episcopi Bagaiensis, qui à Donatistis iterum atque iterum saeuissima passus, ex alta denique turri praecipitatus, et pro mortuo derelictus: gloria confessionis illustris postmodum quieuit in Domino. [S] In Palaestina S. Hesychij confessoris, discipuli sancti Hilarionis, et in peregrinatione socij. [S] Apud Belgas in dioecesi Namurcensi S. Gerardi abbatis.
October 4
[S] ASsisii in Vmbria natalis S.i Francisci confessoris, fundatoris ordinis Minorum, cuius vitam sanctitate, ac miraculis plenam S. Bonauentura conscripsit. [SS] Corinthi natalis sanctorum [S] Crispi et [S] Caij, quorum meminit sanctus Paulus Apostolus ad Corinthios scribens. [SS] In Aegypto sanctorum martyrum [S] Marci et [S] Marciani fratrum, et [SS] aliorum penè innumerabilium vtriusque sexus, atque omnis aetatis: quorum alij post verbera, alij post diuersi generis horribiles cruciatus flammis traditi, alij in mare praecipitati, nonnulli capite caesi, plurimi inedia consumpti, alij patibulis affixi, quidam etiam capite deorsum verso, et pedibus in sublime sublatis, beatissimam martyriji coronam meruerunt. [S] [Holweck 1924: 799 suggests that this may be the same figure as Peter Capitolinus, also this date] Damascus S. Petri Episcopi et martyris, qui accusatus apud Agarenorum Principem quòd fidem Christi doceret, lingua, manibus, pedibusque amputatis, cruci affixus martyrium consummauit. [SS] Alexandriae sanctorum presbyterorum et diaconorum [S] Caij, [S] Fausti, [S] Eusebij, [S] Cheremonis, [S] Lucij, et [SS] sociorum: ex quibus alij in persecutione Valeriani martyres facti, alij martyribus seruvientes, mercedem martyrum receperunt. [S] Athenis S. Hierothei discipuli B. Pauli Apostoli. [S] Bononiae S. Petronij Episcopi et confessoris, qui doctrina, miraculis, et sanctitate claruit. [S] Lutetiae Parisiorum S. Aureae virginis.
October 5
[S] Natalis B. Thraseae Episcopi Eumeniae, apud Smyrna︥m martyrio consummauit. [SS] Treuiris sanctorum martyrum [S] Palmatij et [SS] sociorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro Praeside martyrium subierunt. Eodem die [S] passio sanctae Charitinae virginis, quae sub Diocletiano Imperatore, et Domitio consulari ignibus cruciata, et in mare proiecta, cùm inde incolumis euasisset, manibus et pedibus abscissis, dentibusque conuulsis, in oratione posita spiritum emisit. [SS] Messanae in Sicilia natalis sanctorum Martyrum [S] Placidi monachi, discipuli beati Benedicti abbatis, et [S] fratrum eius Eutychij et [S] Victorini, ac [S] Flauiae virginis eorum sororis, item [S] Donati, [S] [probably originally Firmatus of Auxerre; see entry for that Firmatus with Flaviana his date] Firmati diaconi, [S] Fausti, [SS] aliorumque triginta monachorum, qui à Manucha pirata pro Christi fide necati sunt. [SS] Antisiodori depositio sanctorum germanorum [S] Firmati diaconi, et [S] Flauianae virginis. [S] Raue︥nae S. Marcellini Episcopi et co︥fessoris. [S] Valentiae in Gallia S. Apollinaris Episcopi, cuius et vita virtutibus fuit illustris, et mors signis ac prodigijs decorata. Eodem die [S] S. Attilani Episcopi Zamorensis, quem Vrbanus Secundus in Sanctorum numerum retulit. [S] Romae S. Gallae viduae, filiae Symmachi Consulis, quae viro suo defuncto apud ecclesiam B. Petri multis annis orationi, eleemosynis, ieiunijs, alijsque sanctis operibus intenta permansit: cuius felicissimum transitum S. Gregorius Papa descripsit.
October 6
[S] LAodiceae beati Sagaris Episcopi et martyris, qui fuit vnus de antiquis Pauli Apostoli discipulis. [SS] Capuae natalis sanctorum martyrum [S] Marcelli, [S] Casti, [S] Aemilij, et [S] Saturnini. [S] Agenni in Gallia natalis sanctae Fidei virginis et Martyris, cuius exemplo beatus Caprasius ad martyrium animatus, agonem suum feliciter consummauit. Item [S] sanctae Erotidis martyris, quae Christi amore succensa, ignis superauit incendium. [SS] Treuiris commemoratio innumerabilium penè Martyrum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro Praeside ob Christi fidem vario mortis genere necati sunt. [S] Antisiodori sancti Romani Episcopi et martyris. [S] Opitergij sancti Magni Episcopi, cuius corpus Venetijs requiescit. [S] In Calabria sancti Brunonis confessoris, ordinis Carthusianorum institutoris.
October 7
[S] Romae via Ardeatina depositio S. Marci Papae et confessoris. [SS] In prouincia, quae nuncupatur Augusta Euphratesia, sanctorum martyrum [S] Sergij et [S] Bacchi nobiliu︥ Romanoru︥, sub Maximiano Imperatore: quoru︥ Bacchus tamdiu neruis crudis caesus est, quoadusque toto corpore discissus, in co︥fes︥ione Christi emitteret spiritu︥: Sergius verò clauatis cothurnis pedes inlutus, cùm in fide fixus maneret, data sententia, iussus est, decollari: cuius nomine locus vbi quiescit, Sergiopolis appellatus ob praeclara miracula frequenti Christianorum concursu honoratur. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Marcelli et [S] Apuleij, qui primò quidem Simoni mago adhaeserunt; sed videntes mirabilia quae per Apostolum Petrum Dominus operabatur, relicto Simone, Apostolicae doctrinae se tradiderunt, ac post passionem Apostolorum sub Aureliano consulari coronam martyrij reportárunt, sepulti non longè ab Vrbe. Item [S] apud Augustam Euphratesiam S. Juliae virginis, quae sub Marciano praeside martyrium consummauit. [S] Patauij S. Iustinae virginis et martyris, quae à beato Prosdocimo S. Petri discipulo baptizata, cùm in fide Christi constander persisteret, Maximi praesidis iussu gladio transuerberata migrauit ad Dominum. [S] Apud Bituricas S. Augusti presbyteri, et confessoris. [S] In pago Rhemensi S. Helani presbyteri. Eodem die [E] commemoratio [S] S. Mariae de Victoria, quam Pius .V. Pontifex Maximus ob insignem victoriam à Christianis bello nauali, eiusdem Dei genitricis auxilio hac ipsa die de Turcis reportatam, quotannis fieri instituit, et Gregorius XIII. prima huius mensis dominica die annuam solemnitatem Rosarij eiusdem Béatissimae virginis celebrandum decreuit.
October 8
[S] Natalis beati Simeonis senis, qui in Euangelio Dominum I E S V M suis in vlnis suscepisse legitur. [S] Caesareae in Palaestina passio S. Reparatae, virginis et martyris, quae cum nollet idolis sacrificare, sub Decio Imperatore varijs tormentorum generibus cruciata, demùm gladio percutitur: cuius anima in columbae specie de corpore egredi, caelumque conscendere visa est. [SS] Thessalonicae [S] sancti Demetrij proconsulis, qui cùm plurimos ad Christi fidem perduceret, Maximiani Imperatoris iussu lanceis confossus martyrium consummauit. Ibidem [S] S. Nestoris martyris. [S] Hispali in Hispania sancti Petri martyris. [S] Laodiceae sancti Artemonis presbyteri, qui sub Diocletiano per ignem martyrij coronam accepit. [S] In territorio Lugdunensi sanctae Benedictae virginis et martyris. [SS] Anconae sanctarum [S] Palatiatis, et [S] Laurentiae, quae in persecutione Diocletiani sub Dione praeside in exilium deportatae, laboribus et aerumnis confectae sunt. [S] Rhotomagi S. Evodij Episcopi et confessoris. [S] Hierosolymis S. Pelagiae cognomento Poenitentis.
October 9
[SS] LVtetiae Parisiorum natalis sanctorum martyrum [S] [a common confusion with Dionysius the Areopagite; see Holweck (1924)] Dionysiji Areopagitae Episcopi, [S] Rustici presbyteri, et [S] Eleutherij diaconi: ex quibus Dionysius ab Apostolo Paulo baptizatus, primus Atheniensium Episcopus est ordinatus: deinde Romam veniens, à beato Clemente Romano Pontifice in Gallias praedicandi gratia directus est: et ad praefatum vrbem deueniens, cùm ibi per aliquot annos commissum sibi opus fideliter prosequeretur, tandem à praefecto Fescennino post grauissima tormentorum genera vnà cum socijs gladìo animaduersus, martyrium compleuit. Eodem die [S] memoria S. Abrahae Patriarchae, et omnium credentium patris. [S] Apud Iuliam in territorio Parmensi, via Claudia, S. Domnini martyris sub Maximiano Imperatore: qui cùm vellet persecutionis rabiem declinare, à persequentibus gladio transuerberatus, gloriosè occubuit. [S] Apud Casinum sancti Deudedit abbatis, qui a Sicardo tyranno in carcerem trusus, illic fame et aerumnis confectus reddidit spiritum. [S] [not a bishop, per Holweck (1924: 434)] In Hannonia S. Gislensi Episcopi et confessoris, qui relicto Episcopatu, monachi vitam in monasterio à se constructo exercens, multis virtutibus claruit. [SS] Hierosolymis sanctorum [S] Andronici et [S] Athanasiae eius coniugis. [S] Antiochiae S. Publiae abbatissae, quae, transeunte Iuliano Apostata, Dauvidicum illud cum suis virginibus canens: Simulacra Gentium argentum et aurum: et, Similes illis fiant qui faciunt ea: Imperatoris iussu alapis caesa est, et grauiter obiurgata.
October 10
[S] Nn Creta insula beati Pinyti inter Episcopos nobilissimi. Hic Gnosiae vrbis Episcopus, sub M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit; et in scriptis suis, velut in quodam speculo, viuentem sui reliquit imaginem. [SS] Coloniae Agrippinae [S] sancti Gereonis martyris, cum [SS] alijs trecentis decem et octo, qui in persecutione Maximiani pro vera pietate gladjs patienter colla subdiderunt. [SS] In territorio eiusdem vrbis SS. [S] victoris, et [SS] sociorum martyrum. [SS] Bonnae in Germania sanctorum martyrum [S] Cassij et [S] Flore︥tij, cum [SS] alijs plurimis. [SS] Nicomediae SS. martyru︥, [S] Eulampij et [S] Eulampiae virginis eius sororis, quae cùm audisset fratrem pro Christo torqueri, exiliens in mediam turbam, eumque amplexata, sociam se ìlli adiunxit: atque ambo in ollam feruentis olei coniecti, sed nulla ex parte laesi, unà cum alijs ducentis, qui eo miraculo permoti crediderant in Christum, obtruncatione capitis martyrium compleuerunt. [S] Eboraci in Anglia S. Paulini Episcopi, discipuli B. Gregorij Papae, qui cùm alijs ad praedicandum Euangelium illuc ab eo missus, Eduuinum Regem, eiusque populum ad fidem Christi conuertit. [S] Populonij in Tuscia S. Cerbonij Episcopi et confessoris, qui (ut S. Gregorius refert) in vita et morte miraculis claruit. [S] Veronae item S. Cerbonij Episcopi. [S] Capuae S. Paulini Episcopi.
October 11
[SS] TArsi in Cilicia natalis sanctorum martyrum [S] Tharaci, [S] Probi, et [S] Andronici, qui in persecutione Diocletiani longo tempore carceris squalore afflicti, et tertiò diuersis tormentis et supplicijs examinati, in confessione Christi triumphum gloriae abscissis ceruicibus sunt adepti. [SS] In pago Vilcassino passio sanctorum martyrum [S] Nicasii Episcopi Rhotomagensis, [S] Quirini presbyteri, [S] Scubiculi diaconi, et [S] Pientiae virginis, sub Praeside Fescennino. Item [SS] passio sanctorum [S] Anastalli [sic, for Anastasii] presbyteri, [S] Placidi, [S] Genesii, et [SS] sociorum. [S] In Thebaide sancti Sarmatae discipuli beati Antonij abbatis, qui à Saracenis pro Christo necatus est. [S] Vesontione in Gallijs sancti Germani Episcopi et martyris. [S] Vzeciae in Africa [sic, for Venciae in Gallia, according to the edition (see note f, p. 650), confusing this Firminus with the martyr in Africa at 10 Oct] sancti Firmini Episcopi et confessoris. [S] In Scotia sancti Canici abbatis. [S] Lyrae in Belgia depositio sancti Gummari confessoris. [S] Apud Rhedones sancti Aemiliani confessoris. [SS] [Holweck says that these siblings may be confessors and not martyrs] Tarsi in Cilicia sanctarum mulierum [S] Zenaidis et [S] Philonillae sororum, quae beati Pauli Apostoli consanguineae, et in fide fuerunt discipulae. [S] Veronae S. Placidiae virginis.
October 12
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Euagrij, [S] Prisciani, et [SS] sociorum. [S] Rauennae via Laurentina natalis S. Edistij martyris. [S] In Lycia sanctae Domninae martyris, sub Diocletiano Imperatore. [SS] In Africa sanctorum Confessorum et Martyrum [SS] quatuor millium nongentorum sexginta sex, in persecutione Vuandalica sub Hunnerico Rege Ariano: qui cùm essent partim ecclesiarum Dei Episcopi, partim presbyteri et diaconi, associatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione Catholicae veritatis in horribilis eremi exilium trusi sunt: ex quibus plurimi, dum crudeliter à Mauris ducerentur, hastilium cuspidibus ad curre︥dum impulsi, et lapidibus tunsi, alij ligatis pedibus velut cadauera per dura et aspera loca tracti, et singulis membris discerpti, ad extremum variè excruciati, martyrium celebrarunt. Erant inter eos praecipui Domini sacerdotes [S] Felix et [S] Cyprianus Episcopi. [S] Celenae in Pannonia S. Maximiliani Episcopi Laureacensis. [S] Eboraci in Anglia S. Vualfridi Episcopi et Confessoris. [S] Mediolani S. Monae Episcopi, qui, cùm de Episcopo elige︥do ageretur, coelesti lumine circumfusus, eo signo mirabiliter in Episcopum est assumptus. [S] Veronae S. Saluini Episcopi. [S] In Syria S. Eustachij presbyteri et confessoris.
October 13
[S] APud Troadem Asiae minoris vrbem natalis S. Carpi discipuli beati Pauli Apostoli. [SS] Cordubae in Hispania natalis sanctorum martyrum [S] Fausti, [S] Ianuarij, et [S] Martialis, qui primò equulei poena cruciati, deinde supercilijs rasis dentibus euultis, auribus quoque et naribus praecisis, ignis passione martyrium consummárunt. [S] Thessalonicae S. Florentii martyris, qui post varia tormenta igne combustus est. [S] In Austria S. Colmanni martyris. [SS] Apud Septam in Mauritania Tingitana passio sanctorum septem martyrum ordinis Fratrum Minorum, [S] Danielis, [S] Samuelis, [S] Angeli, [S] Domini; [S] Leonis, [S] Nicolai, et [S] Hugolini: qui ob Euangelij praedicationem, et Mahumeticae sectae confutationem, à Sarracenis contumelias, vincula, et flagella perpessi, demùm capitibus abscissis, martyrij palmam adepti sunt. [S] Antiochiae S.i Theophili Episcopi, qui sextus post beatum Petrum Apostolum eiusdem ecclesiae Pontificatum tenuit. [S] Turonis S. Venantij abbatis et confessoris. [S] Apud Sublacum in Latio S. Chelidoniae virginis.
October 14
[S] Romae via Aurelia natalis beati Callisti Papae et martyris, qui Alexandri Imperatoris iussu diutius fame in carcere cruciatus, et quotidie fustibus caesus, tandem e fenestra domus, in qua custodiebatur, praecipitatus, atque in puteum demersus, victoriae triumphum promeruit. [SS] Caesareae in Palestina [S] sanctae Fortunatae virginis et martyris, quae in persecutione Diocletiani post equuleum, ignes, bestias, et alia tormenta superata, spiritum Deo reddidit: cuius corpus postea Neapolim in Campania delatum fuit. Item sanctorum [S] Carponii, [S] Evaristi, et [S] Prisciani fratrum eiusdem beatae Fortunatae, qui post eam gladio iugulati, pariter martyrii coronam perceperunt. Item [SS] sanctorum [S] Saturnini et [S] Lupi. [S] Arimini sancti Gaudentii episcopi et martyris. [S] Tuderti sancti Fortunati episcopi, qui ut beatus Gregorius refert, in effugandis spiritibus immundis immensae virtutis gratia emicuit. [S] Herbipoli sancti Burchardi primi illius civitatis episcopi. [S] Brugis Flandrorum sancti Donatiani Rhemensis episcopi. [S] Treviris sancti Rustici episcopi. Eodem die [E] depositio [S] beati Dominici Loricati. [S] In Latio sancti Bernardii confessoris.
October 15
[S] ROmae via Aurelia S. Fortunati martyris. [SS] [the place name in the text follows Gregory of Tours, who moved the event to Cologne] Apud Coloniam Agrippinam natalis sanctorum trecentorum [sic; 300 is the approximate year in which the event took place] martyrum, qui in persecutione Maximiani cursum sui agonis compleuerunt. [S] Carthagine S. Agilei martyris, in cuius die natali S. Augustinus de eo ad populum tractatum habuit. [S] In Prussia S. Brunonis Episcopi Ruthenorum et martyris, qui Euangelium in ea regione praedicans, ab impijs tentus, manibus pedibusque praecisis, capite truncatus est. [S] Lugduni S. Antiochi Episcopi, qui strenuè administrato Pontificij culmine, ad quod assumptus fuerat, regnum coeleste adeptus est. [S] Treuiris S. Seueri Episcopi et confessoris. [S] Argentorati sanctae Aureliae virginis. [S] Cracouiae sanctae Heduuigis Ducissae Poloniae, quae pauperum obsequio dedita, etiam miraculis claruit: quam et Clemens Papa Quartus numero Sanctorum adscripsit. [S] In Germania sanctae Theclae abbatissae.
October 16
[SS] IN Africa Martyrum ducentorum septuaginta pariter coronarorum. Ibidem [SS] sanctorum [S] Martiniani et [S] Saturiani, cum [SS] duobus eorum fratribus: qui tempore Vuandalicae persecutionis sub Geiserico Rege Ariano, cùm essent serui cuiusdam Vuandali, à [S] sancta Maxima virgine eorum conserua, ad Christi fide︥ conuersi, pro constantia fidei Catholicae primùm nodosis fustibus caesi sunt, et usque ad ossa laniati: sed cùm multo tempore talia paterentur, et sequenti die nihilominus semper incolumes redderentur, exilio tandem relegantur: ubi cu︥ multos barbarorum ad fidem Christi co︥uertissent, et à Romano Pontifice presbyterum, aliosque ministros, qui eos baptizarent, obtinuissent, nouissimè vinctis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca siluarum iussi sunt pariter interire: Maxima verò post multos superatos agones diuinitùs liberata, in monasterio multarum virginum marter sancto fine quieuit. Item [SS] sanctorum [S] Saturnini, [S] Nerei, et [SS] aliorum trecentorum sexaginta quinque martyrum. [S] Coloniae sancti Eliphij martyris sub Iuliano Apostata. Item [S] sancti Bercharij abbatis et martyris. [S] In territorio Bituricensi sancti Ambrosij Episcopi Caturcensis. [S] Maguntiae sancti Lulli Episcopi et confessoris. [S] [Holweck describes him as an "alleged martyr"] Treuiris sancti Florentini Episcopi. [S] [Holweck says that he was not an abbot] Apud Arbonam in Germania sancti Galli abbatis, discipuli beati Columbani.
October 17
[S] ANtiochiae natalis sancti Heronis discipuli beati Ignatij, qui post eum factus Episcopus, viam magistri prius imitator secutus, pro commendato sibi grege amator Christi occubuit. Eodem die [SS] [Per Holweck, they were martyrs in 303, probably at Nicomedia, not at Baeza in Spain.] passio sanctorum [S] Victoris, [S] Alexandri, et [S] Mariani. [S] In Perside S. Mameltae martyris, quae à cultu idolorum ad fidem angelico monitu conuersa, à Gentilibus lapidata est, et in profundum lacum demersa. [S] Constantinopli S. Andreae Cretensis monachi, qui ob cultum sacrarum imaginum sub Constantino Copronymo saepiùs verberatus, tandem amputato altero pede, reddidit spiritum. [S] Arausicae in Gallia S. Florentini Episcopi, qui multis clarus virtutibus quievit in pace. [S] Capuae sancti Victoris episcopi, eruditione et sanctitate conspicui.
October 18
[S] NAtalis beati Lucae Euangelistae, qui multa passus pro Christi nomine, Spiritu sancto plenus obijt in Bithynia: cuius ossa Constantinopolim translata sunt, et inde Patauium delata. [S] Antiochiae S. Asclepiadis Episcopi, qui vnus fuit ex praeclaro martyrum numero, qui sub Macrino gloriosè passi sunt. [S] In territorio Beluacensi S. Justi martyris, qui adhuc puer in persecutione Diocletiani sub Rictiovaro praeside caesus est. [S] Neocaesareae in Ponto S. Athenodori Episcopi, fratris S. Gregorij Thaumaturgi, qui doctrina clarus in persectuione Aureliani martyrium consummauit. [S] In Mesopotamia ad ripam Euphratis S. Juliani eremitae. [S] Romae S.e Tryphoniae, vxoris quondam Decij Caesaris, quae in crypta iuxta S. Hippolytum sepulta est.
October 19
[SS] ROmae natalis sanctorum martyrum [S] Ptolomaei et [S] Lucij, sub M. Antonino: quorum prior (vt scribit Iustinus martyr), cùm impudicam mulierem ad fidem Christi co︥uertisset, et castitatem colore docuisset, ab impuro viro ad Praefectum Vrbicium accusatus, multo tempore squalore carceris maceratus est, et ad vltimum cùm de Christi magisterio publica confessione testaretur, iussus est duci ad mortem, Lucius quoque cum Vrbicij sententiam improbaret, et se Chrstianum liberè fateretur, similem sententiam, excepit: quibus et alius tertius adiunctus est, qui etiam eodem supplicio damnatus fuit. [SS] Antiochiae sanctorum martyrum [S] Beronici, [S] Pelagia virginis, et [SS] [Holweck has 59 companions, not 49] aliorum quadraginta nouem. [S] In Aegypto sancti Vari militis, qui sub Maximino Imperatore dum sanctos septem monachos in carcere detentos visitaret, atque reficeret, vno ex ipsis defuncto, in eius locum subrogari voluit, et cum illis saeuissima passus, martyriji palmam adeptus est. [S] Ebroicis sancti Aquilini Episcopi et confessoris. [S] In territorio Aurelianensi depositio sancti Verani Episcopi. [S] Apud Salernum sancti Eusterij Episcopi. [S] In Hibernia sancti Ethbini abbatis. [S] Oxonij in Anglia sanctae Fredesuuindae virginis.
October 20 ( )
[S] IN Auiensi ciuitate in Vestinis apud Aquilam natalis beati Maximi leuitae et martyris, qui patiendi desiderio inquirentibus se persecutoribus palàm ostendit, et post responsionis constantiam equuleo suspensus ac tortus, deinde fustibus caesus, ad vltimum è sublimi loco praecipitatus occubuit. [S] Agenni in Gallia S. Caprasij martyris, qui cùm rabiem persecutionis declinans lateret in spelunca, tandem audiens qualiter beata Fides virgo pro Christo agonizaret, animatus ad tolerantiam passionum orauit ad Dominum, vt, si eum gloria martyrij dignum iudicaret, ex lapide speluncae limpidissima aqua manaret: quod cùm Dominus praestitisset, securus ad aream certaminis properauit, et palmam martyrij sub Maximiano fortiter dimicando promernit. [sic, for promeruit] [S] Antiochiae S. Artemij Ducis Augustalis, qui sub Constantino Magno praeclaris militiae honoribus functus, à Juliano Apostata, quem saeuitiae in Christianos arguerat, fustibus caedi, alijsque tormentis affligi, ac demùm capite truncari iubetur. [SS] Coloniae passio sanctarum virginum [S] Marthae et [S] Saulae, cum [SS] alijs pluribus. [S] Apud Mindam natalis sancti Feliciani Episcopi et martyris. [S] In Lusitania sanctae Irenes virginis et martyris. [SS] Parisiis sanctorum [S] Georgj diaconi et [S] Aurelij. [S] In pago Rhemensi sancti Sindulphi confessoris.
October 21 ( )
[S] IN Cypro natalis S. Hilarionis abbatis, cuius vita virtutibus atque miraculis plenam S. Hieronymus scripsit. [SS] Apud Coloniam Agrippinam natalis sanctarum [S] Vrsulae et [S] sociarum eius, quae pro Christiana religione et virginitatis constantia ab Hunnis interfectae, martyrio vitam consummárunt: et plúrima earum corpora Coloniae condita fuerunt. [S] Apud Ostia Tiberina sancti Asterij presbyteri et martyris, qui (vt in passione beati Callistae Papae legitur) sub Alexandro Imperatore passus est. [SS] Nicomediae natalis sanctorum [S] Dasii, [S] Zotici, [S] Caij, et [SS] [Holweck has 10 companions, but Baronius has 12 companions] aliorum duodecim militum, qui post diuersa tormenta in mare demersi sunt. [S] Maroniae in Syria prope Antiochiam sancti Malchi monachi. [S] Lugduni S. Viatoris ministri beati Iusti Lugdunensis Episcopi. [S] In castro Laudunensi S. Ciliniae matris B. Remigij Episcopi Rhemensis.
October 22
[S] HIerosolymis B. Marci Episcopi, clarissimi et doctissimi viri, qui primus ex Gentibus Hierosolymorum ecclesiam suscepit regendam, ac non multò post sub Antonìno Imperatore martyrij meruit palmam. [SS] Hadrianopoli in Thracia natalis sanctorum martyrum [S] Philippi Episcopi, [S] Seuveri presbyteri, [S] [per Holweck 1924: 812, not originally part of this group in the Syr. Mart.] Eusebij, et [S] Hermetis, qui sub Iuliano Apostata post carceres et flagella incendio cremati sunt. Item [SS] [Baron names only Heraclius] sanctorum martyrum [S] Alexandri Episcopi, [S] Heraclij militis, et [SS] sociorum. [S] Firmi in Piceno sancti Philippi Episcopi et martyris. [SS] Oseae in Hispania sanctarum virginum [S] Nunilonis et [S] Alodiae sororum, quae à Sarracenis ob fidei confessionem capitali sententia punitae, martyrium co︥summârunt. [S] Apud Coloniam S. Cordulae, quae vuna ex sodalibus S. Vrsulae, cùm aliarum supplicijs et caede perterrita se occultasset, eius rei poeniten postridie se ultrò patefecti, et nouissima omnium martyrij coronam accepit. [S] Hierapoli in Phrygia S. Abercij Episcopi, qui sub Marco Antonino Imperatore claruit. [S] Rhotomagi S. Melanij Episcopi, qui à sancto Stephano Papa ordinatus, illuc ad praedica︥dum Euangelium missus est. [S] In Tuscia S. Donati Scoti Episcopi Fesulani. [S] Veronae S. Verecundi Episcopi et confessoris. [S] Hierosolymis sanctae Mariae Salomae, quae in Euangelio legitur circa Domini sepulturam solicita.
October 23
[SS] IN Hispanìa prope Gades ad fundum Vrsonianum sanctorum martyrum [S] Seruandi et [S] Germani, qui in persecutione Diocletiani sub Viatore Vicario post verbera, squalorem carceris, famis ac sitis iniuriam, et longissimi itineris laborem, quem ferro onusti pertulerunt, nouissimè martyriij sui cursum caesis ceruicibus impleuerunt: ex quibus Germanus Emeritae, Seruandus verò Hispali conditus est. [S] Antiochiae in Syria natalis Theodori presbyteri, qui in persecutione impij Iuliani comprehensus, post equulei poenam, et multos ac durissimos cruciatus, lampadibus etiam circa latera appositis inflammatus, cùm in confessione Christi persisteret, occisione gladij martyrium consummauit. [S] Constantinopoli S. Ignatij Episcopi, qui cùm Bardam Caesarem ob repudiatam vxorem arguisset, ab eo multis iniurijs affectus, in exilium pulsus est; sed à Nicolao Romano Pontifice restitutus, tandem in pace quiuvit. [S] Burdigalae S. Seuerini Coloniensis Episcopi et confessoris. [S] Rhotomagi S. Romani Episcopi. [S] Apud Salernum S. Veri Episcopi. [S] In territorio Ambianensi S. Domitij presbyteri. [S] [Holweck calls Benedict the reputed Bishop of Samaria, but Baronius has him as a Confessor. Both locate him in Poitiers] In pago Pictauiensi sancti Benedicti confessoris.
October 24
[SS] VEnusiae in Apulia natalis sanctorum martyrum [S] Felicis Episcopi Africanì, [S] Audacti et [S] Ianuarij presbyterorum, [S] Fortunati et [S] Septimi lectorum: qui tempore Diocletiani à Magdelliano procuratore multis diu vinculis et carceribus in Africa et Sicilia macerati, cùm Felix nullatenùs sacros libros iuxta Imperatoris edictu︥ tradere voluisset, tandem occisione gladij consummati sunt. [SS] Apud Homeritas in ciuitate Nagran passio sanctorum [S] Aretae et [SS] sociorum trecentorum et quadraginta, tempore Iustini Imperatoris, sub Dunaan Iudaeo tyranno: post quos Christiana mulier incendio tradita est; cuius filius annorum quinque, cùm balbutiendo Christum confiteretur, nec blanditijs nec minis retineri posset, in ignem vbi mater ardebat, se parecipitem dedit. [S] Coloniae S. Euergisli Episcopi et martyris. [S] Constantinopoli sancti Procli Episcopi. [S] In Britannia minori transitus S. Maglorij Episcopi, cuius corpus Lutetiae Parisiorum requiescit. [S] In Vertano monasterio S. Martini abbatis. [S] [per H-L p. 108] In Campania S. Marcii Solitarij, cuius praeclara opera S. Gregorius scripsit.
October 25
[SS] ROmae sanctorum martyrum [S] Chrysanthi, et [S] Dariae vxoris eius, qui post multas, quas sub Celerino Praefecto pro Christo sustinuerunt passiones, iussi sunt à Numeriano Imperatore via Salaria in Arenario deponi, atque illic viuentes terra et lapidibus obrui. Item [SS] Romae natalis sanctorum [SS] quadraginta sex Militum, qui simul baptizati à Dionysio Papa, mox iubente Claudio Imperatore decollati sunt, ac via Salaria sepulti: vbi et [SS] [per H-L] alij Martyres centum viginti et unus positi sunt; inter quos fuerunt quattuor milites Christi, [S] Theodosius, [S] Lucius, [S] Marcus, et [S] Petrus. [SS] Suessione in Gallia sanctorum martyrum [S] Crispini et [S] Crispiniani, nobilium Romanorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro Praeside post immania tormenta gladio trucidati, coronam martyrij consecuti sunt: quorum corpora posteà Romam delata fuerunt, atque in ecclesia S. Laurentij in pane et perna honorificè tumulata. [S] Flore︥tiae passio B Miniatis militis, qui sub Decio Principe pro fide Christi egregiè certans, nobili martyrio coronatur. [SS] Turribus in Sardinia sanctorum martyrum [S] Proti presbyteri, et [S] Ianuarij diconi, [sic, for diaconi] qui à S. Caio Papa ad eam insulam missi, tempore Diocletiani sub Barbaro Praeside consummati sunt: [SS] Constantinopoli passio sanctorum [S] Martyrij subdiaconi, et [S] Marciani cantoris, qui ab haereticis sub Constantio Imperatore necati sunt. [S] Romae S.i Bonifacij Papae et confessoris. [S] Petragoricis in Gallia S. Frontonis, qui à B. Petro Apostolo Episcopus ordinatus, cum Georgio presbytero magnam illius gentis multitudinem ad Christum conuertit, et miraculis clarus in pace quieuit. [S] Brixiae natalis S. Gaudentij Episcopi, eruditione, et sanctitate conspicui. [S] Gaualis sancti Hilarij Episcopi.
October 26
[S] ROmae sancti Euaristi Papae et martyris, qui Dei Ecclesiam sub Hadriano Imperatore suo sanguine purpurauit. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Rogatiani presbyteri, et [S] Felicissimis, qui in persecutione Valeriani et Gallieni illustri martyrio coronati sunt: de quibus etiam scribit S. Cyprianus in epistola ad Confessores. [SS] Nicomediae sanctorum martyru︥ [S] Luciani, [S] Florij, et [SS] sociorum. Eodem die [S] sancti Quoduultdei Episcopi Carthaginensis, qui vnà cum clero à Geiserico Rege Ariano in nauibus fractis absque remigijs et velis impositus, praeter spem Neapolim appulit, ibique in exilio positius, confessor occubuit. [S] Nabone sancti Rustici episcopi et confessoris, qui claruit temporibus Valentiniani et Leonis Imperatorum. [S] Apud Salernum sancti Gaudiosi Episcopi. [S] Papiae sancti Fulci Episcopi. Item [S] sancti Quadragesimi subdiaconi, qui et mortuum resuscitauit.
October 27
[E] VIgilia [SS] sanctorum Apostolorum [S] Simonis et [S] Iudae. [SS] Abulae in Hispania passio sanctorum [S] Vincentij, [S] Sabinae, et [S] Christetae, qui primùum in equuleo adeò sunt extenti, vt omnes membrorum compages laxarentur; deinde capìta eorum lapidibus superposita, usque ad excussionem cerebri validis vectibus sunt contusa, atque ita martyrium compleuerunt, agente Ppraeside Daciano. [S] Apud castrum Tyle sancti Florentij martyris. [SS] In Cappadocia sanctarum martyrum [S] Capitolinae, et [S] Erotheidis eius ancillae, quae sub Diocletiano sunt passae. [S] In AEthiopia sancti Elesbaan Regis, qui Christi hostibus expugnatis, misso regio diademate Hierosolymam tempore Iustini Imperatoris, monasticam vitam, vt voverat, agens, migrauit ad Dominum. [S] Apud Indos sancti Frumentij Episcopi, qui ibi primùm captiuus, deinde Episcopus à S. Athanasio ordinatus, Euangelium in ea prouincia propagauit.
October 28
[SS] NAtalis beatorum Apostolorum [S] Simonis Chananaei, et [S] Thaddaei, qui et Iudas dicituri quorum Simon in AEgypto, Thaddaeus in Mesopotamia Euangelium praedicaut; deinde in Persidem simul ingressi, cùm innumeram gentis illius multitudinem Christo subdidissent, martyrium consummárunt. [S] Romae S. Cyrillae virginis, filiae S. Tryphoniae, quae sub Claudio principe pro Christo iugulata est. Ibidem [SS] [S] sanctae Anastasiae senioris virginis, et [S] Cyrilli martyrum: illa in persecutione Valeriani sub Probo Praefecto vinculis constricta, colaphis caesa, igne et verberibus cruciata, cùm in confessione Christi immobilis permaneret, abscissis mamillis, euulsis vnguibus, dentibus comminutis, manibus pedibusque praecisis, truncata capite, tot passionum monilibus ornata migrauvit ad Sponsum; Cyrillus autem ei petenti aquam propinans, martyrium pro mercede accepit. [S] Apud Comum S. Fidelis martyris sub Maximiano Imperatore. [S] Maguntiae S. Ferrutij martyris. [S] Meldis S. Faronis Episcopi et confessoris. [S] Neapoli S. Gaudiosi Episcopi Africani, qui ob persecutionem Vuandalorum in Campaniam veniens, in monasterio apud eam vrbem sancto fine quieuit. [S] Vercellis S. Honorati Episcopi.
October 29
[SS] [per Delehaye 1931: 576, the toponym 'Lucania', a corruption of 'Lucianus', is an error for Africa in the MHier (and hence here also)] IN Lucania sanctorum martyrum [S] Hiyacinihi, [for Hyacinthi] [S] [per Delehaye 1931: 576, this is the same figure as Hyacinth] Quincti, [S] Feliciani, et [S] Lucij. [S] Sidone in Phoenicia S. Zenobij presbyteri, qui sub nouissimae persecutionis acerbitate alios ad martyrium exhortans, martyrio et ipse dignatus est. Eodem die [SS] sanctorum Episcoporum [S] [per Holweck 1924: 692, possibly the same figure as Maximilian, Bishop of Lorch] Maximiliani martyri, et [S] [per Holweck 1924: 692, probably the same figure as Valentine of Passau] Valentiniani [for Valentini; see note (c), Baronius.] confessoris. [S] Bergomi sanctae Eusebiae virginis et martyris. [S] Hierosolymis natalis beati Narcissi Episcopi, sanctitate, patientia, ac fide laudabilis, qui centum et sexdecim annorum migrauit ad Dominum. [S] Augustoduni S. Ioannis Episcopi et confessoris. [S] Cassiope in insula Corcyrae S. Donati, de quo scribit B. Gregorius Papa. [S] Viennae depositio B. Theodori abbatis.
October 30
[SS] IN Africa natalis sanctorum Martyrum ducentoru︥ viginti. [S] Tingi in Mauritania passio S. Marcelli Centurionis, qui capitis abscissione martyrium compleuit sub Agricolao agente vices Praefecti Praetorio. [SS] Alexandriae sanctoru︥ martyrum [S] Chronionis, [S] Iuliani, [S] Macarij, et [SS] aliorum tredecim sub Decio Imperatore. Ibidem [S] S. Eutrophiae martyris, quae martyres visitans, cum illis saeuissimè cruciata, reddidit spiritum. [S] Caralis in Sardinia S. Saturnini martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Barbaro Praeside capite truncatus est. [S] Apameae S. Maximi martyris, sub eodem Diocletiano. [SS] Legione in Hispania sanctoru︥ martyrum [S] Claudij, [S] Luperci, et [S] Victorij, filioru︥ S. Marcelli Centurionis; qui in persecutione Diocletiani et Maximiani sub Digniano praeside iussi sunt decollari. [SS] Aegaeae in Cilicia passio sanctorum [S] Zenobij Episcopi, et [S] Zenobiae sororis eius, sub Diocletiano Imper. et Lysia praeside. [S] Altini S. Theonesti Episcopi et martyris, qui ab Arianis occisus est. [S] Parisijs S. Lucani martyris. [S] Antiochiae S. Serapionis Episcopi, eruditione clarissimi. [S] Capuae S. Germani Episcopi et co︥fessoris magnae sanctitatis viri: cuius animam in hora obitus eius ab angelis in caelum ferri S. Benedictus aspexit. [S] Potentiae in Lucania S. Gerardi Episcopi.
October 31
[E] VIgilia [SS] omnium Sanctorum. [SS] Romae natalis [S] B. Nemesij diaconi, et [S] Lucillae virginis filiae: qui cùm à fide Christi flecti nequaquam possent, iubente Valeriano Imperatore, decollati sunt octauo Kalendas Septembris: quorum corpora à B. Stephano Papa sepulta, deinde à B. Syxto via Appia hac die honestius tumulata, Gregorius Quintus in Diaconiam S. Mariae Nouae transtulit, vnà cum sanctis symphronio, Olympio Tribuno, Exuperia eius vxore, et Theodulo filio, qui omnes symphronij opera conuersi, et ab eodem sancto Stephano baptizati, martyrio coronati fuerant. Quae sanctorum corpora Gregorio XIII. summo Pontifice ibidem inuenta, sub altari eiusdem ecclesias honorificentius collocata sunt Sexto Idus Decembr. Eodem die [SS] sanctorum [S] Ampliati, [S] Vrbani, et [S] Narcisi, quorum meminit sanctus Paulus ad Romanos scribens: qui ob Euangelium Christi à Iudaeis et Gentilibus caesi sunt. [S] In Gallia apud Augustam Veromanduorum S. Quinctini ciuvis Romani, ordinis senatorij, qui sub Maximiano Imp. martyriu︥ passus est: cuius corpus post annos quinquagintà quinque reuela︥te angelo, inuentu︥ est incorruptum. [S] Constantinopoli S. Stachys Episcopi, qui à B. Andrea Apostolo primus eiusdem ciuitatis Episcopus ordinatus est. [S] Mediolani S. Antonini Episcopi et confessoris. [S] Ratisponae sancti VVolfgangi Episcopi.
November 1
[E] FEestiuitas omnium Sanctorum, quam in honorem beatae Dei genitricis virginis Mariae et sanctorum Martyrum Bonifacius Papa Quartus, dedicator templo Pantheon, celebrem et generalem instituit agi quotidie in vrbe Roma. Sed et Gregorius item Quartus postmodum decreuit, eamdem festiuitatem, quae varijs modis iam in diuersis ecclesijis celebrabatur, in honore omniu︥ Sanctorum solemniter hac die ab vuniuersa Ecclesia perpetuo obseruari. [S] Tarracinae in Campania natalis S. Caesarij diaconi, qui diebus multis in custodia maceratus, postea cum sancto Iuliano presbytero in saccum missus, in mare praecipitatus est. [S] In castro Diuione S. Benigni presbyteri, qui à B. Polycarpo missus in Galliam ad praedicandum Euangelium, postquàm sub Marco Aurelio Imperatore à Terentio Iudice grauissimis tormentis multipliciter est afflictus, tandem collum eius vecte ferreo tundi, et corpus lancea perforari iubetur. Eodem die [S] sanctae Mariae ancillae, quae Christianae religionis nomine accusata, sub Hadriano Imperatore diris verberibus afflicta, equulei extensione, et vngularum laceratione vexata, martyrium compleuit. [SS] Damasci passio sanctorum [S] Caesarij, [S] Dacij, et [SS] aliorum quinque. [SS] In Persia sanctorum martyrum [S] Ioannis Episcopi, et [S] Iacobi presbyteri, sub Sapore Rege. [SS] Tarsi sanctarum [S] [Holweck states Cyrenia was born in Tarsus, not martyred there] Cyreniae, et [S] Iulianae, sub Maximiano Imperatore. [S] Aruernis S. Austremonij primi eiusdem ciuitatis Episcopi. [S] Parisiis depositio sancti Marcelli Episcopi. [S] Baiocis S. Vigoris Episcopi, tempore Childeberti Francorum Regis. [S] Tibure S. Seuerini monachi. [S] In pago Vuastinensi sancti Maturini confessoris.
November 2
[E] COmmemoratio omnium fidelium Defunctorum. Eodem die [S] natalis sancti Victorini Pictauiensis [sic, for Petaviensis] Episcopi, qui post multa edita scripta (vt S. Hieronymus testatur) in persecutione Diocletiani martyrio coronatus est. [S] Tergeste passio beati Iusti, qui in eadem persecutione sub Manatio Praeside martyrium consummauit. [SS] Sebastae sanctorum [S] Carterij, [S] Styriaci, [S] Tobiae, [S] Eudoxij, [S] Agapij, et [SS] [Holweck names the unspecified martyrs as Marinus, Oceanus, Eustratius, and Nicopolitanus] sociorum martyrum, sub Licinio Imperatore. [SS] In Perside sanctorum martyrum [S] Acindini, [S] Pegasij, [S] Aphthonij, [S] Elpidephori, et [S] Anempodisti, cum [SS] plurimis socijs. [SS] In Africa natalis sanctorum martyrum [S] Publij, [S] Victoris, [S] Hermetis, et [S] Papiae. [S] Tarsi in Cilicia sanctae Eustochij virginis et martyris, quae sub Iuliano Apostata post dira tormenta, in oratione reddidit spiritum. [S] Laodiceae in Syria sancti Theodoti Episcopi, qui non solùm verbis, sed rebus et virtutibus fuit ornatus. [S] Viennae sancti Georgij Episcopi [S] in monasterio Agaunensi S. Ambrosii abbatis. [S] Cyri in Syria S. Marciani confessoris.
November 3 (11/03 )
[S] NAtalis S. Quarti Apostolorum discipuli. [SS] Caesareae in Cappadocia sanctorum martyrum [S] Germani, [S] Theophili, [S] [per Delehaye 1931: 584–585, this was originally an error in the MHier for the toponym Caesaria] Caesarij, et [S] Vitalis, qui in persecutione Deciana optimèe duxerunt martyrium. [SS] Caesaraugustae sanctorum innumerabilium Martyrum, qui sub Daciano Hispaniarum Praeside mirabiliter occubuerunt pro Christo. [SS] Viterbij sanctorum martyrum [S] Valentini presbyteri, et [S] Hilarij diaconi, qui in persecutione Maximiani ob Christi fidem cum saxi pondere in Tiberim praecipitati, et inde ab Angelo diuinitùs erepti, demùm abmùm abscissis ceruicibus coronam martyrij perceperunt. [S] In Anglia S. Vuenefridae virginis et martyris. [E] In monasterio Claraeuallensi depositio [S] S. Malachiae Episcopi Connerthensis in Hiybernia, qui multis virtutibus suo tempore claruit: cuius vitam S. Bernardus abbas conscripsit. Eodem die [S] S. Huberti Tungrensis Episcopi. [S] Viennae S. Domni Episcopi et confessoris. Item [E] depositio [S] S. Pirmini Meldensis Episcopi. [S] Vrgellae in Hispania S. Hermengaudij Episcopi.
November 4
[SS] BOnoniae sanctorum martyrum [S] Vitalis et [S] Agricolae, quorum prior posterioris seruus anteà fuit, posteàS consors et collega martyrij: in que︥ persecutores omnia tormentorum genera exercuerunt, ita vt non esset in corpore eius sine vulnere locus; quae constanter perferens, in oratione spiritum Deo reddidit: Agricolam verò plurimis clauis cruci affigentes interemerunt. Eorum translationi S. Ambrosius cùm interesset, martyris, clauos, sanguinem triumphalem, et crucis lignum se collegisse refert, ac sub sacris alteribus co︥didisse. Eodem die [SS] natalis sanctorum [S] Philologi et [S] Patrobae, S. Pauli Apostoli discipulorum. [S] Augustoduni S. Proculi martyris. [S] In pago Vilcasino S. Clari presbyteri et martyris. [S] Ephesi S. Porphyrij martyris sub Aureliano Imperatore. [SS] Myrae in Lycia sanctorum martyrum [S] Nicandri Episcopi, et [S] Hermae presbyteri, sub Libanio praeside. Eode︥ die [S] natalis S. Pierij presbyteri Alexandrini, qui in diuinis scripturis nobiliter eruditus, vita purissimus, et ad Christiana︥ philosophia︥ nudus penitus et expeditus, sub Caro et Diocletiano Principibus, regente Alexandrina︥ ecclesiam Theona, florentissimè docuit populos, et diuersos tractatus edidit: post persecutionem verò omne vitae suae tempus Romae versatus, in pace quieuit. [S] Apud Ruthenos in Gallia beati Amantij Episcopi, cuius vita, et sanctitate et miraculis extitit gloriosa. [S] In Bithynia S. Ioannicij, abbatis. [E] In Pannonia apud Albam Regalem depositio [S] B. Emerici confessoris, filij S. Stephani Hungarorum Regis. [S] Treuiris sanctae Modestae virginis.
November 5
[SS] [S] SAncti Zachariae sacerdotis et Prophetae, patris B. Ioannis Baptistae. Item [S] S. Elizabeth eiusdem sanctissimi praecursoris matris. [SS] Tarracinae in Campania natalis sanctorum martyrum [S] Felicis presbyteri, et [S] Eusebij monachi, qui cùm sepelisset sanctos martyres Iulianum et Caesarium, et multos conuerteret ad fidem Christi, quos S. Felix presbyter baptizabat, vnà cum eo tentus est, et ambo ad forum Iiudicis ducti, nec superati, inde in carcerem inclusi, nocte eadem, cùm sacrificare noluissent, decollati sunt. [SS] Emesae in Phoenicia sanctoru︥ martyrum [S] Galationis, et [S] Epistemis coniugis; qui in persecutione Decij flagris caesi, manibus pedibusque, et lingua insuper mutilati, denique truncato capite martyrium consummarunt. Item [SS] sanctorum martyrum [S] Domnini, [S] Theotimi, [S] Philothei, [S] Siluani, et [SS] [Holweck names some of the unspecified companions as Timotheus, Dorotheus, Carterius, Eupsychius, Pamphilus, and Theophilus] sociorum sub Maximino Imperatore. [S] Mediolani S. Magni Episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Dominatoris Episcopi. [S] Treuiris sancti Fibitiji ex abbate Episcopi Treuirensis. [S] Aurelianis in Gallia sancti Laeti presbyteri et confessoris.
November 6
[S] THinissae in Africa natalis sancti Felicis martyris, qui confessus, et ad tormenta dilatus, alio die (vt refert S. Augustinus, Psalmum in eius festiuitate ad populum exponens) inuentus est in carcere exanimis. [SS] Theopoli sanctorum decem Martyrum, qui à Saracenis passi leguntur. [S] Barcinone sancti Seueri Episcopi et martyris, qui ob fidem Catholicam clauo capite confosso, martyrij coronam accepit. [S] In Phrygia sancti Attici. [S] Apud Bergas depositio sancti VVinoci abbatis, qui virtutibus et miraculis clarus, fratribus etiam sibi subditis multo tempore ministrauit. [S] Fundis in Latio S. Felicis monachi. [S] Lemouicis in Aquitania sancti Leonardi confessoris, discipuli B. Remigij Episcopi: qui nobili genere ortus, solitariam vitam deligens, sanctitate et miraculis claruit, ac praecipuè in liberandis captiuis eius virtus enituit.
November 7
[S] PAtauij depositio S. Prosdocimi primi eiusdem ciuitatis Episcopi, qui à beato Petro Apostolo Episcopus ordinatus, ad praedicandum Dei verbum ad praedictam ciuitatem missus est: vbi multis virtutibus et prodigijs coruscans, beato fine quieuit. [S] Perusiae S. Herculani Episcopi et martyris, qui iussu Totilae Gothorum Regis decollatus est: cuius corpus ita capiti vnitum atque sanum quadragesimo post abscissionem die (vt scribit S. Gregorius Papa) repertum est, ac si nulla ferri incisio illud tetigisset. Eodem die [S] S. Amaranthi martyris, qui apud Albigensem vrbem exacto agonis fidelis cursu sepultus, viuit in gloria. [SS] Melitine in Armenia passio sanctorum [S] Hieronis, [S] Nicandri, [S] Hesychij, et [SS] alioru︥ triginta, qui in persecutione Diocletiani sub Lysia praeside coronati sunt. [SS] Amphipoli in Macedonia sanctoru︥ martyrum [S] Aucti, [S] Taurionis, et [S] Thessalonicae. [SS] Ancyrae passio sanctorum [S] Melasippi, [S] Antonij, et [S] Carinae sub Iuliano Apostata. [S] Coloniae S. Engelberti Episcopi, qui pro defensione Ecclesiasticae libertatis, et Romanae Ecclesiae obedientia martyrium subire non dubitauit. [S] Alexandriae beati Achillae Episcopi, qui eruditione, fide, conuersatione, ac moribus fuit insignis. [S] In Frisia depositio S. VVillibrordi Episcopi Traiectensis, qui à B. Sergio Papa ordinatus Episcopus, in Frisia et Dania Euangelium praedicauit. [S] Metis sancti Ruffi Episcopi et confessoris.''' [S] Argentorati S. Florentij Episcopi.
November 8
[E] Octaua omnium Sanctorum. [SS] Romae via Lauicana, tertio ab Vrbe milliario, passio sanctorum martyrum [S] Claudij, [S] Nicostrati, [S] Symphoriani, [S] Castorij, et [S] Simplicij: qui primò in carcerem missi, deinde scorpionibus grauissimè caesi, cùm à fide Christi mutari non possent, iussi sunt à Diocletiano in fluuium praecipites dari. Item [SS] [as Holweck notes, the Four Crowned Martyrs are not these, but Symphorianus, Claudius, Nicoostratus, and Castor, and that these martyrs were confounded with the original four] via Lauicana natalis sanctorum quatuor coronatorum fratrum, [sic, this descriptor is for Symphronius et al. just above, this date] [S] Seueri, [S] Seueriani, [S] Carpophori, et [S] Victorini, qui sub eodem Imperatore ictibus plumbatarum ssque ad mortem caesi sunt. Horum autem nomina, quae postea interiectis annis Domino reuelante ostensa sunt, cùm minimè reperiri tunc potuissent, statutum fuit ut anniversaria dies ipsorum vna cum illis quinque sub nomine sanctorum quatuor coronatorum recoleretur, qui mos etiam postquam reuelata sunt, in Ecclesia perseueravit. [S] Romae S. Deusdedit Papae, qui tanti meriti fuit, vt leprosum osculo à lepra sanauerit. [S] Bremae S. Vvillehadi primi eius ciuitatis Episcopi, qui vnà cum sancto Bonifacio, cuius discipulus fuit, in Frisia et Saxonia Euangelium propagauit. [S] Suessione in Gallia sancti Godefridi Episcopi Ambianensis, magnae sanctitatis viri. [S] Apud Virodunum sancti Mauri Episcopi et confessoris. [S] Turonis sancti Clari presbyteri, cuius sanctus Paulinus Epitaphium scripsit.
November 9
[E] ROmae dedicatio Basilicae Saluatoris. [S] Amaseae in Ponto natalis S. Theodori militis, qui tempore Maximiani Imperatoris pro Christianae fidei confessione fortiter caesus, et in carcerem missus, deinde Domino sibi apparente, ac monente vt constanter et viriliter ageret, releuatus est: nouissimè postquàm equuleo suspensus, et vngalis corrasus est, ita vt eius interiota nuda apparere︥t, ardentibus ignibus comburendus traditur: cuius laudes S.s Gregorius Nyssenus praeclaro encomio celebrauvit. [S] Tyanae in Cappadocia passio S. Orestis, sub Diocletiano Imperatore. [S] Thessalonicae S. Alexa︥dri martyris, sub Maximiano Principe. [S] Apud Bituricas sancti Vrsini confessoris, qui Romae ordinatus à successoribus Apostolorum, primus eidem vrbi destinatur Episcopus. [S] Neapoli in Campania S. Agrippini Episcopi miraculis clari. [SS] Constantinopoli sanctarum virginum [S] Eustoliae Romanae, et [S] Sopatrae filiae Mauritij Imperatoris. [E] Beryti in Syria commemoratio imaginis Saluatoris, quae à Iudaeis crucifixa, tam copiosum emisit sanguinem, vt Orientales et Occidentales ecclesiae ex eo vbertim acceperint.
November 10
[SS] NAatalis sanctorum martyrum [S] Tryphonis, [S] Respicij, et [S] [per Holweck 1924: 750, she is celebrated together with Tryphon and Respicius because they all are buried at the church of St. Spirito in Sassia, Rome] Nymphae virginis. [SS] In territorio Agathensi sanctorum martyrum [S] Tiberij, [S] Modesti, et [S] Florentiae, qui tempore Diocletiani varijs tormentis cruciati, martyrium compleuerunt. [SS] Antiochiae sanctorum [S] Demetrij Episcopi, [S] Aniani diaconi, [S] Eustosij, et [SS] aliorum viginti martyrium. [S] Rauennae sancti Probi Episcopi, miraculis clari. [S] Aurelianis S. Monitoris Episcopi et confessoris. [S] In Anglia S. Iusti Episcopi, qui unà cum Augustino, Mellito, et alijs à beato Gregorio Papa in eam insulam missus ad praedicandum Euangelium, ibidem sanctitate celebris obdormiuit in Domino. [S] In oppido Milleduno sancti Leonis confessoris. [SS] Iconiji in Lycaonia sanctarum mulierum [S] Tryphennae et [S] Tryphosae, quae beati Pauli praedicatione, et exemplo Theclae, in Christiana discliplina plurimum profecerunt. [S] In Paro insula sanctae Theoctistes virginis.
November 11
[S] TVronis in Gallia natalis beati Martini Episcopi et confessoris, cuius vita tantis extitit miraculis gloriosa, vt trium mortuorum meruerit esse suscitator. [S] Cotyaei in Phrygia insignis passio sancti Mennae Aegyptij militis: qui in persecutione Diocletiani, postquàm abiecto militiae cingulo, meruit coelesti Regi secreta conuersatione in eremo militare, procedenis in publicum, et se Christianum libera voce declarans, primò diris cruciatibus examinatur; nouissimè fixis in oratione genibus; Domino Iesu Christo gratias agens, gladiò caesus est, ac multi post mortem miraculis claruit. [SS] Rauennae sanctorum martyrum [S] Valentini, [S] Feliciani, et [S] Victorini, qui in persecutione Diocletiani coronati sunt. [S] In Mesopotamia sancti Athenodori martyris, qui sub eodem Diocletiano, et Eleusio Praeside, ignibus cruciatus, et alijs supplicijs totus, demùm capitis damnatus, cùm carnifex corruisset, nec vllus alius gladio illum ferire ausus esset, orans obdormiuit in Domino. [S] Lugduni sancti Verani Episcopi, cuius vita fide et virtutum meritis fuit illustris. [S] In monasterio Cryptae ferratae in agro Tusculano sancti Bartholomaei abbatis, socij beati Nili, cuius vitam ipse conscripsit. [S] In prouincia Samnij S. Mennae solitarij, cuius virtutes et miracula S. Gregorius Papa commemorat.
November 12
[S] Natalis S. Martini Papae et martyris, qui Romae coacta Synodo, cùum Sergiu︥, Paulum, et Pyrrhum haereticos damnasset, iussu Constantis Imperatoris heretici per fraudem captus, et Constantinopolim perductus, in Chersonesum relegatus est, vbi ob Catholicam fidem aerumnis in confectus vitam finiuit, multisque miraculis claruit: cuius corpus postea Romam translatum, in ecclesiam SS. Syluestri et Martini conditum fuit. [SS] In Asia passio sanctorum [S] Aurelij, et [S] Publij Episcoporum. [S] In territorio Senonensi S. Paterni martyris. [S] In portu Gandensi S. Liuini Episcopi et martyris. [SS] In Polonia sanctorum martyrum [S] Benedicti, [S] Ioannis, [S] Matthaei, [S] Isaac, et [S] Christini cremitaru︥. [S] Auenione S. Rufi primi eiusde︥ vrbis Episcopi. [E] Coloniae depositio [S] S. Cuniberti Episcopi. [S] Turiasone in Hispania Terraconensi B. AEmiliani presbyteri, qui innumeris miraculis claruit: cuius admirabilem vitam S. Braulio Caesaraugustanus Episcopus descripsit. [S] Constantinopoli S. Nili abbatis, qui ex Ppraefecto Vrbis factus monachus, sub Theodosio iuniori doctrina et sanctitate claruit. [S] [canonized in 1588] Compluti in Hispania S. Didaci confessoris, ordinis Minorum, quem Sixtus V sanctorum catalogo adscripsit.
November 13
[SS] RAuennae natalis sanctorum martyrum [S] Valentini, [S] Solutoris, et [S] Victoris, qui sub Diocletiano Imperatore passi sunt. [S] Aquis in prouinicia Narbonensi beati Mitrij clarissimi martyris. [SS] Caesareae in Palestina passio sanctorum [S] Antonini, [S] Zebinae, [S] Germani, et [S] Ennatae virginis, uae sub Maximino verberibus caesa, igne cremata est: illi verò cùm libera voce Firmilianum praesidem dijs immolantem impietatis arguerent, capite caesi sunt. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Arcadij, [S] Paschasij, [S] Probi, et [S] Eutychiani Hispanorum, qui cùm in persecutione Vuandalica in Arianam perfidiam nullatenus declinare paterentur, à Geiserico [margin correction: Genserico] Rege Ariano primùm proscripti, deinde in exilium acti, atque atrocissimis supplicijs cruciati, prostremò diuerso mortis genere interempti su︥t. Tunc et [S] Paulilli pueruli germani sanctorum Paschasij et Eutychiani constantia enituit: qui cum à fide Catholica diuelli non posset, fustibus diu caesus, et ad infimam seruitutem damnatus est. [S] Turonis sancti Britij Episcopi, discipuli beati Martini Episcopi. [S] Toleti S. Eugenii Episcopi et confessoris. [S] Aruernis S. Quinctiani Episcopi. [S] Cremonae S. Homoboni confessoris, quem miraculis clarum Innocentius Tertius in Sanctorum numerum retulit.
November 14
[SS] [per Holweck, these three were accompanied by unspecified companions, but Baronius does not mention any] HEracleae in Thracia natalis sanctorum martyrum [S] Clementini, [S] Theodoti, et [S] Philomeni. [S] Alexandriae S. Serapionis martyris, quem persecutores sub Decio principe crudelissimis affecerunt supplicjs, ita vt omnes ei iuncturas membrorum prius soluentes, de superioribus domus suae eum praecipitarent;, et sic Christi martyr efficeretur. [S] Trecis in Gallia S. Venera︥di martyris sub Aureliano Imperatore. Item [S] [per Holweck, her acts are spurious and she appears to be identical with Parasceve of Iconium] in Gallia S. Venerandae virginis: quae sub Antonino Imperatore, et Asclepiade praeside, martyrij coronam accepit. [S] Gangrae in Paphlagonia sancti Hypatij Episcopi, qui à magna Nicaena Synodo rediens, à Nouatianis haereticis in via lapidibus impetitus martyr occubuit. [SS] Emesae passio plurimarum sanctarum mulierum, quae sub saeuissimo Arabum duce Mady ob Christi fidem crudelissimè tortae atque necatae sunt. [S] Bononiae S. Iucundi Episcopi et confessoris. [S] In Hibernia S. Laurentij Episcopi Dublinensis.
November 15
[S] [per Holweck, this Eugene was not a bishop of Toledo] NAtalis S. Eugenij Episcopi Toletani et martyris, beati Dionysij Areopagitae discipuli, qui in territorio Parisiensi consummato martyrij cursu, beatae passionis coronam percepit à Domino: cuius corpus Toletum postea fuit translatum. [S] [per Holweck, this Felix may be the same figure as Felix of Nola, 14 January] Nolae in Campania beati Felicis Episcopi et martyris, qui à quintodecimo aetatis suae anno miraculorum gloria claruit, et sub Marciano praeside cum alijs triginta agonem martyrij compluvit. [SS] Edessae in Syria sanctorum martyrum [S] Guriae et [S] Samonae, sub Diocletiano Imperatore, et Antonino praeside. Ibidem [S] passio S. Abibi diaconi, qui sub Licinio Imperatore et Lysania praeside vnguibus laceratus, in ignem coniectus est. In Africa sanctorum martyrum [S] [per Delehaye 1931: 600, Secundinus was not in Africa, but at Antioch] Secundi, [S] Fidentiani, et [S] Varici. [S] In Britannia natalis sancti Machuti Episcopi, qui à primaeuo aetatis suae tyrocinio miraculis emicuit. [S] Veronae S. Luperij Episcopi et confessoris. [S] In Austria S.i Leopoldi eiusdem prouinciae Marchionis, quem Innocentius Octauus Sanctorum numero adscripsit.
November 16
[SS] IN Africa sanctorum martyrum [S] Ruffini, [S] Marci, [S] Valerij, et [SS] sociorum. Eodem die [SS] sanctorum martyrum [S] Elpidij, [S] Marcelli, [S] Eustochij, et [SS] sociorum: ex quibus Elpidius cùm esset ordinis senatorij, et coram Iuliano Apostata Christianam fidem constantissimè profiteretur; primùm equis indomitis vnà cum socijs alligatus, atque pertractus, deinde in ignem coniectus gloriosum martyrium consummauit. [S] Lugduni natalis sancti Eucherij Episcopi et confessoris, viri admirandae fidei et doctrinae, qui ex nobilissimo Senatorum ordine ad religiosam vitam habitumque conuersus, aiu intra septa speluncae spontè conclusus, in orationibus et ieiunijs Christo seruiuit; deinde apud praefatam vrbem in pontificali cathedra reuelante Angelo, solemniter collocatus est. [S] Patauij sancti Fidentij Episcopi. [S] Cantuariae in Anglia sancti Edmundi Episcopi, cuius sanctitatem Deus miraculorum magnitudine declarauit. Eodem die [E] depositio [S] sancti Othmari abbatis.
November 17
[S] NEocaesareae in Ponto natalis sancti Gregorij Episcopi, qui doctrina et sanctitate illustris, propter signa atque miracula, quae cum multa ecclesiarum gloria perpetrauvit, Thaumaturgus est appellatus. [SS] In Palestina sanctorum martyrum [S] Alphaei, et [S] Zacchaei, qui primo anno persecutionis Diocletiani post multa tormenta capitalem sententiam subiêre. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Aciscli et [S] Victoriae germanorum, qui in eadem persecutione iussu Dionis Praesidis saeuissimè cruciati, coronas à Domino illustri passione meruerunt. [S] Alexandriae sancti Dionysij Episcopi, summae eruditionis viri, qui multis confessionibus clarus, et pro passionum tormentorumque diuversitate magnificus, plenus dierum confessor quieuit, Valeriani et Gallieni Imperatorum temporibus. [S] Aurelianis sancti Aniani Episcopi, cuius mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. [S] In Britannia sancti Hugonis Episcopi, qui ex monacho Carthusiano ad ecclesiam Lincolniensem regendam vocatus, multi claruit miraculis, et sancto fine quieuit. [S] Turonis sancti Gregorij Episcopi. [S] Florentiae sancti Eugenij confessoris, diaconi beati Zenobij eiusdem ciuvitatis Episcopi.
November 18
[E] ROmae dedicatio Basilicarum [SS] sanctorum Apostolorum [S] Petri et [S] Pauli. [SS] Antiochiae natalis [S] sancti Romani martyris, qui tempore Galerij Imperatoris, cùm Asclepiades Praefectus in ecclesiam irrumperet, eamque funditùs conaretur euertere, caeteros Christianos hortatus ut ei contradicerent, post dira tormenta, et linguae abscissionem (sine qua tamen Dei praeconia loquebatur) in carcere laqueo stra︥gulatus, celebri martyrio coronatur. [S] Passus est etiam ante ipsum puerulus nomine Barula, qui ab eo interrogatus vtrum melius esset vnum Deu︥ colere, an plures deos, cùm in vnum Deum, quem Christiani colunt, credendum esse respondisset, verberibus caesus iussus est decollari. Item [S] Antiochiae sancti Hesychij martyris, qui cùm esset miles, et praeceptum audisset, but quisquis non sacrificaret idolis, cingulum militiae deponeret, repentè cingulum soluit: ob qua︥ causam ligato in dextera eius ingenti saxo, in fluuium praecipitari iussus est. Eodem die [SS] sanctorum [S] Oriculi, et [SS] sociorum, qui in persecutione Vuandalica pro fide Catholica passi sunt. [S] Maguntiae S. Maximi Episcopi, qui tempore Constantij multa passus ab Arianis, confessor occubuit. [E] Turonis transitus [S] beati Odonis abbatis Cluniacensis. [S] Antiochiae sancti Thomae monachi, quem Antiocheni, ob pestem eius precibus sedatam, solemnitate annua coluerunt. [E] Lucae in Tuscia translatio [S] S. Frigdiani Episcopi et confessoris.
November 19
[S] NAtalis beati Pontiani Papae et martyris, qui ab Alexandro Imperatore cum Philippo presbytero in Sardinia deportatus, ibique fustibus mactatus, martyrium consummauit: corpus verò eius à beato Fabiano Papa Romam relatum, atque in coemeterio Calisti sepultum est. [S] Samariae S. Abdiae Prophetae. [S] Romae via Appia natalis S.i Maximi presbyteri et martyris, qui in persecutione Valeriani passus, positus est ad S. Sixtum. [S] Caesareae in Cappadocia [sic;; per Holweck, Barlaam suffered at Antioch, not at Caesarea in Cappadocia] sancti Barlaam martyris, qui agrestis licèt et rudis Christi sapientia munitus tyrannu︥ vicit, et ignem ipsum fidei constantia superauit: in cuius die natali S. Basilius Magnus celebrem habuit orationem. [S] In ciuitate Astiagensi beati Crispini Episcopi, qui capite amputato, martyrij gloriam adeptus est. [SS] Viennae sanctorum martyrum [S] Seuerini, [S] Exuperij, et [S] Feliciani: quorum corpora post multa annorum curricula, ipsis reuelantibus, inuventa, et à Pontifice, clero et populo illius vrbis honorificè sublata, condigno honore condita sunt. Eodem die [S] S. Fausti diaconi Alexandrini, qui primùm in persecutione Valeriani cum S. Dionysio in exilium missus, deinde in persecutione Diocletiani aetate longaeuus, gladio animaduersus, martyrium consummauit. [SS] In Isauria passio sanctorum [S] Azae, et [SS] sociorum centum quinquaginta militum sub Diocletiano Imperatore, et Aquilino Tribuno. [S] In oppido Marpurg in Germania depositio S. Elizabeth viduae, Andreae Regis Hungarorum filiae, quae pietatis operibus assiduè intenta, miraculis clara migrauit ad Dominum.
November 20
[SS] MEssanae in Sicilia sanctorum martyrum [S] Ampeli et [S] Caiji. [SS] Taurini sanctorum martyrum [S] Octauij, [S] Solutoris, et [S] Aduentoris, Thebanae legionis militum, [per Holweck 1924: 751, these saints were included in the legend of the Theban Legion] qui sub Maximiano Imperatore egregiè decertates, martyrio coronati sunt. [S] [cf. MHier Eptern., Bern. fem. Agape] Caesareae in Palaestina sancti Agapij martyris, qui sub Maximino Imperatore damnatus ad bestias, et ab ijs nil laesus, lapidibus ad pedes appensis in mare demergitur. [SS] In Perside passio sanctorum [S] Nersae Episcopi, et [SS] [Holweck names some of the companions as Joseph, John, Shapur, Isaac, Hypatius, Azotus, Sazonius, Thecla, Baula, Denachis, and Anna] sociorum. [S] Dorostori in Mysia S. Dasij Episcopi, qui cùm nollet in festo Saturni impudicitijs eius consentire, sub Basso praeside caesus est. [SS] Nicaeae in Bithynia sanctorum martyrum [S] Eustachij, [S] Thespesij, et [S] Anatolij, in persecutione Maximini. [SS] Heracleae in Thracia sanctoru︥ martyrum [S] Bassi, [S] Dionysij, [S] Agapiti, et [SS] aliorum quadraginta. [S] In Anglia S. Edmundi Regis et martyris. [S] Constantinopoli S. Gregorij Decapolitae, qui ob cultum sanctarum imaginu︥ multa passus est. [S] Mediolani S. Benigni Episcopi, qui in magna barbarorum perturbatione ecclesiam sibi co︥missam summa co︥stantia et religione administrauit. [S] Cabilone S. Siluestri Episcopi, qui quadragesimo secu︥do sui sacerdotij anno plenus dierum atque virtutum migrauit ad Dominum. [S] Veronae sancti Simplicij Episcopi et confessoris.
November 21
[E] HIerosolymis Praesentatio [S] beatae Dei Genitricis virginis Mariae in templo. Eodem die [S] natalis B. Rufi, de quo S. Paulus Apostolus ad Romanos scribit. [SS] Romae passio sanctorum [S] Celsi et [S] Clementis. [SS] Apud Ostia Tiberina sanctoru︥ martyrum [S] Demetrij et [S] Honorij. [S] Rhemis S. Alberti Episcopi Leodie︥sis et martyris, qui pro tuenda Ecclesiastica libertate necatus est. [SS] In Hispania sanctorum martyrum [S] Honorij, [S] [cf. a different Eutychius this date in MHier] Eutychij, et [S] Stephani. [S] In Pamphylia S. Heliodori martyris, in persecutione Aureliani sub Aetio Praeside: post quem ipsi tortores conuersi ad fidem, in mare demersi sunt. [S] Romae S. Gelasij Papae, doctrina et sanctitate conspicui. [S] Veronae S. Mauri Episcopi et confessoris. [E] In monasterio Bobiensi depositio [S] S. Columbani abbatis, qui multorum coenobiorum fundator, plurimorum monachorum extitit Pater, multisqui virtutibus clarus, in senectute bona quieuvit.
November 22
[S] ROmae S. Caecilia virginis and martyris, quae sponsum suum Valerianum, et fratrem eius Tiburtium ad credendum in Christum perduxit, et ad martyrium incitauit. Hanc Almachius Vrbis Praefectus post eorum martyrium teneri, atque illustri passione post ignem superaturm gladio fecit consummari, tempore M. Aurelij Seuveri Alexandri Imperatoris. [SS] Colossis in Phrygia sanctorum [S] Philemonis et [S] Apphiae S. Pauli discipulorum, qui sub Nerone Imperatore, cùm Gentiles in die festo Dianae inuasissent ecclesiam, caeteris fugientibus tenti, iussu Artoclis praesidis verberibus caesi, et in foueam usque ad renes inclusi, lapidibus opprimuntur. Item [S] Romae S. Mauri martyris, qui ex Africa veniens ad sepulchra Apostolorum, sub Numeriano Imperatore et Celerino Vrbis praefecto agonizauit. [SS] [like CT, Baron has only one Mark] Antiochiae Pisidiae passio sanctorum [S] Marci et [S] Stephani sub Diocletiano Imperatore. [S] Augustoduni S. Pragmatii Episcopi et confessoris.
November 23
̇ [S] Natalis S. Clementis Papae, qui tertius post beatum Petrum Apostolum Pontificatum tenuit, et in persecutione Traiani apud Chersonensum relegatus; ibì alligata ad collum eius anchora in mare praecipitatus, martyrio coronatur: cuius corpus Nicolao Pprimo Pontifice Romam translatum, in ecclesia, quae eius nomine anteà fuerat extructa, honorificè reconditum est. [S] Romae sanctae Felicitatis matris septem filiorum martyrum,, quae post eos, iubente Marco Antonino Imperatore, decollata est pro Christo. [S] Emeritae in Hispania sanctae Lucretiae virginis et martyris, quae in persecutione Diocletiani sub Daciano Praeside martyrium co︥summavit. [S] Cyzici in Hellesponto sancti Sisinij martyris, qui in eadem persecutione post multa tormenta gladio caesus est. [S] Iconij in Lycaonia sancti Amphilochij Episcopi, qui sanctorum Basilj et Gregorij Nazianzeni in eremo socius, et in Episcopatu collega, post multa certamina pro Catholica fide suscepta, sanctitate et doctrina clarus quieuit in pace. [E] Agrigenti depositio [S] sancti Gregorij Episcopi. [S] In pago Hasbanio sancti Trudonis presbyteri et confessoris.
November 24
[S] NAtalis S. Chrysogoni martyris, qui post longa vincula et carceres pro constantissima Christi confessione toleratos, iubente Diocletiano, Aquileiam perductus, ibidem capite caesus, et in mare proiectus, martyrium consummauit. [S] Romae S. Crescentiani martyris, qui in passione beati Marcelli Papae legitur. [S] Ameriae in Vmbria S. Firminae virginis et martyris, quae in persecutione Diocletiani variè cruciata, demùm suspensa, et lampadibus ardentibus adusta, spiritum reddidit. [S] Apud Corinthum S. Alexandri martyris, qui sub Iuliano Apostata et Sallustio Praeside pro Christi fide certauit vsque ad mortem. [SS] Cordubae sanctarum virginum et martyrum [S] Florae et [S] Mariae, quae post diuturnos carceres in persecutione Arabica gladio interemptae sunt. [S] Perusiae S. Felicissimi martyris. [S] Mediolani sancti Protasij Episcopi, qui apud Constantem Imperatorem et in Concilio Sardicensi causam Athanasij defendit, ac pro ecclesia sibi commissa et pro religione multis perfunctus laboribus, migrauit ad Dominum. [S] In castro Blauio S. Romani presbyteri, cuius sanctitatis praeconium miraculorum gloria declarat. [S] In territorio Aruernensi sancti Portiani abbatis, qui sub Theodorico Rege miraculis claruit.
November 25
[S] NAtalis sanctae Catharinae virginis et martyris, quae ob fidei Christianae confessionem Alexandriae sub Maximino Imperatore in carcerem trusa, et postmodum scorpionibus diutissimè caesa, tandem capitis obtruncatione martyrium compleuit: cuius corpus in montem Sinai ab Angelis mirabiliter delatum, ibidem frequenti Christianorum concursu pia veneratione colitur. [S] Romae S. Moysis presbyteri et martyris, quem cum alijs detentum in carcere S. Cyprianus per litteras saepè est consolatus. Is cùm non tantùm aduersus Gentiles, sed etiam aduersus schismaticos et haereticos Nouatianos infracto animo stetisset, demùm (vt S. Cornelius Papa testatur) in persecutione Decij eximio et admirabili martyrio decoratus est. [S] Antiochiae S. Erasmi martyris. [S] Caesareae in Cappadocia passio sancti Mercurij militis, qui custodientis se Angeli patrocinio et barbaros vicit, et Decij saeuitiam superauit, multisque auctus tormentoru︥ trophaeis, martyrio coronatus migrauit in coelum. [S] In Aemilia Italiae prouinicae sanctae Iucundae virginis.
November 26
[S] ALexandriae natalis sancti Petri eiusdem vrbis Episcopi, qui cùm esset omnibus virtutibus exornatus, Maximini praecepto capite obtruncatur. [SS] Passi sunt etiam Alexandriae in eadem persecutione sancti martyres [S] Faustus presbyter, [S] Didius et [S] Ammonius; itemque [S] Phileas, [S] Hesychius, [S] Pacomius, et [S] Theodorus Episcopi Aegyptij, cum [SS] alijs sexce︥︥tis sexaginti, quos persecutionis gladius euexit ad coelos. [S] Nicomediae S. Marcelli presbyteri, qui Constantij tempore ab Arianis è rupe praecipitatus martyr occubuit. [S] Patauij S. Bellini Episcopi et martyris. [S] Augustoduni S. Amatoris Eepiscopi. [S] Constantiae S. Conradi Episcopi. [S] [canonized 1598, per Holweck 1924: 914] Apud Fabrianum in Piceno B. Siluestri abbatis, institutoris congregationis monachorum Siluestrinorum. [S] In territorio Rhemensi natalis S. Basoli confessoris. [S] Hadrianopoli in Paphlagonnia S. Styliani anachoretae, miraculis clari. [S] In Armenia sancti Niconis monachi.
November 27
[SS] [per Holweck, other martyrologies include Zephyrinus, Matrona, Basiliscus, Caralus, Eutyches, Calendion, and Euelpistus] ANntiochiae sanctorum martyrum [S] Basilei Episcopi, [S] Auxilij, et [S] Saturnini. [S] In Persia s. Iacobi intercisi, martyris conspicui, qui tempore Theodosij iunioris, cùm in gratiam Isdegerdis regis Christum negasset, et proptereà mater eius et vxor ab ipsius se consuetudine subtraxissent, in se reuersus, pro Christi confessione Regem adijt, à quo irato membratim iussus est concidi, et capite obtruncari: quo tempore innumeri alij martyres ibidem passi sunt. [SS] Sebastae in Armenia sanctorum martyrum [S] Hirenarchi, [S] Acacij presbyteri, ac [SS] septem mulierum, quarum constantia Hirenarchus ad Christum conuersus, sub Diocletiano Imperatore et Maximo Praeside unà cum Acacio securi percutitur. [SS] In Gallaecia apud Caeam fluuium sanctorum [S] Facundi et [S] Primitiui, filiorum sancti Marcelli martyris, qui sub Diocletiano Imperatore et Attico Praeside passi sunt. [S] Aquileiae S. Valeriani Episcopi. [S] Apud Regium in Gallia S. Maximi Episcopi et confessoris, qui à primaeua aetate omni gratia virtutum praeditus, primùm Lerinensis coenobij pater, deinde Regiensis ecclesiae Episcopus, signis et prodigijs inclytus extitit. [SS] [Per Holweck, this is an adaptation of the life of Buddha, and these saints did not exist in this form, but some hagiologists believe that Josaphat and Barlaam are real persons who lived in the Orient] Apud Indos Persis finitimos sanctoru︥ [S] Barlaam et [S] Iosaphat, quorum actus mirandos sanctus Ioannes Damascenus conscripsit. [E] Lutetiae Parisiorum depositio [S] sancti Severini monachi et solitarij.
November 28
[S] ROmae sancti Rufi, quem cum omni familia sua Diocletianus Christi martyrem fecit. [S] Apud Corinthum natalis S. Sosthenis discipuli B. Pauli Apostoli, cuius mentionem facit idem Apostolus Corinthijs scribens. Hic ex principe synagogae co︥uersus ad Christum, ante Gallionem proconsulem acriter verberatus, praeclaro initio fidei sui primordia consecrauit. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Papiniani et [S] Mansueti Episcoporum, qui tempore Vuandalicae persecutionis sub Geiserico Rege Ariano pro fidei Catholicae defensione candentibus ferri laminis toto corpore adusti, gloriosum agonem consummârunt. [SS] Quo etiam tempore alij S. Episcopi, [S] Valerianus, [S] Vrbanus, [S] Crescens, [S] Eustachius, [S] Cresconius, [S] Crescentianus, [S] Felix, [S] Hortulanus, et [S] Florentianus damnati exilio, cursum vitae suae impleuverunt. [SS] Constantinopoli SS. martyrum [S] Stephani iunioris, [S] Basilij, [S] Petri, [S] Andreae, et [SS] sociorum trecentorum et triginta nouem monachoru︥︥, qui sub Constantino Copronymo pro sanctarum imaginum cultu varijs excruciati supplicijs, veritatem Catholicam effuso sanguine confirmarunt. [S] Romae B. Gregorij Papae III qui sanctitate meritisque praeclarus migrauit in coelum.
November 29
[E] VIgilia [S] sancti Andreae Apostoli. [SS] Romae via Salaria natalis sanctoru︥︥ martyrum [S] Saturnini senis, et [S] Sisinij diaconi sub Maximiano principe, quos diu in carcere maceratos, iussit Praefectus Vrbis in equuleum leuari, et attrahi neruis, et fustibus ac scorpionibus caedi, deinde eis flammas apponi, et depositos de equuleo capite truncari. [S] Tolosae sancti Saturnini Episcopi, qui temporibus Decij in Capitolio eiusdem vrbis à Paganis tentus, atque à summa Capitolij arce per omnes gradus praecipitatus, capite colliso, excussoque cerebro, et toto corpore dilaniato, dignam Christo animam reddidit. Item [SS] passio sanctoru︥ [S] Paramonis, et [SS] sociorum trecentorum septuaginta quinque sub Decio Imperatore, et Aquilino Praeside. [S] Ancyrae S. Philomeni martyris; qui in persecutione Aureliani Imperatoris sub Felice praeside igne probatus, manibus pedibusque, ac demùum capite clauis confixo, martyrum consummauit. [SS] Verulis sanctorum martyrum [S] Blasij et [S] Demetrij. [S] Tuderti S. Illuminatae virginis.
November 30
[S] APud Patras Achaiae natalis S. Andreae Apostoli, qui in Thracia et Scythia Christi Euangelium praedicauit. Is ab Aegea proconsule comprehensus, primò in carcere clausus est, deinde grauissimè caesus, ad vltimum in cruce suspensus, in ea populum docens biduo superuixit: et rogato Domino ne eum sineret de cruce deponi, circumdatus magno splendore de coelo, abscedente postmodum lumine emisit spiritum. [SS] Romae passio sanctorum [S] Castuli et [S] Euprepitis. [S] Constantinopoli S. Maurae virginis et martyris. Item [S] B. Justinae virginis et martyris. [S] Apud Sanonas S. Troiani Episcopi, magnae sanctitatis viri, qui sepultus in terris, in coelo se viuere multis virtutibus manifestat. [S] Romae B. Constantij confessoris, qui fortiter Pelagianis resistens, eoru︥︥ factione multa pertulit, quae illum sanctis confessoribus sociarunt. [S] In Palaestina B. Zosimi confessoris, qui sub Iustino Imperatore sanctitate et miraculis fuit insignis.
December 1
[S] NAhum Prophetae in Begabar quiescentis. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Diodori presbyteri, et [S] Mariani diaconi, cum [SS] alijs pluribus, qui iubente Numeriano principe martyrij gloriam meruerunt. Ibidem passio sanctorum [S] Lucij, [S] Rogati, [S] Cassiani, et [S] Candidae. Eodem die [S] S. Ansani martyris, qui sub Diocletiano Imperatore Romae Christum confessus, et in carcerem trusus, deinde Senas in Tuscia perductus, ibidem capitis obtruncatione martyrj cursum perfecit. [S] Ameriae in Vmbria sancti Olympiadis viri consularis, qui à beata Firmina ad fidem conuersus, sub Diocletiano in equuleo tortus, martyrium consummauit. [S] Arbele in Persia sancti Ananiae martyris. [S] Inter amniae [printed margin note: aliàs Narnia] sancti Proculi Episcopi et martyris, qui post multa egregia opera àa Totila Gothorum Rege issus est decollari. [S] In ciuitate Casalensi sancti Euasij Episcopi et martyris. [S] Mediolani sancti Castritiani Episcopi, qui in maxima Ecclesiae perturbatione virtutum meritis, ac rerum piè religioseque gestarum laude enituit. [S] Brixiae sancti Vrsicini Episcopi. [S] Nuviomi in Belgia sancti Eligij Episcopi, cuius vitam admirandam multiplex signorum numerus commendat. [the a in commendat appears to have been corrected by hand to i] [S] Apud Virodunum S. Agerici Episcopi. Eodem die [S] S. Nataliae vxoris beati Hadriani martyris, quae sub Diocletiano Imperatore sancti martyribus Nicomediae in carcere detentis multo tempore ministrauit; impleto quoque eorum certamine, Constantinopolim profecta, ibidem in pace quieuit.
December 2
[S] ROmae passio sanctae Bibianae virginis, quae sub Iuliano Imperatore sacrilego ob Christum tamdiu plumbatis caesa est, donec redderet spiritum. Ibidem [SS] sanctorum martyrum [S] Eusebij presbyteri, [S] Marcelli diaconi, [S] Hyppoliti, [S] Maximi, [S] Adriae, [S] Paulinae, [S] Neonis, [S] Mariae, [S] Martanae et [S] Aurelia, qui in persecutione Valeriani sub Secundiano Iudice martyrium compleuerunt. Item [SS] Romae [S] S. Pontiani martyris, cum [SS] alijs quattuor. [SS] In Africa natalis sanctorum martyrum [S] Seueri, [S] Securi, [S] Januarij, et [S] Victorini, qui ibidem martyrio coronati sunt. [S] Aquileiae sancti Chromatii episcopi et confessoris. [S] Apud Forum Cornelij S. Petri Episcopi Rauennatis, cognomento Chrysologi, doctrina, et sanctitate celebris. [S] Veronae S. Lupi Episcopi et confessoris. [S] Edessae S. Nonni Episcopi, cuius precibus Pelagia poenitens ad Christum conuersa est. [S] Troade in Phrygia S. Siluani Episcopi, miraculis clari. [S] Brixiae S. Euasij Episcopi.
December 3
[S] IN Iudaea S. Sophroniae [sic, for Sophoniae, as in the notes to the text] Prophetae. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Claudij Tribuni, et [S] vxoris eius Hilariae, ac filiorum [S] Iasonis et [S] Mauri cum [SS] septuagintae militibus: ex quibus Claudium iussit Numerianus Imperator ingenti saxo alligatum in flumen praecipitem dari, milites verò, et filios ipsius Claudij capitali sententia puniri. Beata autem Hilaria cùm filiorum corpora sepelisset, ad eorum sepulchrum orans, paulò post à Paganis tenta migrauit ad Dominum. [S] Tingi in Mauritania passio sancti Cassiani martyris, qui exceptoris diu gerens officium, tandem coelitùs inspiratus, execrabile duxit, Christianorum neci deseruire; vnde renuncians eidem officio, sub Christiana confessione triumphum meruit obtinere martyrij. Item [SS] [as many places elsewhere, Baronius has put together saints who appear in linear order in MHier, although they are not associated with each other] in Africa sanctorum martyrum [S] Claudij, [S] Crispini, [S] [this is the same figure as MHier Magnus this date] Maginae, [S] [cf. Delehaye 1931: 633 for MHier: identity uncertain] Ioannis, et [S] [cf. Delehaye 1931: 633 for MHier: perhaps the Protomartyr] Stephani. [S] In Pannonia sancti Agricolae martyris. [SS] [cf. Delehaye 1931: 633 for MHier: in Africa, not Nicomedia; Baron. 'Ambicus' is MHier 'Umbicus'] Nicomediae passio sanctorum [S] [Baronius cites Bede for this entry] Ambici, [S] Victoris, et [S] Julij. [S] Mediolani sancti Mirocletis Episcopi et confessoris, cuus [sic, for cuius] aliquando S. Ambrosius meminit. [S] In Anglia sancti Birini primi Episcopi Dorcestriensis. [S] [per Holweck, the British chieftain is a myth] Curiae in Germania S.i Lucij Britan︥orum Regis, qui primus ex ijs Regibus Christi fidem suscepit tempore Eleutherij Papae. [S] Senis in Tuscia S. Galgani eremitae.
December 4
[S] NIcomediae passio sanctae Barbarae virginis et martyris, quae in persecutione Maximini, post diram carceris macerationem, lampadarum adustionem, mamillarum praecisionem, atque alia tormenta, gladio martyrium consummauit. [SS] Constantinopoli sanctorum [S] Theophanis, et [SS] sociorum. [S] In Ponto beati Meletij Episcopi et co︥︥fessoris, qui cùm esset eruditionis praerogatiua praecipuus, virtus tamen animi et vitae sinceritas in eo longè magnificentior extitit. [S] Bononiae S. Felicis Episcopi, qui anteà Mediolanensis ecclesiae sub S. Ambrosio diaconus fuerat. [S] In Anglia S. Osmundi Episcpi [sic, for Episcopi] et confessoris. [S] Coloniae S. Annonis Episcopi. [S] In Mesopotamia S. Maruthae Episcopi, qui collapsas in Persia Dei ecclesias ob persecutionem Isdegerdis Regis reparauit, multisque miraculis clarus, apud hostes etiam meruit honorari. [S] Parmae sancti Bernardi Cardinalis, et eiusdem ciuitatis Episcopi.
December 5
[S] MVtalae in Cappadocia S. Sabae abbatis, qui in Palaestina miro sanctitatis exemplo refulsit, et pro fide Catholica aduersus impugnantes sanctam synodum Chalcedonensem strenuè laborauit. [S] Thebeste in Africa sanctae Crispinae nobilissimae foeminae, quae temporibus Diocletiani et Maximiani, cùm sacrificare nollet, iussu Anolini Proconsulis decollata est: quam S. Augustinus saepè laudibus celebrat. [SS] Thagurae in Africa sanctorum martyrum [S] Iulij, [S] Potamiae, [S] Crispini, [S] Felicis, [S] Grati, et [SS] [Per Holweck, the seven companions include Humilis and Trophimus] aliorum septem. [S] Nicaeae apud Varum fluuium S. Bassi Episcopi, qui in persecutione Decij et Valeriani à Perennio praeside ob Christi fidem equuleo tortus, laminis candentibus vstus, fustibus et scorpionibus caesus, in ignem iniectus, cùum euasisset illaesus, duobus clauis confixus illustre martyriu︥ consummauit. [S] Papiae S. Dalmatij Episcopi et martyris, qui in persecutione Maximiani passus est. [S] Corfinij in Pelignis S. Pelini Episcopi Brundusini, qui sub Iuliano Apostata, cùm eius oratione Martis templum corruisset, à templorum pontificibus dirissimè caesus, atque octoginta et quinque vulneribus confossus, martyrij coronam promeruit. Item [S] S. Anastasij martyris, qui adore martyrij spontè se persecutoribus obtulit. [S] Treuiris S. Nicetij Episcopi, mirae sanctitatis viri. [S] Polyboti in Asia S. Joannis Episcopi, cognomento Thaumaturgi.
December 6
[S] MYrae, quae est metropolis Lyciae, natalis S. Nicolai Episcopi et confessoris, de quo inter plura miraculorum insignia illud memorabile fertur, quod Imperatorem Constantinum ab interitu quorundam se inuocantium, longè constitutus, ad misericordiam per visum monitis deflexit et minis. [SS] In Africa sanctarum mulierum [S] Dionysiae, [S] Datiuae, [S] Leontiae, et religiosi viri nomine [S] Tertij, [S] Aemiliani medici, et [S] Bonifacij, cum [SS] [Per Holweck, unspecified companions include Dionysia's son Majoricus, and Severus] alijs tribus, qui omnes in persecutione Vuandalica sub Hunnerico Rege Ariano pro defensione Catholicae fidei grauissimis et innumeris supplicijs cruciati, confessorum Christi numero sociari meruerunt. Ibidem [S] S. Maiorici filij S. Dionysiae, qui cu︥ esset adolescentulus, ac torme︥ta pauesceret, matris obtutibus verbisque corroboratus, ceteris fortior factus in tormentis reddidit spiritum: quem amplexata mater domi sepeliuit, et ad eius sepulchrum assiduè orare consueuit. Eodem die [S] S. Polychronij presbyteri, qui tempore Constantij Imperatoris, cùm ad altare Missas ageret, inuasus est ab Arianis, et iugulatus. [S] Romae S. Asellae virginis, quae (vt beatus Hieronymus scribit) ab vtero matris benedicta, vitam in ieiunijs et orationibus usque ad senectam produxit.
December 7
[S] MEdiolani ordinatio S. Ambrosij Episcopi, et Ecclesiae doctoris, cuius sanctitate et doctrina vniuersalis Ecclesia decoratur. [S] Alexandriae natalis beati Agathonis militaris, qui in persecutione Deciji cùm prohiberet quosdam volentes illudere cadaueribus martyrum, clamor repentè totius vulgi aduersus eum extollitur: oblatus autem Iudici, cùm in confessione Christi persisteret, capite pro pietate damnatus est. [SS] Antiochiae sanctorum martyrum [S] Polycarpi et [S] Theodori. [S] Tuburbi in Africa S. Serui martyris, qui in persecutione Vuandalica sub Hunnerico Rege Ariano fustibus diutissimè caesus, trochleis frequenter in sublime eleuatus, atque ictu celeri super silices pondere corporis dimissus, et lapidibus acutissimis perfricatus, martyrij palmam adeptus est. [S] Theani in Campania S. Vrbani Episcopi et confessoris. [S] Apud Santonas in Gallia sancti Martini abbatis, ad cuius tumulum creberrima diuinitùs fiunt miracula. [S] In pago Meldensi sanctae Pharae virginis.
December 8
[E] [Baronius does not name Anne] COnceptio [S] glorìiosae semper virginis genitricis Dei Mariae. [S] Romae B. Eutychiani Papae, qui per diuersa loca trecentos quadraginta duos Martyres manu sua sepeliuit; quibus et ipse sociatus, sub Numeriano Imperatore martyrio coronatus est, et in coemeterio Callisti sepultus. [S] Alexandriae S. Macarij martyris, qui tempore Decij cùm à Iudice multis verbis ad negandu︥ Christum suaderetur, et eo maiori constantia fidem suam profiteretur, viuvus ad vltimum iubetur exuri. [S] Treuiris S. Eucharij, discipuli B. Petri Apostoli, et primi eiusdem ciuitatis Episcopi. [S] In Cypro S. Sophronij Episcopi, qui pupillorum, orphanorum, ac viduarum defensor mirificus, et pauperum atque oppressorum omnium adiutor fuit. [S] In monasterio Luxouiensi S. Romarici abbatis, qui cùm in aula Theodoberti Regis primus esset, renuncians saeculo, monastica etiam obseruantia caeteris antecelluit. [S] Constantinople S. Patapij solitarij, virtutibus et miraculis clari. [S] Veronae ordinatio S. Zenonis Episcopi.
December 9
[S] TOleti in Hispania natalis S. Leocadiae virginis et martyris, quae in persecutione Diocletiani Imperatoris à praefecto Hispaniarum Daciano dira carceris custodia macerata, cùm grauissimos beatae Eulaliae et reliquorum martyrum cruciatus audisset, genibus in oratione positis, impollutum spiritum Christo reddidit. [S] Carthagine S. Restituti Episcopi et martyris, in cuius solemnitate S. Augustinus de eo ad populum sermonem habuit. Item [SS] [the same saint set as MHier Peter, Successus, Basinus, and Publicianus, with standardized names] in Africa sanctorum martyrum [S] Petri, [S] Successi, [S] Bassiani, [S] Primitiui, et [SS] aliorum viginti. [S] Lemouicis in Gallia S. Valeriae virginis et martyris. [S] Veronae S. Proculi Episcopi, qui in persecutione Diocletiani colaphis ac fustibus caesus, et ciuitate pulsus, tandem in ecclesiam suam restitutus quieuit in pace. [S] Papiae sancti Syri primi eiusdem ciuitatis Episcopi, qui Apostolicis signis et virtutibus claruit. [S] Apameae in Syria beati Iuliani Episcopi, qui tempore Seueri sanctitate refulsit. [S] Petragoricis in Gallia sancti Cypriani abbatis, magnae sanctitatis viri. [S] Nazianzi sanctae Gorgoniae sororis beati Gregorij Theologi, cuius ipse virtutes et miracula conscripsit.
December 10
[S] ROmae sancti Melchiadis Papae, qui in persecutione Maximiani multa passus, reddita Ecclesiae pace, quieuit in Domino. Eodem die [SS] sanctorum martyrum [S] Carpophori presbyteri, et [S] Abundij diaconi, qui in persecutione Diocletiani primò fustibus crudelissimèe caesi, deinde in carcertem, negato cibo et potu, retrusi, et rursum in equuleo torti, et post haec diu in carcere macerati, nouissimè gladio percussi sunt. [SS] Emeritae in Hispania passio [S] sanctae Eulaliae virginis, quae sub Maximiano Imperatore, cùm esset annorum duodecim, iussu Daciani Praesidis pro co︥fessione Christi plurima tormenta perpessa est;: nouissimè in equuleo suspensa, et exungulata, faculis ardentibus ex vtroque latere appositis, hausto igne, spiritum reddidit. Item ibidem [S] [cf. MHier where, per Delehaye 1931: 642, Eptern.'s iuliae is a corruption of Eulaliae, not a separate individual] sanctae Juliae virginis et martyris, quae beatae Eulaliae socia fuit, et illi ad passionem properanti comes indiuidua adhaesit. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Mennae, [S] Hermogenis, et [S] Eugraphi, qui sub Maximino passi sunt. Apud [SS] Leontinos in Sicilia sanctorum martyrum [S] Mercurij, et [SS] sociorum militum, qui sub Tertyllo praeside tempore Licinij Imperatoris gladio caesi sunt. [S] Ancyrae in Galatia sancti Gemelli martyris, qui post dira tormenta sub Iuliano Apostata crucis supplicio martyrium consummauit. [S] Viennae sancti Sindulphi Episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Deusdedit Episcopi.
December 11
[S] ROmae S. Damasi Papae et confessoris, qui Apollinarem haeresiarcham damnauit, et Petrum Episcopum Alexandrinum fugatum restituit: multa etiam sanctorum Martyrum corpora inuenit, eorumque memorias versibus exornauit. Item [SS] Romae passio [S] S. Thrasonis, qui cùm Christianos laborantes in thermis, alijsque operibus publicis fatigatos, et in carcere positos de suis facultatibus aleret, iubente Maximiano tentus, cum alijs duobus [S] Pontiano et [S] Praetextato, martyrio coronatus est. [SS] Ambiani sanctorum martyrum [S] Victorici et [S] Fusciani sub eodem Imperatore, in quorum naribus et auribus iussit Rictiouarus Praeses immitti tarinchas, et clauis arde︥tibus tempora transfigi, deinde oculos euelli, ac postmodum eorum corpora iaculari, sique vnà cum [S] S. Gentiano eorum hospite, capitibus amputatis, migrauerunt ad Dominum. [S] In Perside S. Barsabae martyris. [S] [per Delehaye 1931: 645, in the MH, the toponym descriptor 'in Spain' is misplaced in MH and should apply to Eulalia, also this date, not Eutychius] In Hispania S. Eutychij martyris. [S] Placentiae S. Sabini Episcopi, miraculis clari. [S] Constantinopoli S. Danielis Stylitae.
December 12
[S] ROmae sancti Synesij martyris, qui tempore beati Sixti Papae lector ordinatus, cùm multos conuertisset ad Christum, apud Aurelianum Imperatorem accusatus, gladio percussus, martyrij coronam accepit. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Epimachi et [S] Alexandri, qui sub Decio Imperatore cùm fuissent multo tempore in vinculis, et diuersis supplicijs affecti perdurassent in fide, ignibus tandem consumpti sunt. Ibidem [SS] sanctarum mulierum [S] Ammonariae virginis, [S] Mercuriae, [S] Dionysiae, et [S] alterius Ammonariae: quarum prima in eadem Decij persecutione, inauditis tormentorum generibus superatis, ferro caedente, beatum vitae finem percepti: tres verò aliae, cùm Iudex à foeminis superari erubesceret, ac dubitaret, ne eadem in illas exercens cruciamenta, earum etia︥ constantia vinceretur, statim iussae sunt decollari. Eodem die [SS] [per Delehaye 1931: 645, Baron has combined unrelated saints from the MH this date into a set] sanctorum martyrum [S] Hermogenis, [S] Donati, et [SS] aliorum viginti duorum. [SS] Treuiris sanctoru︥ martyrum [S] Maxentij, [S] Constantij, [S] Crescentij, [S] Iustini, et [SS] [Holweck includes Leander, Alexander and Soter] sociorum, qui in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro Praeside passi sunt.
December 13
[S] SYracusis in Sicilia natalis sanctae Luciae virginis et martyris, in persecutione Diocletiani, quam cùm lenones, quibus, iubente Paschasio consulari, tradita erat, vt à populo castitati eius illuderetur, ducere vellent, nullatenùs eam mouere potuerunt, nec funibus additis, nec boum iugis plurimis: deinde verò picem, refinam, feruens oleum nil laesa superans, tandem gladio in gutture percussa martyrium consummauit. [SS] In Armenia passio sanctorum martyrum [S] Eustrathij, [S] Auxentij, [S] Eugenij, [S] Mardarij, et [S] Orestis, in persecutione Diocletiani: ex quibus Eustratius primò sub Lysia, deinde Sebastae sub Agricolao Praeside vnà cum Oreste exquisitis tormentis cruciatus, in fornacem missus reddidit spiritum: Orestes autem in stratum ferreum ignitum positus migrauit ad Dominu︥: caeteri apud Arabracos saeuissimis agitati supplicijs sub Lysia Praeside, diuersimodè martyrium consummárunt. Eorum corpora posteà Romam translata, in ecclesia S. Apollinaris honorifice sunt collocata. [S] Apud Sardiniam id Sulcitana insula passio S. Antiochi sub Hadriano Imperatore. [S] Cameraci in Gallia S. Authberti Episcopi et confessoris. [S] In pago Pontino S. Iudoci confessoris. [S] In territorio Argentoratensi S. Othiliae virginis.
December 14
[SS] ALexandriae sanctorum martyrum [S] Heronis, [S] Arsenij, [S] Isidori, et [S] Dioscori pueri: quorum tres primos Iudex in persecutione Deciana varijs tormentis dilanians, cùum pari consta︥tia videret armatos, tradi ignibus iubet: Dioscorus verò multipliciter flagellatus, diuino nutu: ad consolationem Fidelium dimissus est. [SS] [cf. MH Drusis and companions, with Zosimas and Theodore separately] Antiochiae natalis sanctorum martyrum [S] Drusi, [S] Zosimi, et [S] Theodori. Eodem die [SS] passio sanctorum [S] Iusti et [S] Abundantij, qui sub Numeriano Imperatore et Olybrio praeside in ignem iniecti, cùm euvasissent illaesi, gladio percussi sunt. [SS] Rhemis passio sanctorum [S] Nicasij Episcopi, [S] Eutropiae virginis sororis eius, et [SS] [per Holweck, companions include the deacon Florentius and the lector Jucundus] sociorum martyrum, qui à barbaris Ecclesiae hostibus caesi sunt. [S] In Cypro insula natalis beati Spiridionis Episcopi, qui vnus fuit ex illis confessoribus, quos Maximinus dextro oculo effosso, et sinistro poplite succiso, ad metalla damnauerat. Hic prophetiae dono, et signorum gloria inclytus fuit, et in Nicaeno Concilio philosophum Ethnicum Christianae religioni insultantem deuicit, et ad fide︥ perduxit. [S] Bergomi S. Viatoris Episcopi et confessoris. [S] Papiae S. Pompeij Episcopi. [S] Neapoli in Campania S. Agnelli abbatis, gratia miraculorum illustris, qui obsessam vrbem saepè visus est crucis vexillo ab hostibus liberare. [S] Mediolani S. Matroniani eremitae.
December 15
[SS] ROmae sanctorum martyrum [S] Irenaei, [S] Antonij, [S] Theodori, [S] Saturnini, [S] Victoris et [SS] aliorum decem et septem, qui in persecutione Valeriani pro Christo passi sunt. [SS] [for MH, these saints and others are listed in this collation separately, not as a set] In Africa passio sanctorum [S] [cf. MH Faustus] Faustini, [S] Lucij, [S] Candidi, [S] Caeliani, [S] Marci, [S] Ianuarij, et [S] [cf. MH fem. Fortunata] Fortunati. Ibidem [S] S. Valeriani Episcopi, qui cùm esset annorum plus octoginta, in persecutione Vuandalica sub Geiserico Rege Ariano, conuentus ab eo vt traderet ecclesiae vtensilia, idque constanter renuisset, extra ciuitatem singularis iussus est pelli: cumque praeceptum esset, vt nullus eum neque in domo neque in agro dimitteret habitare, multo tempore in strata publica nudo sub aere iacens, in confessione et defensione Catholicae veritatis cursum beatae vitae compleuit. [S] In territorio Aurelianensi S. Maximini co︥fessoris. [S] Apud Iberos trans Pontum Euxinum S. Christianaen ancillae, quae virtute miraculorum gentem illam tempore Constantini ad fidem Christi perduxit.
December 16
[SS] TRium puerorum, [S] Ananiae, [S] Azariae, et [S] Misaëlis, quorum corpora apud Babyloniam sub quodam specu sunt posita. [SS] [cf. Delehaye 1930: 650, stating that none of these saints in MH is from Ravenna] Ravennae sanctorum martyrum [S] [Delehaye 1930: 650 states, for MH, that this Valentine is a martyr in Africa] Valentini magistri militum, [S] [cf. MH Concordia/Concordius, identity uncertain] Concordij eius filij, [S] [likely Novellus/Novalis, companion of Valentine in Africa; see also Delehaye 1931: 650 on this saint as Vitalis, companion of Agricola at Bologna] Navalis, et [S] [Delehaye 1931: 650 states that this is Agricola, martyr at Bologna with Vitalis] Agricolae, qui in persecutione Maximiani pro Christo passi sunt. [S] Formjis in Campania S. Albinae virginis et martyris, sub Decio Imperatore. [SS] In Africa passio plurimarum sanctarum Virginum, quae in persecutione Vuandalica sub Hunnerico Rege Ariano suspendia, pondera, laminasque ignitas tolerantes, martyrij agonem feliciter consummarunt. [S] Viennae B. Adonis Episcopi et confessoris. [S] Aberdone in Hibernia S. Beani Episcopi. [S] Gazae in Palaestina S. Irenionis Episcopi.
December 17
[SS] ELeutheropoli in Palaestina sanctorum martyrum [S] Floriani, [S] Calanici, et [SS] sociorum quinquaginta et octo, qui tempore Heraclij Imperatoris à Saracenis ob Christi fidem occisi sunt. [S] Massiliae in Gallia beati Lazari Episcopi, quem Dominus in Euangelio à mortuis suscitasse legitur. [S] Bigardis prope Bruxellam sanctae Viuinae virginis, cuius egregiam sanctitatem miracula crebra testantur. [S] Constantinopoli sanctae Olympiadis viduae. [S] Andaniae apud Septemecclesias beatae Beggae viduae, sororis S. Gertrudis. Eodem die [E] translatio [S] translatio sancti Ignatij Episcopi et martyris, qui tertius post beatum Petrum Apostolum Antiochenam rexit ecclesiam: cuius corpus ab vrbe Roma, vbi ipse sub Traiano passus fuerat, Antiochiam delatum, extra portam Daphniticam in coemeterio ecclesiae positum fuit: in qua celebritate sanctus Ioannes Chrysostomus concionem ad populum habuit: postmodum verò eius reliquiae rursus Romam translatae sunt, et in ecclesia sancti Clementis vnà cum corpore eiusdem beatissimi Papae et martyris summa veneratione reconditae.
December 18
[SS] PHilippis in Macedonia natalis santorum martyrum [S] Rufi et [S] Zosimi, qui ex eo numero discipulorum fuerunt, per quos primitiua Ecclesia in Judaeis et Graecis fundata est: de quorum etiam felici agone scribit santus Polycarpus in epistola ad Philippenses. [SS] [the same pair as MHier and Syr. Mar. Theotecnus and Basilianus] Laodiceae in Syria passio sanctorum [S] [this is the same figure as MHier and Syr. Mart. Theotecnus] Theothimi et [S] Basiliani. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Quincti, [S] Simplicij, et [SS] aliorum, qui sub Decij et Valeriani persecutione passi sunt. Ibidem [S] sancti Moysetis martyris. Item [SS] in Africa sanctorum martyrum [S] Victuri, [S] Victoris, [S] Victorini, [S] Adiutoris, [S] Quarti, et [SS] aliorum triginta. [S] Mopsuestiae in Cilicia sancti Auxentij Episcopi, qui olim sub Licinio miles, potius elegit cingulum exuere, quàm vuas Baccho offere: factusque Episcopus, praeclarus meritis in pace quieuit. [S] Turonis sancti Gatiani Episcopi, qui a sancto Fabiano Papa eiusdem ciuitatis primus Episcopus ordinatus, multis clarus miraculis obdormiuit in Domino.
December 19
[S] ALexandriae in Aegypto B. Nemesij martyris, qui in prim` per calumniam quasi latro Iudici delatus, eoque crimine absolutus, mox in persecutione Decij Christianae religionis nomine Aemiliano Iudici accusatur: à quo geminatis supplicijs excruciatus, cum latronibus iussus est incendi, Saluatoris deferens similitudinem, qui vnà cum latronibus pertulit crucem. [SS] [cf. MH at Antioch or Bithynia] Nicaeae sanctorum [S] Darij, [S] Zosimi, [S] Pauli, et [S] [the same figure as MH Secundus at Antioch, 18 and 19 Dec] Secundi martyrum. [SS] Nicomediae sanctorum martyrum [S] Cyriaci, [S] Paulilli, [S] Secundi, [S] Anastasij, [S] Syndimii, et [SS] sociorum. [S] In Mauritania S. Timothei diaconi, qui ob Christi fidem post diros carceres in ignem coniectus, martyrium consummauit. [SS] Gazae in Palaestina passio sanctaru︥ [S] Meuris et [S] Theae. [S] Antisiodori S. Gregorij Episcopi et confessoris. [S] Aurelianis sancti Adiuti abbatis, prophetiae spiritu illustris. [S] Romae sanctae Faustae matris sanctae Anastasiae, nobilitate et pietate insignis.
December 20
[E] VIgilia [S] sancti Thomae Apostoli. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Liberati et [S] [per Delehaye 1931: 655, re MH, this was originally Julius, martyr at Gelduba, with the last syllable of the toponym left-attached to 'Julius' to form 'Baiulus'; cf. Julius, below, this date in Baron.] Bajuli. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Ammonis, [S] Zenonis, [S] Ptolemaei, [S] Ingenis, et [S] Theophili militum, qui tribunalibus astantes, cùm quidam Christianus in supplicijs positus trepidaret, et iam penè ad negandum declinatet, vultu, oculis, ac nutibus illum conabantur erigere; cumque hac de causa totius populi clamor in eos prosiliret, prorumpentes in medium, Christianos se esse testati sunt: per quorum victoriam Christus, qui suis eam animi constantiam dederat, gloriosissimè triumphauit. [S] Geldubae sancti Iulij martyris. [SS] In Arabia SS. martyrum [S] Eugenij et [S] Macarij presbyterorum, qui à Iuliano Apostata, cùm ipsius impietatem arguissent, saeuissimis plagis affecti, atque in vastissimam eremu︥ relegati, gladio caesi sunt. [S] Antiochiae natalis S. Philogonij Episcopi, qui ex causidico ad eam ecclesiam regeudam [sic, for regendam] Dei nutu accersitus, aduersus Arium vnà cum S. Alexandro Episcopo et socijs primùm pro fide Catholica certamen inijt, clarusque meritis quieuit in Domino: cuius annuam festiuitatem S. Ioannes Chrysostomus praeclaro encomio celebrauit. [S] Brixiae S. Dominici Episcopi et confessoris.
December 21
[S] CAalaminae natalis beati Thomae Apostoli, qui Partis, Medis, Persis, Hyrcanis, et Brachmanis Euangelium praedicauit, ac demùm in Indiam perueniens, cùm eos populos in Christiana religone instituisset, Regis iussu lanceis transfixus occubuit: cuius reliquiae ad vrbem Edessam, deinde Orthonam in Apulia translatae sunt. [SS] In Tuscia sanctorum martyrum [S] Ioannis et [S] Festi. [S] In Lycia sancti Themistoclis martyris, qui sub Decio Imperatore pro sancto Dioscoro, qui quaerebatur ad necem, se offerens, equuelo tortus, raptatus, ac fustibus caesus, martyrij coronam adeptus est. [S] Nicomediae sancti Glycerij presbyteri, qui in persecutione Diocletiani multis tormentis vexatus, in ignem demùm coniectus, martyrium consummauit. [S] Antiochiae sancti Anastasij Episcopi et martyris, qui, Phoca imperante, à Iudaeis saeuissimè necatus est. [S] Treuiris sancti Seuerini Episcopi et confessoris.
December 22
[SS] ROmae via Lavicana inter duas Lauros natalis sanctorum triginta Martyrum, qui omnes vna die in persecutione Diocletiani martyrio coronati sunt. Ibidem nnn [S] sancti Flauiani expraefecti, qui sub Iuliano Apostata pro Christo inscriptione damnatus, et ad aquas Taurinas in exilium missus, illic ora︥ns, spiritum Deo reddidit. [SS] [Holweck notes correctly that these saints are a duplicate of Demetrius and Honorius on Nov 21 (see also MH); cf. this date MH Felix, Demeterius, and Honorius, with Florus as a separate saint] Apud Ostia Tiberina sanctorum martyrum [S] Demetrij, [S] Honorati, et [S] Flori. [S] Alexandriae sancti Ischyrionis martyris, qui cùm ad sacrificandum conuicijs et iniurijs cogeretur, atque contemneret, praeacuta sude per media viscera transuerberatus neci traditur. [SS] In Aegypto sanctorum [S] Chaeremonis Episcopi Nilopolis, et [SS] aliorum plurimorum martyrum: quorum alij, saeuiente Decij persecutione, fuga dispersi, in solitudinibus errantes, à bestijs interempti sunt; alij fame, frigore, ac languore consumpti, alij à barbaris et latronibus necati, martyrij gloria coronati sunt. [S] Nicomediae S. Zenonis militis, qui cùm Diocletianum Cereri immolantem derisisset, maxillis confractis, dentibusque excussis, capite truncatus est.
December 23
[S] ROmae sanctae Victoriae virginis et martyris, quae in persecutione Decij Imperatoris, cùm esset desponsata Eugenio Pagano, et nec nubere vellet, neque sacrificare, post multa facta miracula, quibus plurimus Deo virgines aggregauerat, à carnifice percussa est gladio in corde, rogatu sui sponsi. [SS] Nicomediae natalis sanctorum viginti Martyrum, quos Diocletiana persecutio grauissimis tormentis cruciatos, martyres Christi fecit. Ibidem [SS] passio sanctorum [S] Migdonij et [S] Mardonij, quorum alter in eadem persecutione igne crematus, alter in fossam proiectus occubuit. Tunc etiam [S] [probably, per Holweck] passus est diaconus S. Anthimi Episcopi Nicomediensis, qui cùm litteras perferret ad Martyres, à Gentilibus tentus, et lapidibus obrutus, migrauit ad Dominum. [SS] [Holweck has Pompeius and not Cleomenes, while Baronius has Cleomenes and not Pompeius] In Creta sanctorum martyrum [S] Theoduli, [S] Saturnini, [S] Eupori, [S] Gelasij, [S] Euniciani, [S] Zetici, [for Zotici] [S] Cleomenis, [S] Agathopi, [S] Basilidis, et [S] Evaristi, qui in persecutione Decij crudelia passi, capite caesi sunt. [S] Romae B. Seruuli, de quo S. Gregorius scribit, quod à primaeua sui aetate usque ad finem vitae paralyticus iacuit in porticu prope ecclesiam S. Clementis, et demùm Angelorum cantibus inuitatus, transiuit ad gloriam paradisi: ad cuius tumulum Deus miracula creberrimè ostendit.
December 24
[E] VIgilia Natiuitatis [S] Domini nostri I E S U Christi. [SS] Antiochiae natalis sanctarum Virginum quadraginta, quae in Deciana persecutione per diuersa tormenta martyrium consummârunt. [S] Apud Spoletum S. Gregorij presbyteri et martyris, qui temporibus Diocletiani et Maximiani Imperatorum primò nodosis fustibus caesus, ac deinde post craticulam et carcerem, carduis ferreis in genibus percussus, sed et ardentibus lampadibus per latera incensus, tandem est decollatus. [SS] Tripoli sanctorum martyrum [S] Luciani, [S] Metrobij, [S] Pauli, [S] Zenobij, [S] Theotimi, et [S] Drusi. [S] Nicomediae S. Euthymij martyris, qui in persecutione Diocletiani, cùm multos ad martyrium praemisisset, ipse ense transfixus, secutus est ad coronam. [S] Burdigalae S. Delphini Episcopi, qui Theodosij tempore claruit sanctitate. [S] Romae natalis S.e Tharsillae virginis, amitae S. Gregorij Papae, de qua ipse testatur, quòd in hora exitus sui Iesum ad se venientem viderit. [S] Treuiris S. Irminae virginis, filiae Dagoberti Regis.
December 25
[E] NATIVITAS Domini nostri IESV CHriSTI secundum carnem. Eodem die [S] natalis sanctae Anastasiae, que tempore Diocletiani, primo diram et immitem custodiam a viro suo Publio perpessa est, in qua tamen a Chrysogono confessore Christi multum consolata et confortata fuit: deinde a Floro prefecto Illyrici diutina custodia macerata, ad vltimum manibus et pedibus extensis ligata est ad palos, et circa eam ignis accensus: in quo martyrium consummauit in insula Palmaria, ad quam cum ducentis viris, et septuaginta foeminis deportata fuerat, qui varijs intersectionibus martyrium celebrarunt [S] Romae in coemeterio Aproniani sanctae Eugeniae virginis, quae tempore Gallieni Imperatoris post plurima virtutum insignia, post sacros virginum choros, Christo aggregatos, sub Nicetio Vrbis praefecto diu agonizans, nouissime gladio iugulata est. [SS] Nicomediae passio multorum millium Martyrum, qui cum in Christi Natali ad Dominicum conuenissent, Diocletianus Imperator ianuas ecclesiae claudi iussit, et ignem circumcirca parari, tripodemque cum thure praeforibus poni, ac praeconem magna voce clamare, vt qui incendium vellent effugere, foras exirent, et Ioui thus adolerent: cumque omnes vna voce respondissent pro Christo se libentius mori, incenso igne consumptiu, eo die nasci meruerunt in coelis, quo Christus in terris pro salute mundi nasci dignatus est.
December 26 (12/26 )
[S] Hierosolymis natalis sancti Stephani protomartyris, qui a Judaeis non longe post Ascensione Domini lapidatus est. [S] Romae sancti Marini ordinis senatorii, qui sub Carino Imperatore et Marciano praefecto Christianae religionis causa comprehensus, equuleo et ungulis servili more punitus, in sartaginem deinde coniectus, sed igne in rorem converso liberatus, feris quoque obiectus, et ab illis servatus illaesus, tandem ad aram iterum dectus, cum idola oratione eius corruissent, percussus gladio, martyrii triumphum adeptus est. [S] Item Romae via Appia depositio sancti Dionysii Papae, qui multis pro Ecclesia impensis laboribus, fidei documentis clarus effulsit. [S] Ibidem sancti Zosimi Papae et confessoris. [S] In Mesopotamia sancti Archelai episcopi, doctrina et sanctitate celebris. [S] Majumae sancti Zenonis episcopi. [S] Romae sancti Theodori mansionarii ecclesiae sancti Petri cuius meminit beatus Gregorius Papa.
December 27
[S] Apud Ephesum natalis sancti Joannis Apostoli et Evangelistae, qui post Evangelii scriptionem, post exilii relegationem, et Apocalypsim divinam, usque ad Trajani principis tempora perseverans, totius Asiae fundavit rexitque ecclesias. [S] Alexandriae sancti Maximi episcopi, qui satis clarus et insignis titulo confessionis effectus est. [SS] Constantinopoli sanctorum confessorum [S] Theodori et [S] Theophanis fratrum, qui a pueritia in monasterio sancti Sabae nutriti, cum postea pro sanctarum imaginum cultu adversus Leonem Armenum strenue decertarent, eius iussu verberibus affecti, exilio relegantur; sed eo mortuo, rursus Theophilo Imperatori, qui eadem impietate detinebatur, constanter resistens, verberibus iterum caesi, in exilium pulsi sunt, ubi Theodorus in carcere expiravit: Theophanes vero, pace demum Ecclesiae reddita, factus Nicaenus episcopus, quievit in Domino. [S] Ibidem sanctae Niceratis virginis, quae sub Arcadio Imperatore claruit sanctitate.
December 28
[SS] In Bethlehem Judae natalis sanctorum Innocentium, qui ab Herode Rege pro Christo interfecti sunt. [SS] Ancyrae in Galatia sanctorum martyrum [S] Eutychii presbyteri, et [S] Domitiani diaconi. [SS] In Africa natalis sanctorum martyrum [S] Castoris, [S] Victoris, et [S] Rogatiani. [SS] Nicomediae sanctorum martyrum [S] Indes Eunuchi, [SS] [S] Domnae, [S] Agapis, et [S] Theophilae virginum et [SS] sociorum, qui in persecutione Diocletiani post longa certamina diverso mortis genere coronam martyrii sunt assecuti. [S] Neocaesarea in Ponto sancti Troadii martyris, in persecutione Decii: cui agonizanti sanctus Gregorius Thaumaturgus in spiritu adfuit, eumque ad subeundum martyrium roboravit. [S] Arabissi in Armenia inferiori sancti Caesarii martyris, qui sub Galerio Maximino passus est. [S] Romae sancti Domnionis presbyteri. [SS] Apud Nursiam sanctorum monachorum [S] Eutychii et [S] Florentii, quorum meminit beatus Gregorius Papa. [S] In Aegypto sancti Theodori monachi, discipuli sancti Pachomii. [S] In monasterio Lerinensi sancti Antonii monachi, miraculis clari.
December 29
[S] Cantvariae in Anglia natalis sancti Thomae episcopi et martyris, qui ob defensionem iustitiae et ecclesiasticae immunitatis, imiorum hominum factione in basilica sua gladio percussus migravit ad Christum. [S] Hierosolymis sancti David Regis et prophetae. [S] Arelate natalis sancti Trophimi, cuius meminit sanctus Paulus ad Timotheum scribens: qui ab eodem Apostolo episcopus ordinatus, praefatae urbi primus ad Christi Evangelium praedicandum directus est: ex cuius pradicationis fonte, ut sanctus Zosimus Papa scribit, tota Gallia fidei rivulos accepit. Romae sanctorum martyrum [S] [Delehaye 1931: 14 notes that this is a misunderstanding of the name of the cemetery (Calistus) where Pope Boniface was ordained.] Callisti, [S] Felicis, et[S] Bonifatii. [SS] [cf. MHier Dometius] In Africa passio sanctorum martyrum [S] Dominici, [S] Victoris, [S] Primiani, [S] Lybosi, [S] Saturnini, [S] Crescentii, [S] Secundi, et [S] Honorati. [S] [Per Holweck, Crescens was a martyr in Galatia and not Gaul] Viennae in Gallia sancti Crescentis discipuli beati Pauli Apostoli, et primi eiusdem civitatis episcopi. [S] Constantinopoli sancti Marcelli abbatis. [S] In pago Oxymensi sancti Ebrulphi abbatis et confessoris, tempore Childeberti Regis.
December 30
[SS] Spoleti natalis sanctorum martyrum [S] Sabini episcopi, [S] Exuperantii et [S] Marcelli diaconorum [S] ac Venustiani praesidis, [SS] cum uxore et filiis, sub Maximiano Imperatore: ex quibus Marcellus et Exuperantius primum equuleo suspensi, deinde fustibus graviter mactati, postea ungulis abrasi, et laterum exustione assati, martyrium compleverunt: Venustianus autem non multo una cum uxore et filiis gladio necatus est: sanctus vero Sabinus post manuum detruncationem, et diutinam carceris macerationem, ad mortem usque caesus est. Horum martyrium licet diverso extiterit tempore, una tamen die recolitur. [SS] Alexandriae sancctorum [S] Mansueti, [S] Severi, [S] Appiani, [S] Donati, [S] Honorii, et [SS] sociorum martyrum. [S] Thessalonicae sanctae Anysiae martyris. [S] Ibidem sancti Anysii eiusdem civitatis episcopi. [S] Mediolani sancti Eugenii episcopi et confessoris. [S] Ravennae sancti Liberii episcopi. [S] Aquilae in Vestinis sancti Rainerii episcopi.
December 31
[S] Romae natalis sancti Silvestri Papae, qui magnum Constantinum Imperatorem baptizavit, et Nicaenam Synodum confirmavit: multisque aliis rebus sanctissime gestis, quievit in pace. [SS] Item Romae via Salaria in coemeterio Priscillae sanctarum martyrum [S] Donatae, [SS] [S] Paulinae, [S] Rusticae, [S] Nominandae, [S] Serotinae, [S] Hilariae, et [SS] sociarum. [SS] Apud Senonas beatorum [S] Sabiniani episcopi, et [S] Potentiani, qui a Pontifice Romano illuc ad praedicandum directi, eandem metropolim confessionis suae martyrio illustrarunt. [S] Ibidem sanctae Columbae virginis martyris, quae igne superato, in persecutione Aureliani Imperatoris gladio caesa est. [S] [Per Holweck, Aggaeus and Caius were companions, but doubtful whether they existed, also appears on Jan 4 in Bononia] Rhaetiariae sancti Hermetis exorcistae. [SS] [per Delehaye 1931: 18 with regard to MHier, these names are actually of early popes of Rome] Catanae in Sicilia passio sanctorum [S] Stephani, [S] Pontiani, [S] Attali, [S] Fabiani, [S] Cornelii, [S] Sexti, [S] Floris, [S] Quinctiani, [S] Minervini, et [S] Simpliciani. [S] Eodem die sancti Zotici presbyteri Romani, qui Constantinopolim profectus, alendorum orphanorum curam suscepit. [S] Ravennae sancti Barbatiani presbyteri et confessoris. [S] Eodem die sanctae Melaniae junioris, quae cum viro suo Piniano Roma abscedens, et Hierosolymam proficiscens, ibi inter feminas Deo sacras, vir inter monachos religiosam vitam exercuit; et ambo sancto fine quieverunt. [SS] Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. Deo gratias. F I N I S.
January 1
[E] [E] Circumcisio Domini nostri J E S U Christi, et [E] Octava Nativitatis eiusdem. [S] Romae sancti Almachii martyris, qui iubente Alipio Urbis praefecto, cum diceret: Hodie Octavae Dominici diei sunt, cessata a superstitionibus idolorum, et a sacrificiis pollutis; a gladiatoribus occisus est. [SS] Ibidem via Appia coronae sanctorum Militum trignta martyrum sub Diocletiano Imperatore. [S] Item Romae sanctae Martinae virginis, quae sub Alexandro Imperatore diversis tormentorum generibus cruciata, tandem gladio martyrii palmam adepta est. [S] Apud Spoletum sancti Concordii presbyteri et martyris, temporibus Antonini Imperatoris: qui primo fustibus caesus, dehinc equuleo suspensus, ac postea in carcere maceratus, ibique angelica visitatione consolatus, demum gladio vitam finivit. [S] [per Holweck, the identity of this martyr is unknown, and it is probably a copying error from Basil's title "Magnus"] Eodem die sancti Magni martyris. [S] Caesareae in Cappadocia depositio sancti Basilii episcopi, cuius celebritas decimo octavo kalendas Julii, qua die ordinatus fuit episcopus, potissimum recolitur. [S] In Africa beati Fulgentii ecclesiae Ruspensis episcopi, qui tempore Vvandalicae persecutionis, ob catholicam fidem, eximiamque doctrinam ab Arianis multa perpessus, et in Sardiniam relegatus; tandem ad propriam ecclesiam redire permissus, vita et verbo clarus, sancto fine quievit. [S] In territorio Lugdunensi, monasterio Jurensium, sancti Eugendi abbatis, cuius vita virtutibus et miraculis plena refulsit. [S] Apud Silviniacum sancti Odilonis abbatis Cluniacensis, qui primus commemorationem omnium fidelium defunctorum prima die post festam omnium Sanctorum in suis monasteriis fieri praecepit: quem ritum postea universalis Ecclesia recipiens comprobavit. [S] Alexandriae depositio sanctae Euphrosynae virginis, quae in monasterio virtute abstinentiae, ac miraculis claruit. [SS] Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias. Sic semper terminatur lectio Martyrologii.
January 2
[E] Octava [S] sancti Stephani protomartyris. [SS] Romae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui spreto Diocletiani Imperatoris edicto, quo tradi sacri codices iubebantur, potius corpora carnificibus, quam sancta dare canibus maluerunt. [S] Antiochiae passio beati Isidori episcopi. [SS] Tomis in Ponto sanctorum trium fratrum [S] Aegei, [S] Narcissi, et [S] Marcellini pueri, qui sub Licinio principe inter tyrones comprehensus, cum nollet militare, caesus ad mortem, ac diu in carcere maceratus, demum in mare mersus, martyrium consummavit; fratres vero eius gladio perempti sunt. [Delehaye 1931: 24 notes, re MHier, that this description, and 'pueri...', belong to Theagenes, not Marcellinus et al.] [S] Mediolani sancti Martiniani episcopi. [S] Nitriae in Aegypto beati Isidori episcopi et confessoris. [S] [per Holweck, may be a scribe's error for Isidore, also this date in Baron] Ipso die sancti Siridonis episcopi. [S] In Thebaide sancti Macarii Alexandrini, abbatis.
January 3 (01/03 )
[E] Octava [S] sancti Joannis Apostoli et Evangelistae. [S] Romae via Appia natalis sancti Anteri Papae, qui sub Julio Maximino passus est, et in coemeterio Callisti sepultus. [S] Eodem die santi Petri, qui apud civitate Aulonam crucis supplicio est interemptus. [SS] In Hellesponto sanctorum martyrum [S] Cyrini, [S] Primi, et [S] Theogenis. [S] Caesareae in Cappadocia sancti Gordii centurionis; de cuius laudibus extat praeclara Basilii magni oratio in eius die festo habita. [SS] [perhaps Theonas and Theopemptus were mistakenly included in this set. See Theonas and Theopemptus of Nicomedia] In Cilicia sanctorum martyrum [S] Zosimi, [S] Athanasii commentariensis, et [S] Theopempti, et [S] Theonae, qui in persecutione Diocletiani illustre martyrium obierunt. [S] Patavii sancti Danielis martyris. [S] Viennae in Galliis sancti Florentii episcopi, qui tempore Gallieni Imperatoris in exilium relegatus, illic martyrium consummavit. [S] Lutesiae Parisiorum sanctae Genovefae virginis, quae a beato German Antisiodorensi episcopo Christo dicata, admirandis virtutibus et miraculis claruit.
January 4
[E] Octava [SS] sanctorum Innocentium. [S] In Creta natalis sancti Titi, qui ab Apostolo Paulo Cretensium episcopus ordinatus, post praedicationis officium fidelissime consummatum, beatum fine adeptus, sepultus est in ecclesia, ubi a beato Apostolo dignus minister fuerat constitutus. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Prisci presbyteri, et [S] Priscilliani clerici, ac [S] Benedictae religiosae foeminae: qui tempore impiissimi Juliani gladio martyrium compleverunt. [S] Item beatae Dafrosae uxoris sancti Fabiani martyris, quae post interfectionem viri sui primum exilio relegata, deinde sub praefato principe capite plexa est. [SS] Bononiae sanctorum [S] [pPer Holweck, Aggaeus and Caius were companions, but doubtful whether they existed] Hermetis, [S] Aggaei, et [S] Caii martyrum, qui sub Maximiano Imperatore passi sunt. [S] Adrumeti in Africa commemoratio sancti Mavili martyris, qui in persecutione Severi Imperatoris a Scapula saevissimo praeside damnatus at bestias, martyrii coronam accepit. [SS] Item in Africa praeclarissimorum martyrum [S] Aquilini, [S] Gemini, [S] Eugenii, [S] Marciani, [S] Quincti, [S] Theodoti, et [S] Tryphonis. [S] Apud Lingonas sancti Gregorii episcopi; miraculis clari. [S] Rhemis in Gallia sancti Rigoberti episcopi et confessoris.
January 5
[E] Vigilia [E] Epiphaniae Domini. [S] Romae sancti Telesphori Papae, qui sub Antonino Pio post multos labores pro Christi confessione illustre martyrium duxit. [SS] Aegypto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in Thebaide sub persecutione Diocletiani diverso tormentorum genere caesi sunt. [S] Antiochiae sancti Symeonis monachi, qui in columna stans multos annos vixit, unde et Stylitae cognomen accepit: cuius vita et conversatio extitit admirabilis. [S] In Anglia sancti Edvardi Regis, virtute castitatis, et gratia miraculorum insignis. [S] Alexandriae sanctae Syncleticae, cuius res praeclare gestas sanctus Athanasius litterarum monumentis commendavit. [S] Romae sanctae Aemilianae virginis, amitae sancti Gregorii Papae, quae vocante Tharsilla sorore, quae ad Deum praecesserat, hac ipsa die migravit ad Dominum. [S] Eodem die sanctae Apollinaris virginis.
January 6
[E] Epiphania Domini. [S] In territorio Rhemensi passio sanctae Macrae virginis, quae in persecutione Diocletiani iubente Rictiovaro Praeside cum in ignem esset praecipitata, et permansisset illaesa, dehinc mamillis abscissis, et squalore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas ac prunas volutata, orans migravit ad Dominum. [SS] In Africa commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in persecutione Severi ad palú ligati, igne consumpti sunt. [S] Rhedonis in Gallia sancti Melanii episcopi et confessoris, qui post innumerabilium signa virtutum, iugiter caelo intentus, gloriosus migravit a saeculo. [S] Geris in Aegypto sancti Nilammonis reclusi, qui dum ad episcopatum traheretur invitus, in oratione spiritum Deo reddidit.
January 7
[E] Relatio [S] pueri J E S U de Aegypto. [S] Eodem die natalis beati Luciani Antiochenae ecclesiae presbyteri et martyris, qui satis clarus doctrina et eloquentia, passus est Nicomediae ob Christi confessionem in persecutione Maximini, sepultusque est Helenopoli in Bithynia: cuius laudes sanctus Ioannes Chrysostomus celebravit. [S] Antiochiae sancti Cleri diaconi, qui pro confessionis gloria septies tortus, ac diu in carcere maceratus, ad ultimum decollatus, martyrium consummavit. [SS] In civitate Heraclea sanctorum martyrum [S] Felicis et [S] Januarii. [S] [Holweck lists several Juliani for this date, but Baronius is not specific] Eodem die sancti Juliani martyris. [S] In Dania sancti Canuti Regis et martyris. [S] Papiae sancti Crispini episcopi et confessoris. [S] In Dacia sancti Nicetae episcopi, qui feras et barbaras gentes Evangelii praedicatione mites reddidit ac mansuetas. [S] [per Holweck, Theodore was a follower of Saint Ammonius, not Saint Anthony] In Aegypto beati Theodori monachi, qui tempore Constantini Magni floruit sanctitate, cuius Sanctus Athanasius meminit in vita sancti Antonii.
January 8
[SS] Bellovaci in Galliis sanctorum martyrum [S] [Holweck is unsure if Lucianus was a bishop] Luciani presbyteri, [S] Maximiani, et [S] Juliani: quorum duo ultimi a persecutionibus gladio perempti sunt: beatus autem Lucianus, qui cum sancto Dionysio in Galliam venerat, post nimiam caedem cum Christi nomen viva voce confiteri non timuisset, priorum sententiam et ipse excepit. [S] Item sancti Eugeniani martyris. [SS] In Libya sanctorum martyrum [S] Theophili diaconi, et [S] Helladii, qui primo laniati, ac testulis peracutis compuncti, demum in ignem coniecti, animas Deo reddiderunt. [S] Hierapoli in Asia sancti Apollinaris episcopi, qui sub Marco Antonino Vero sanctitate, atque doctrina floruit. [S] Neapoli in Campania natalis sancti Severini episcopi, fratri beati Victorini martyris: qui post multarum virtutum perpetrationem, plenus sanctitate quievit. [S] Papiae sancti Maximi episcopi et confessoris. [S] Metis sancti Patientis episcopi. [S] Eodem die apud Noricos sancti Severini abbatis, qui apud eam gentem Evangelium propagavit, et Noricorum dictus est Apostolus. Eius corpus ad Lucullanum prope Neapolim divinitus delatum, inde postea ad monasteriú S. Severini translatum est.
January 9
[SS] Antiochiae sub Diocletiano et Maximiano natalis sanctorum [S] Juliani martyris, et [S] Basilissae virginis uxoris eius; quae cum viro suo virginitate servata, in pace vitam finiuit: Julianus vero (postquam multitudo sacerdotum, et ministrorum Ecclesiae Christi, quae propter immanitatem persecutionis ad eos confugerat, igne cremata est) Marciani praesidis iussu plurimis tormentis cruciatus, capitalem sententiam accepit: cum quo etiam [S] Antonius presbyter, et [S] Anastasius, quem ipse Julianus à morte suscitatum, gratiae Christi participem fecerat; [S] et Celsus puer, [S] una cum matre sua Marcionilla, ac septem fratres, aliique plurimi passi sunt. ac [SS] septem fratres, [SS] [Per Holweck, the unspecified companions are 20 soldiers] aliique plurimi passi sunt. [S] In Mauritania Caesariensi sanctae Marcianae virginis, quae bestiis tradita, martyrium consummavit. [SS] Smyrnae sanctorum martyrum [S] Vitalis, [S] Revocati, et [S] Fortunati. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Epicteti, [S] Jucundi, [S] Secundi, [S] Vitalis, [S] Felicis, et [SS] aliorum septem. [S] Sebastae in Armenia sancti Petri episcopi, fratris sancti Basilii. [S] Anconae sancti Marcellini episcopi, qui urbem illam, ut sanctus Gregorius scribit, divina virtute ab incendio liberavit.
January 10
[S] In Cypro beati Nicanoris diaconi de septem primis, qui gratia fidei et virtute admirandus, gloriosissimè coronatus est. [S] Romae sancti Agathonis Papae, qui sanctitate et doctrina conspicuus quievit in pace. [S] Mediolani sancti Ioannis Boni episcopi et confessoris. [S] In Thebaide natalis beati Pauli primi eremitae, qui à sextodecimo aetatis suae anno usque ad centesimum decimumtertium solus in eremo permansit: cuius animam inter Apostolorum et prophetarum choros ad caelum ferri ab angelis sanctus Antonius vidit. Eius autem dies festus decimooctavo Kalendas Februarii celebratur. [S] Constantinopoli sancti Marciani presbyteri.
January 11
[S] Romae natalis sancti Hygini Papae, qui in persecutione Antonini gloriose martyrium consummavit. [S] In Africa beati Salvii martyris, in cuius die natali sanctus Augustinus sermonem habuit ad populum Carthaginensem. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Petri, [S] Severi, et [S] Leucii. [S] Firmi in Piceno sancti Alexandri episcopi et martyris. [S] Ambiani sancti Salvii episcopi et martyris. [S] Brundusii sancti Leucii episcopi et Confessoris. [S] In Cappadocia in vico Magariasso sancti Theodosii coenobiarchae, qui multa pro fide catholica passus, in pace tandem quievit. [S] In Thebaide sancti Palaemonis abbatis, magistri sancti Pachomii. [SS] Suppentoniae apud montem Soractem [S] sancti Anastasii monachi, et [SS] sociorum, qui divinitus vocati, migraverunt ad Dominum. [S] Papiae sanctae Honoratae virginis.
January 12
[S] Romae sanctae Tatianae martyris, quae sub Alexandro Imperatore uncis atque pectinibus laniata, bestiis exposita, et in ignem proiecta, sed nil laesa, gladio demum percussa migravit in caelum. [S] In Achaia sancti Satyri martyris, qui ante quoddam idolum transiens, cum exsufflasset in illud, signas sibi frontem, statim idolum corruit; ob quam causam decollatus est. [S] Eodem die sancti Arcadii martyris, genere et miraculis clari. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Zotici, [S] Rogati, [S] Modesti, [S] Castuli, et [SS] coronae militum quadraginta. [SS] Constantinopoli sanctorum [S] Tigrii presbyteri, et [S] Eutropii lectoris, qui Arcadii Imperatoris tempore passi sunt. [S] [per Holweck, he is identical with Getulius] Tibure sancti Zotici martyris. [SS] Ephesi passio sanctorum quadraginta-duorum Monachorum, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Constantino Copronymo saevissime cruciati, martyrium compleverunt. [S] Ravennae sancti Ioannis episcopi et confessoris. [S] Veronae sancti Probi episcopi. [S] In Anglia sancti Benedicti abbatis et confessoris.
January 13
[E] Octava [E] Epiphaniae Domini. [SS] Romae via Lavicana coronae sanctorum Militum quadraginta, quas sub Gallieno Imperatore pro confessione verae fidei percipere meruerunt. [S] In Sardinia sancti Potiti martyris, qui sub Antonino Imperatore et Gelasio Preside multa passus, demum gladio martyrium consecutus est. [SS] Singidoni in Mysia superiori sanctorum martyrum [S] Hermyli et [S] Stratonici, qui post saeva tormenta sub Licinio Imperatore in Istrum flumen demersi sunt. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Gumesindi presbyteri, et [S] Servidei monachi. [S] Pictavis in Gallia natalis sancti Hilarii episcopi et confessoris, qui ob catholicam fidem, quam strenue propugnavit, quadriennio apud Phrygiam relegatus, inter alia miracula mortuum suscitavit. Eius autem festivitas sequenti die celebratur. [S] Caesareae in Cappadocia sancti Leontii episcopi, qui sub Licinio adversus gentiles, et sub Constantino adversus Arianos plurimum decertavit. [S] Treveris S. Agritii episcopi. [S] In Versiaco monasterio sancti Viventii confessoris. [S] Amaseae in Ponto sanctae Glaphyrae virginis.
January 14
[S] Nolae in Campania natalis sancti Felicis presbyteri, qui, ut sanctus Paulinus episcopus scribit, cum a persecutoribus post tormenta in carcerem mitteretur, et cochleis ac testulis vinctus superpositus iaceret, nocte ab angelo solutus atque eductus fuit: postmodum vero cessante persecutione, cum vitae exemplo ac doctrina multos ad fidem Christi convertisset, clarus miraculis in pace quievit. [S] In Judaea sancti Malachiae prophetae. [SS] [SS] In monte Sina sanctorum trigintaocto Monachorum a Saracenis ob Christi fidem interfectorum. [SS] In Aegypto in Raithi regione sanctorum quadragintatrium Monachorum, qui pro Christiana religione a Blemmiis occisi sunt. [S] Mediolani sancti Datii episcopi et confessoris, cuius meminit beatus Gregorius Papa. [S] In Africa sancti Euphrasii episcopi. [S] In Syria sancti Juliani Sabae senioris, qui Valentis Imperatoris tempore, fidem catholicam Antiochiae penè collapsam, virtute miraculorum erexit. [S] Neocaesariae in Ponto sanctae Macrinae discipuli beati Gregorii Thaumaturgi, aviae sancti Basilii, quae eumdem educavit in fide.
January 15
[S] In territorio Andegavensi beati Mauri abbatis, discipuli sancti Benedicti, cuius disciplinis ab infantia eruditus, quantum in eis profecerit, inter alia quae apud eum positus gessit (res nova, et post Petrum inusitata) pedibus super aquas incedens patefecit: In Gallias inde ab eo directus, constructo ibi celebri monasterio, cui quadraginta annis praefuit, miraculorum gloria clarus in pace quievit. [SS] In Judaea sanctorum [S] Habacuc et [S] Michaeae prophetarum, quorum corpora sub Theodosio seniore divina revelatione reperta sunt. [S] Anagniae sanctae Secundinae virginis et martyris, quae sub Decio Imperatore passa est. [S] Caralis in Sardinia sancti Ephisii martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Flaviano iudice plurimis tormentis divina virtute superatis, demum abscissis cervicibus victor migravit in caelum. [S] Nolae in Campania sancti Maximi episcopi. [S] Arvernis in Gallia sancti Boniti episcopi et confessoris. [SS] In Aegypto [S] sancti Macarii abbatis, discipuli beati Antonii, vita et miraculis celeberrimi. [S] Item beati Isidori, sanctitate vitae, fide et miraculis clari. [S] Romae sancti Joannis Calybitae, qui aliquamdiu in angulo domus paternae, deinde in tugurio in insula Tiberina ignotus parentibus habitavit, à quibus in morte agnitus, clarus miraculis in eodem loco sepultus est: ubi postea in eius honorem ecclesia constructa fuit.
January 16
[S] Romae via Salaria natalis sancti Marcelli Papae et martyris, qui ob catholicae fidei confessionem, iubente Maxentio tyranno, primo fustibus caesus, deinde ad servitium animalium cum custodia publica deputatus, ibidem serviendo amictu indutus cilicino, defunctus est. [SS] Marrochii in Africa passio sanctorum martyrum ordinis Minorum, [S] Berardi, [S] Petri, [S] Accursii, [S] Adiuti, et [S] Othonis. [S] Arelate sancti Honorati episcopi et confessoris, cuius vita, doctrina, et miraculis fuit illustris. [S] Opitergii sancti Titiani episcopi et confessoris. [S] Rhinocolurae in Aegypto sancti Melae episcopi qui sub Valente exilium et alia gravia pro fide catholica passus, in pace quievit. [S] Fundis in Campania sancti Honorati abbatis, cuius meminit beatus Gregorius Papa. [S] In monasterio Peronae sancti Fursei confessoris. [S] Romae sanctae Priscillae, quae se, suaque martyrum obsequio mancipavit.
January 17
[S] In Thebaide sancti Antonii abbatis, qui multorum monachorum pater, vita et miraculis praeclarissimus vixit: cuius gesta sanctus Athanasius insigni volumine prosecutus est. Eius autem sacrum corpus sub Justiniano Imperatore divina revelatione repertum, atque Alexandriam delatum, in ecclesia sancti Joannis Baptistae humatum fuit. [SS] Apud Lingonas sanctorum tergeminorum, [S] Speusippi, [S] Eleusippi, et [S] Meleusippi, qui cum [S] avia sua Leonilla martyrio coronati sunt, tempore M. Aurelii Imperatoris. [E] Romae Inventio [SS] sanctorum martyrum [S] Diodori presbyteri, [S] Marciani diaconi, et [SS] sociorum, qui sub sancto Stephano Papa, cum in Arenario natalitia martyrum agerent, obstructa persecutoribus ianua cryptae, et diruta desuper mole, ipsi quoque martyrium sunt assecuti. [S] Apud Bituricas depositio sancti Sulpicii episcopi, cognomento Pii, cuius vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur. [SS] Romae in monasterio sancti Andreae, beatorum monachorum [S] Antonii, [S] Meruli, et [S] Joannis, de quibus scribit sanctus Gregorius Papa.
January 18
[E] Cathedra [S] sancti Petri Apostoli, qua primum Romae sedit. [S] Ibidem passio sanctae Priscae virginis et martyris, quae sub Claudio juniore post multa tormenta martyrio coronata est. [SS] In Ponto natalis sanctorum martyrum [S] Mosei et [S] Ammonii, qui cum essent milites, primo ad metalia damnati, novissime igni traditi sunt. [S] Ibidem sancti Athenogenis antiqui Theologi, qui per ignem consummaturus martyrium, hymnum laetus cecinit, quem et discipulis scriptum reliquit. [S] Turonis in Gallia sancti Volusiani episcopi, quia à Gothis captus, in exilio spiritum Deo reddidit. [S] Ibidem sancti Leobardi reclusi, qui mira abstinentia et humilitate refulsit. [S] In Britannia sancti Deicolae abbatis, discipuli beati Columbani. [S] Novocomi sanctae Liberatae virginis.
January 19
[SS] Romae via Cornelia sanctorum martyrum [S] Marii et [S] Marthae coniugum, et [SS] filiorum [S] Audifacis et [S] Abachum nobilium Persarum, qui Romam temporibus Claudii principis ad orationem venerant: è quibus post toleratos fustes, equuleum, ignes, ungues, ferreos, manuumque; praecisionem, Martha in Nympha necata est, caeteri sunt decollati, et corpora eorum incensa. [S] Smyrnae natalis beati Germanici martyris, qui cum primaevae aetatis venustate floreret, sub Marco Antonino et Lucio Aurelio per gratiam virtutis Dei metum corporeae fragilitatis excludens, sponte praeparatam sibi bestiam damnatus à iudice provocavit; cuius dentibus comminutus, vero pani Domino J E S U Christo, pro ipso moriens, meruit incorporari. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Pauli, [S] Gerontii, [S] Januarii, [S] Saturnini, [S] Successi, [S] Julii, [S] Cati, [S] Piae, et [S] Germanae. [S] Apud Spoletum passio S. Pontiani martyris, tempore Antonini Imperatoris: quem Fabianus iudex pro Christo vehementissime virgis caesum iussit super carbones nudis pedibus ambulare; à quibus nil laesus, equuleo et uncinis ferreis iussus est suspendi, et sic in carceré trudi, ubi angelica visitatione meruit confortari: post quae leonibus expositus, et plumbo ferventi perfusus, tandem gladio percussus est. [S] Laude sancti Bassiani episcopi et confessoris, qui adversus haereticos una cum sancto Ambrosio strenue decertavit.
January 20
[S] Romae natalis sancti Fabiani Papae, qui tempore Decii martyrium passus, in coemeterio Callisti sepultus est. [S] Ibidem ad Catacumbas sancti Sebastiani martyris, qui Diocletiano Imperatore cum haberet principatum primae cohortis, sub titulo Christianitatis iussus est ligari in medio campo, et sagittari à militibus, atque ad ultimum fustibus caedi, donec deficeret. [S] Nicaeae in Bithynia sancti Neophyti martyris, qui quintumdecimum annum aetatis agens, flagris caesus, in fornacem immissus, feris obiectus, cum permaneret illaesus, et Christi fidem constanter profiteretur, gladio tandem occisus est. [S] Cesenae sancti Mauri episcopi, virtutibus et miraculis clari. [S] In Palaestina natalis sancti Euthymii abbatis, qui zelo catholicae disciplinae, et virtute miraculorum tempore Marciani Imperatoris in Ecclesia floruit.
January 21
[S] Romae passio sanctae Agnetis virginis, quae sub praefecto Urbis Symphronio ignibus iniecta, sed iis per orationem eius extinctis, gladio percussa est. De ea beatus Hieronymus haec scribit: Omnium gentium litteris atque linguis praecipue in ecclesiis Agnes vita laudata est, quae et aetatem vicit et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit. [S] Athenis natale sancti Publii episcopi, qui post sanctum Dionysium Areopagitam Atheniensium ecclesiam nobiliter rexit, et praeclarus virtutibus, ac doctrina praefulgens, ob Christi martyrum gloriose coronatur. [SS] Tarraconae in Hispania sanctorum martyrum [S] Fructuosi episcopi, [S] Augurii et [S] Eulogii diaconorum, qui tempore Gallieni, primo in carcerem trusi, deinde flammis iniecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis, orantes martyrium compleverunt: in quorum die natali sanctus Augustinus sermonem ad populum habuit. [S] Trecis sancti Patrocli martyris, qui sub Aureliano Imperatore martyrii coronam promeruit. [S] In Galliis in monasterio Augiensi sancti Meinardi eremitae à latronibus caesi. [S] Papiae sancti Epiphanii episcopi et confessoris.
January 22
[S] Valentiae in Hispania Tarraconensi sancti Vincentii levitae et martyris, qui sub Daciano impiissimo praeside carceres, famem, equuleum, distorsiones membrorum, laminas candentes, cratem ferream ignitam, aliaque tormentorum genera perpessus, ad martyrii praemium evolavit in caelum: cuius passionis nobilem triumphum Prudentius luculenter versibus exequitur, et beatus Augustinus, ac sanctus Leo Papa summis laudibus commendant. [S] Romae ad Aquas Savias sancti Anastasii Persae monachi, qui post plurima tormenta carceris, verberum, et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Chosroe Persarum rege multis poenis affectus, ad ultimum decollatus est, cum prius septuaginta socios in fluenta demersos ad martyrium praemisisset. eius caput Romam delatum est, un cum veneranda eius imagine, cuius aspectu fugari daemones, morbosque curari, acta secundi Concilii Nicaeni testantur. [SS] Ebreduni in Gallia sanctorum martyrum [S] Vincentii, [S] Orontii, et [S] Victoris, qui in persecutione Diocletiani martyrio coronati sunt. [S] Novariae sancti Gaudentii episcopi et confessoris. [S] Sorae sancti Dominici abbatis, miraculis clari.
January 23
[S] Romae sanctae Emerentianae virginis et martyris, quae adhuc catechumena, dum oraret ad sepulchrum sanctae Agnetis, cuius fuerat collactanea, à gentilibus lapidata est. [S] Philippis in Macedonia sancti Parmenae, qui fuit unus de septem primis diaconis. Hic traditus gratiae Dei, iniunctum sibi à fratribus officium praedicationis plena fide consummans, sub Traiano martyrii gloriam est adeptus. [SS] Caesareae in Mauritania sanctorum martyrum [S] Severiani, et [S] Aquilae uxoris eius ignibus combustorum. [S] Apud Antinoum Aegypti urbem sancti Asclae martyris, qui post diversa tormenta pretiosam Deo animam, in flumen praecipitatus, reddidit. [SS] Ancyrae in Galatia [S] sancti Clementis episcopi, qui saepius cruciatus, tandem sub Diocletiano martyrium consummavit. [S] Ibidem sancti Agathangeli, qui eodem die sub Lucio praeside passus est. [S] Alexandriae sancti Joannis Eleemosynarii, eiusdem urbis episcopi, misericordia in pauperes celeberrimi. [S] Toleti sancti Ildefonsi episcopi, qui ob singularem vitae integritatem, susceptamque; defensionem adversus haereticos, Dei genitricis virginitatem impugnantes, ab eadem candidissima veste donatus est, ac demum sanctitate celebris in caelum vocatus. [S] In provincia Valeriae sancti Martyrii monachi, cuius meminit beatus Gregorius Papa.
January 24
[S] Natalis sancti Timothei, discipuli beati Pauli Apostoli, qui ab eodem Ephesi ordinatus episcopus, post multos pro Christo agones, cum Dianae immolantes argueret, lapidibus obrutus, paulo post obdormivit in Domino. [SS] Antiochiae [S] sancti Babylae episcopi, qui in persecutione Decii, posteaquam freqenter passionibus suis, ac cruciatibus glorificaverat Deum, gloriosae vitae finem sortitus est in vinculis ferreis, cum quibus et suum corpus sepeliri mandavit. Referuntur etiam passi cum eo [SS] tres pueri, [S] Urbanus, [S] [the same figure as Barbadus] Prilidianus, et [S] Epolonius, quos ille in fide Christi instruxerat. [S] Ibidem sanctae Xynoridis martyris. [SS] Neocaesareae sanctorum martyrum [S] Mardonii, [S] Musonii, [S] Eugenii, et [S] Metelli, qui omnes igni traditi sunt, et eorum reliquiae in flumen dispersae. [S] Fulginii sancti Feliciani, qui a Victore Papa eiusdem civitatis episcopus ordinatus, post multos labores, in ultima senectute sub Decio martyrio coronatur. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Thyrsi et [S] Proiecti. [S] Bononiae sancti Zamae primi eiusdem civitatis episcopi, qui à sancto Dionysio Romano Pontifice ordinatus, illic Christianam fidem mirifice propagavit. [S] Item beati Surani abbatis, qui tempore Longobardorum sanctitate floruit.
January 25
[E] Conversio [S] sancti Pauli Apostoli, quae fuit secundo ab Ascensione Domini anno. [S] Apud Damascum natalis sancti Ananiae, qui eumdem Apostolum baptizavit. Hic cum Damasci, et Eleutheropoli, alibique Evangelium praedicasset, sub Licinio iudice nervis caesus et laniatus, domum lapidibus oppressus martyrium consummavit. [SS] Antiochiae sanctorum martyrum [S] Juventini et [S] Maximi, qui sub Juliano Apostata martyrio coronati sunt: in quorum die natali sanctus Joannes Chrysostomus sermonem ad populum habuit. [SS] Arvernis sanctorum [S] Projecti episcopi, et [S] Marini viri Dei, qui a proceribus eisudem urbis passi sunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Donati, [S] Sabini, et [S] Agapis. [S] Tomis in Scythia sancti Bretannionis episcopi, qui mira sanctitate, et zelo catholicae fidei sub Valente Imperatore Ariano, cui fortiter restitit, in Ecclesia floruit. [S] Atrebati in Galliis sancti Popponis abbatis, miraculis clari.
January 26
[S] Smyrnae natalis sancti Polycarpi, qui beati Joannis Apostoli discipulus, et ab eo eiusdem civitatis episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit: postea sub Marco Antonino et Lucio Aurelio Commodo, sedente Proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum personante, igni traditus est, et cum ab eo minime laederetur, gladio confossus, martyrii coronam accepit: cum quo etiam alii duodecim ex Philadelphia venientes, in praefata urbe martyrio consummati sunt. [SS] Hipponeregio in Africa sanctorum [S] Theogenis episcopi, et [SS] aliorum triginta sex, qui in persecutione Valeriani contemnentes temporalem mortem, coronam vitae aeternae adepti sunt. [E] Apud Bethlehem Judae dormitio [S] sanctae Paulae viduae, matris Eustochii virginis Christi: quae cum esset è nobilissimo Senatorum genere, renuntians saeculo, et facultates suas pauperibus distribuens, ad Praesepe Domini se recepit: ubi multis virtutibus praedita, et longo coronata martyrio, ad caelestia regna transivit: cuius vitam virtutibus admirandam sanctus Hieronymus scripsit. [S] In territorio Parisiensi sanctae Bathildis reginae, sanctitate et miraculorum gloria illustris.
January 27
[E] Constantinopoli [S] sancti Ioannis episcopi, propter aureum eloquentiae flumen cognomento Chrysostomi, qui verbo et exemplo Christianae religioni plurimum profuit, et post multos labores, in exilio vitam finivit. Eius sacrum corpus sub Theodosio juniore hac die Constantinopolim, inde postea Romam translatum, in Basilica Principis Apostolorum conditum fuit. [S] Sorae sancti Juliani martyris, qui in persecutione Antonini comprehensus, cum idolorum templum; dum ipse torqueretur, corruisset, truncato capite martyrii coronam accepit. [S] In Africa sancti Aviti. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Datii, [S] Reatri, et [SS] sociorum, qui in persecutione Vandalica passi sunt. [SS] Item sanctorum [S] Dativi, [S] Juliani, [S] Vincentii, atque [SS] aliorum vigintiseptem martyrum. [S] Romae Vitaliani Papae. [S] Apud Cenomanos depositio sancti Juliani, primi eiusdem urbis episcopi, quem sanctus Petrus illuc ad praedicandum Evangelium misit. [S] In monasterio Bobacensi sancti Mauri abbatis.
January 28
[S] [per Holweck, this repeat entry is a remnant of the apodosis for Agnes] Romae sanctae Agnetis secundo. [S] Ibidem sancti Flaviani martyris, qui sub Diocletiano passus est. [SS] Apolloniae sanctorum martyrum [S] Thyrsi, [S] Leucii, et [S] Callinici, qui tempore Decii Imperatoris variis tormentorum generibus cruciati, primus et ultimus abscissione capitis, medius caelesti voce evocatus spiritum reddens, martyrium consummarunt. [SS] In Thebaide sanctorum martyrum [S] Leonidis, et [SS] sociorum, qui tempore Diocletiani palmam martyrii sunt assecuti. [SS] Alexandriae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui hac ipsa die factione Syriani ducis Ariani, dum in ecclesia synaxim agerent, diverso mortis genere sunt interempti. [S] Item sancti Cyrilli eiusdem urbis episcopi, qui catholicae fidei praeclarissimus propugnator, doctrina et sanctitate illustris quievit in pace. [S] Caesaraugustae sancti Valerii episcopi. [S] In monasterio Rhemensi depositio sancti Joannis presbyteri, viri Dei. [S] In Palaestina sancti Jacobi eremitae, qui post lapsum diu in sepulchro paenitentiae causa latuit, and clarus miraculis migravit ad Dominum.
January 29
[SS] Romae via Nomentana natalis sanctorum martyrum [S] Papiae et [S] Mauri militum, tempore Diocletiani Imperatoris: quorum ora iussit Laodicius Urbis praefectus ad primam Christi confessionem lapidibus contundi, et sic eos in carcerem trudi, ac postea fustibus caedi, atque ad ultimum plumbatis percuti donec expirarent. [S] Perusiae sancti Constantii episcopi et martyris, qui una cum sociis sub Marco Aurelio Imperatore ob fidei defensionem martyrii coronam accepit. [SS] Edessae in Syria sanctorum martyrum [S] Sarbelii, et [S] Barbeae sororis eius, qui a beato Barsimeao episcopo baptizati in persecutione Trajani sub Lysia praeside martyrio coronati sunt. [S] Tricassino sancti Sabiniani martyris, qui iubente Aureliano Imperatore, pro fide Christi decollatus est. [S] Mediolani sancti Aquilini presbyteri, qui ab Arianis gladio in gutture transverberatus, martyrio coronatur. [S] Treviris depositio beati Valerii episcopi, discipuli sancti Petri Apostoli. [S] Apud Bituricas sancti Sulpicii Severi episcopi, discipuli sancti Martini, virtutibus et eruditione conspicui.
January 30
[S] Antiochiae passio beati Hippolyti presbyteri, qui Novati schismate aliquantulum deceptus, sed operante gratia Christi correctus, ad unitatem Ecclesiae rediit, pro qua, et in qua postea illustre martyrium consummavit. Hic rogatus a suis, quaenam secta verior esset; execratus dogma Novati, eam fidem dicens esse servandam, quam Petri cathedra custodiret, jugulum praebuit. [SS] In Africa passio sanctorum martyrum [S] Feliciani, [S] Philippiani, et [SS] aliorum centum vigintiquattuor. [S] Edessae in Syria sancti Barsimaei episcopi, qui cum gentiles plurimos convertisset ad fidem, et praemisisset ad coronam, eos secutus est sub Trajano cum palma martyrii. [S] Ibidem sancti Barsem episcopi, gratia curationum illustris, qui à Valente Imperatore Ariano in extremas illius regionis oras ob fidem catholicam relegatus vitam finivit. [S] Item beati Alexandri, qui in persecutione Decii comprehensus, longaevae aetatis veneranda canicie et confessione iterata resplendens, inter carnificum tormenta reddidit spiritum. [S] Hierosolymis natalis sancti Matthiae episcopi, de quo mira et plena fide gesta narrantur: qui sub Hadriano multa pro Christo perpessus, demum in pace quievit. [S] Romae sancti Felicis Papae tertii, qui pro fide catholica plurimum laboravit. [S] Papiae sancti Armentarii episcopi et confessoris. [S] In Malbodio Hannoniae monasterio sanctae Aldegundis virginis, tempore Dagoberti Regis. [S] Mediolani sanctae Savinae foeminae religiosissime, quae ad sepulchra sanctorum Naboris et Felicis martyrum orans, obdormivit in Domino.
January 31
[SS] Romae via Portuensi sanctorum martyrum [S] Cyri et [S] Joannis, qui post multa tormenta pro confessione Christi capite truncati sunt. [S] Alexandriae natalis sancti Metranis martyris, qui sub Decio Imperatore cum ad iussionem paganorum nollet impia verba proferre, illi totum eius corpus fustibus colliserunt; vultumque et oculus praecutis calamis terebrantes, ipsum extra urbem cum cruciatibus expulerunt, ibique lapidibus oppressum interemerunt. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Saturnini, [S] Thyrsi, [S] Victoris. In eadem civitate sanctorum martyrum [S] Tharsicii, [S] Zotici, [S] Cyriacus et [SS] sociorum. [S] Cyzici in Hellesponto sanctae Triphenis martyris, quae plurimis tormentis superatis, a tauro demum necata martyrii palmam promeruit. [S] Mutinae sancti Germiniani episcopi, miraculorum gloria illustris. [S] Mediolani sancti Julii presbyteri, et confessoris, tempore Imperatoris Theodosii. [S] Romae sanctae Marcellae viduae, cuius praeclaras laudes beatus Hieronymus scripsit. [E] Eodem die Translatio [S] Marci Evangelistae, cum sacrum eius corpus ex Alexandria Aegypti urbe a barbaris tunc occupata, Venetias allatum, ibidem in maiori ecclesia eius nomine consecratam honorificentissime conditum fuit.
February 1
[S] Natalis sancti Ignatii episcopi et martyris, qui tertius post beatum Apostolum Petrum Antiochenam rexit ecclesiam, atque in persecutione Trajani damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur, ubi praessente Trajano, circumsedente Senam, immanissimis poenarum suppliciis primo affectus, leonibus dehinc obijcitur; quorum dentibus praefocatus, hostia Christi efficitur. [SS] Smyrnae [S] sancti Pionii presbyteri et martyris, qui in persecutione Marci Aurelii Antonini et Lucii Veri, post apologias pro fide Christiana conscriptas, post squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrii tolerantiam suis exhortationibus roboravit, cruciatibus multis vexatus, clavis confixus, et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo finem fortitus est: cum quo et [SS] alii quindecim passi sunt. [S] Ravennae sancti Severi episcopi, qui ob praeclara merita signo columbae fuit electus. [S] Trecis sancti Pauli episcopi, cuius vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis commendatur. [S] Eodem die sancti Ephrem Edessenae ecclesiae diaconi, qui post multos labores pro fide Christi susceptos, sub Valente Imperatore sanctitate et doctrina conspicuus quievit in Domino. [S] In Scotia sanctae Brigidae virginis, quae cum lignum altaris tetigisset, in testimonium virginitatis suae, statim viride factum est.
February 2
[E] Purificatio [S] beatae Mariae virginis, quae à Graecis Hypapante Domini appellatur. [S] Romae via Salaria passio sancti Aproniani commentariensis, qui adhuc gentilis, cum sanctum Sisinium e carcere educeret, ut Laodicio praefecto praesentaret, vocemque; è caelo factam audiret, Venite benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi; credens baptizatur, et postea in confessione Domini finem vitae capitali sententia accepit. [SS] Item Romae sanctorum martyrum [S] Fortunati, [S] Feliciani, [S] Firmi, et [S] Candidi. [S] Caesareae in Palaestina sancti Cornelii centurionis, quem beatus Petrus Apostolus baptizavit, et apud praefatum urbem episcopali honore sublimavit. [S] Aurelianis sancti Flosculi episcopi. [S] Cantuariae in Anglia natalis sancti Laurentii episcopi, qui post sanctum Augustinum eam ecclesiam gubernavit, et Regem ipsum ad fidem convertit.
February 3
[SS] [S] Sebastae in Armenia passio sancti Blasii episcopi et martyris, qui multorum patrator miraculorum, sub Agricolao praeside post diutinam caesionem, atque in ligno suspensionem, ubi ferreis pectinibus carnes eius diruptae sunt; post teterrimum carcerem, et in lacum demersionem, unde salvus exiuit, iubente eodem judice una cum duobus pueris capite truncatur. [SS] Ante eum vero septem mulieres, quae guttas sanguinis eius defluentes, dum torqueretur, colligebant, deprehensae quod essent Christiane, post dira tormenta gladio percussae sunt. [SS] [S] In Africa sancti Celerini diaconi, qui decem et novem dies custodia carceris septus, in nervo et ferro, variisque poenis gloriosus fuit Christi confessor: et dum inexpugnabili firmitate certaminis sui adversarium vicit, vincendi caeteris viam fecit. Item sanctorum martyrum [S] Laurentini eius patrui, [S] Ignatii avunculi, et [S] Celerinae aviae, qui antea martyrio coronati fuerant: de quorum omnium gloriosis laudibus extat beati Cypriani epistola. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Felicis, [S] Symphronii, [S] Hippolyti, et [SS] sociorum. [SS] In oppido Vapingo sanctorum [S] Tigidis et [S] Remedii episcoporum. [SS] Lugduni sanctorum [S] Lupicini et [S] Felicis itidem episcoporum. [S] Eodem die sancti Anscharii Bremensis episcopi, qui Suevos et Danos ad Christi convertit.
February 4
[S] Romae sancti Eutychii martyris, qui illustre martyrium consummavit, sepultusque est in coemeterio Callisti: cuius sepulchrum sanctus Damasus Papa versibus exornavit. [SS] Forosempronii sanctorum martyrum [S] Aquilini, [S] Gemini, [S] Gelasii, [S] Magni, et [S] Donati. [SS] Thmuis in Aegypti passio [S] beati Philaeae eiusdem civitatis episcopi, et [S] Philoromi tribuni militum, qui in persecutione Diocletiani cum a cognatis et amicis suaderi non possent ut sibi parcerent, ambo datis cervicibus palmas à Domino meruerunt: cum quibus etiam innumera multitudo fidelium ex eadem urbe, pastoris sui sequens exemplum, martyrio coronata est. [S] Eodem die sancti Remberti Bremensis episcopi. [S] Trecis sancti Aventini confessoris. [S] Pelusii in Aegypto sancti Isidori monachi, meritis et doctrina conspicui. [S] Eodem die sancti Gilberti confessoris.
February 5
[S] Catanae in Sicilia natalis sanctae Agathae virginis et martyris, quae temporibus Decii Imperatoris sub Quinctiano judice post alapas et carcerem, post equuleum et torsiones, post mamillarum abscissionem, post voluntationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere Deum precando consummata est. [SS] In Ponto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, quorum alii in persecutione Maximiani plumbo liquenti perfusi, alii acutis arundinibus in unguibus cruciati, ac multis horrendis tormentis vexati iisdemque saepius iteratis, palmas à Domino et coronas illustri passione meruerunt. [S] Alexandriae sancti Isidori martyris, qui in persecutione Decii à Numeriano exercitus duce pro fide Christi capite caesus est. [S] Viennae beati Aviti episcopi et confessoris, cuius fide, industria, atque admirabili doctrina ab infestatione Arianae haeresis Galliae defensae sunt. [SS] Brixinone sanctorum episcoporum [S] Genuini et [S] Albini, quorum vita miraculis extitit gloriosa.
February 6
[S] Caesareae in Cappadocia natalis sanctae Dorotheae virginis et martyris, quae sub Sapricio illius provinciae Praeside primum equulei extensione vexata, dehinc palmis divissime caesa, ad ultimum capitali sententia punita est: in cuius confessione Theophilus quidem scholasticus ad Christi fidem conversus, et mox equuleo acerrime tortus, novissime gladio caesus est. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Saturnini, [S] Theophili, et [S] Revocatae. [S] Emessae in Phoenicia sancti Silvani episcopi, qui cum eidem ecclesiae annis quadraginta praefuisset, sub Maximino Imperatore vita cum duobus aliis objectus feris, membratimque discerptus, martyrii palmam accepit. [S] Arvernis in Gallis sancti Antholiani martyris. [SS] Eodem die sanctorum episcoporum [S] Vedasti et [S] Amandi quorum vita et mors plurimis miraculis extitit gloriosa: e quibus prior Atrebatensium, alter vero Trajectensium rexit ecclesiam. [S] Bononiae sancti Cuarini episcopi Cardinalis Praenestini, vitae sanctitate conspicui.
February 7
[S] Augustae in Britannia natalis beati Auguli episcopi, qui aetatis cursum per martyrium explens, aeterna praemia suscipere meruit. [SS] [S] In Phrygia sancti Adauci martyris, qui ex Italia genere clarus, et omni fere dignitarum gradu ab Imperatoribus honoratus, dum adhuc Quaestoris officio fungeretur, martyrii corona pro fidei defensione dignatus est. [SS] Item plurimorum sanctorum martyrum urbis unius civium, quorum dux erat idem Adaucus; qui cum omnes Christiani essent, et constanter in fidei confessione persisterent, a Maximino Imperatore igne consumpti sunt. [S] Heracleae sancti Theodori ductoris militum, qui Licinio imperante, post multa tormenta truncatus capite, victor migravit in caelum. [S] In Aegypto sancti Moysis episcopi venerabilis, qui primum in eremo vitam solitariam duxit; deinde petente Mauuia regina Saracenorum episcopus factus, gentem illam feroccissimam magna ex parte ad fidem convertit, et gloriosus meritis quievit in pace. [E] [S] Lucae in Tuscia depositio sancti Richardi regis Anglorum. [S] Bononiae sanctae Julianae viduae.
February 8
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Pauli, [S] Lucii, et [S] Cyriaci. [SS] In Armenia minori natalis sanctorum martyrum [S] Dionysii, [S] Aemiliani, et [S] Sebastiani. [S] Alexandriae passio sanctae Cointhae martyris, tempore Decii Imperatoris: quam pagani correptam, ad idola perducente adorare cogebant; quod cum illa execrans recusaret, pedes eius vinculis innectentes, et eam per plateas civitatis trahentes, horrendo supplicio discerpserunt. [SS] Constantinopoli natalis sanctorum martyrum Monachorum monasterii Dii, qui ob defensionem fidei catholicae, cum ferrent litteras sancti Felicis Papae adversus Acacium, dirisime caesi sunt. [SS] In Perside commemoratio sanctorum martyrum, qui sub Cabade rege Persarum ob Christianam fidem diversis suppliciis necati sunt. [S] Papiae sancti Juventii episcopi, qui strenue in Evangelio laboravit. [S] Mediolani depositio sancti Honorati episcopi et confessoris. [S] Viroduni in Gallia sancti Pauli episcopi, miraculorum gloria illustris.
February 9
[S] Alexandriae natalis sanctae Apolloniae virginis, cui persecutores tempore Decii dentes omnes primum excusserunt, deinde constructo ac succenso rogo, cum comminarentur vivam se eam incensuros, nisi cum eis impia verba proferret, illa paululum intra semetipsam deliberans, repente se de manibus impiorum proripuit, et in ignem quem paraverant, maiori sancti Spiritus flamma intus accensa, sponte prosilivit, ita ut perterreretur, etiam ipsi crudelitatis auctores, quod promptior inventa esset ad mortem foemina, quam persecutor ad poenam. [SS] Romae passio sanctorum martyrum [S] Alexandri, et [SS] aliorum trigintaocto coronatorum. [S] Antiochiae sancti Nicephori martyris, qui sub Valeriano Imperatore capite caesus, martyrii coronam accepit. [SS] In Africa in castello Lemelense sanctorum martyrum [S] Primi et [S] Donati diaconorum, qui cum altare in ecclesia tutarentur, a Donatistis occisi sunt. [S] In monasterio Fontanella sancti Ansberti Rhotomagensis episcopi. [S] Canusii in Apulia sancti Sabini episcopi et confessoris.
February 10
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Zotici, [S] Irenaei, [S] Hyacinthi, [S] Amantii. [SS] Ibidem via Lavicana sanctorum decem Militum martyrum. [S] [per Holweck, she was tortured as a virgin under Decius, then martyred as a matron under Diocletian] Item Romae via Appia sanctae Soteris virginis et martyris, quae ut scribit sanctus Ambrosius, nobili genere nata, parentum consulatus et praefecturas ob Christum contempsit, iussaque immolare non acquiescens, graviter et diutissime alapis caesa est: et cum cetera quoque poenarum genera vicisset, percussa gladio laeta migravit ad sponsum. [S] In Campania sancti Silviani episcopi et confessoris. [S] In Stabulo Rhodis in territorio Senensi sancti Guilielmi eremitae. [S] Apud montem Casinum sanctae Scholasticae virginis, sororis sancti Benedicti abbatis, qui eius animam instar columbae migrantem e corpore in caelum ascendere vidit. [S] In pago Rhotomagensi sanctae Austrebertae virginis, miraculis celebris.
February 11
[SS] In Africa natalis sanctorum martyrum [S] Saturnini presbyteri, [S] Dativi, [S] Felicis, [S] Ampelii, et [SS] sociorum, qui convenientes ad Dominicum ex more celebrandum, in persecutione Diocletiani à militibus comprehensi, sub Anolino proconsule passi sunt. [SS] In Numidia commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in eadem persecutione comprehensi, cum iuxta Imperatoris edictum divinas scripturas tradere voluissent, gravissimis excruciati suppliciis, occisi sunt. [SS] Hadrianopoli sanctorum martyrum [S] Lucii episcopi, et [SS] sociorum eius: qui sub Constantio ab Arianis multa perpessus, in vinculis martyrium consummavit: ceteri vero nobiliores civium, cum Arianos in Sardicensi Concilio tunc damnatos recipere noluissent, a Philagrio Comite capitalem sententiam exceperunt. [S] Lugduni sancti Desiderii episcopi Viennensis et martyris. [S] Ravennae sancti Caloceri episcopi et confessoris. [S] Mediolani sancti Lazari episcopi. [S] Capuae sancti Castrensis episcopi. [S] In castro Nantoniensi sancti Severini abbatis monasterii Agaunensis, cuius precibus cultor Dei rex Clodoveus a diutina infirmitate liberatus est. [S] In Aegypto S. Jonae monachi virtutibus clari.
February 12
[S] Barcinone in Hispania sanctae Eulaliae virginis, quae tempore Diocletiani Imperatoris equuleum, ungulas, flammasque perpessa, demum cruci affixa gloriosam martyrii coronam accepit. [S] In Africa sancti Damiani militis et martyris. [SS] Carthagine sanctorum martyrum [S] Modesti et [S] [per Holweck, Julianus was martyred at Alexandria and not Carthage] Juliani. [S] Apud Beneventum sancti Modesti levitae et martyris. [SS] Alexandriae sanctorum [S] Modesti et [S] Ammonii infantum. [S] Antiochiae sancti Meletii episcopi, qui pro fide catholica saepe exilium passus, demum Constantinopoli migravit ad Dominum: cuius virtutes sanctus Joannes Chrysostomus et Gregorius Nyssenus summis laudibus celebrarunt. [S] Constantinopoli sancti Antonii episcopi tempore Leonis sexti Imperatoris. [S] Veronae sancti Gaudentii episcopi et confessoris.
February 13
[S] Antiochiae natalis sancti Agabi prophetae, de quo beatus Lucas in Actibus Apostolicis scribit. [SS] Ravennae sanctarum [S] Fuscae virginis, et [S] Maurae nutricis eius, quae Decio imperate multa sub Quinctiano praeside perpessae, demum gladio transfixae martyrium consummarunt. [S] Melitinae in Armenia sancti Polyeucti martyris, qui in persecutione eiusdem Decii multa passus, martyrii coronam adeptus est. [S] Lugduni sancti Juliani martyris. [S] Tuderti sancti Benigni martyris. [S] Romae sancti Gregorii Papae secundi, qui Leonis Isaurici impietati acerrime restitit, et sanctum Bonifacium ad praedicandum Evangelium in Germaniam misit. [S] Andegavi depositio sancti Lucinii episcopi, venerabilis sanctitatis viri. [S] Lugduni sancti Stephani episcopi et confessoris. [S] Reate sancti Stephani abbatis, mirae patientiae viri: in cuius transitu, ut refert beatus Gregorius Papa, sancti angeli ceteris etiam videntibus adfuerunt.
February 14
[S] Romae via Flaminia natalis beati Valentini presbyteri et martyris, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia, fustibus caesus et decollatus est sub Claudio Caesare. [SS] Item Romae sanctorum martyrum [S] Vitalis, [S] Feliculae, et [S] Zenonis. [SS] Interamnae [S] sancti Valentini episcopi and martyris, qui post diutinam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio ejectus de carcere, decollatus est iussu Placidi Urbis praefecti. Ibidem sanctorum [S] Proculi, [S] Ephebi, et [S] Apollonii martyrum, qui cum ad corpus sancti Valentini vigilias agerent, iussu Leontii consularis comprehensi, gladio caesi sunt. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Bassi, [S] Antonii et [S] Protolici, qui demersi sunt in mare. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Cyrionis presbyteri, [S] Bassiani lectoris, [S] Agathonis exorcistae, et [S] Moysis, qui omnes igne combusti evolaverunt ad caelum. [SS] Ibidem sanctorum [S] Dionysii et [S] Ammonii decollatorum. [S] Ravennae sancti Eleuchadii episcopi et confessoris. [S] In Bithynia sancti Auxentii abbatis. [S] Apud Surrentum sancti Antonini abbatis, qui e monasterio Casinensi a Longobardis devastato in solitudine in eiusdem urbis secedens, ibidem sanctitate celebris obdormivit in Domino: cuius corpus multis quotidie miraculis, et praesertim in liberandis energumenis effulget.
February 15
[SS] Brixiae natalis sanctorum martyrum [S] Faustini et [S] Jovitae, qui sub Hadriano Imperatore post multa praeclara pro Christi fide suscepta certamina, victricem martyrii coronam acceperunt. [SS] Romae [S] sancti Cratonis martyris, qui cum [SS] uxore sua et universa domo a beato Valentino episcopo baptizatus, non multo post una cum illis martyrio consummatus est. [S] Interamnae sanctae Agapis virginis et martyris. [SS] Item natalis sanctorum martyrum [S] Saturnini, [S] Castuli, [S] Magni, et [S] Lucii. [S] Vasione in Galliis sancti Quinidii episcopi, cuius mortem in conspectu Domini pretiosam miracula crebra testantur. [S] Capuae sancti Decorosi episcopi et confessoris. [S] In provincia Valeriae sancti Severi presbyteri, de quo beatus Gregorius scribit, quod fusis lacrymis defunctum revocavit ad vitam. [S] Antiochiae sancti Joseph diaconi. [S] Arvernis sanctae Georgiae virginis.
February 16
[S] Natalis beati Onesimus, de quo S. Paulus Apostolus ad Philemonem scribit; quem etiam post sanctum Timotheum Ephesiorum episcopum ordinavit, praedicationisque verbum illi commisit. Hic vinctus Romam perductus, ac pro fide Christi lapidatus, primo ibidem sepultus fuit; inde ad locum ubi episcopus fuerat ordinatus, corpus eius delatum est. [E] Cumis in Campania Translatio [S] sanctae Julianae, virginis et martyris, quae Nicomediae sub Maximiano Imperatore primum a patre suo Africano graviter caesa, deinde ab Evilasio praefecto, cui nubere recusarat, variae cruciata, et postmodum in carcerem detrusa, ubi palam cum diabolo conflixit, demum flammas ignium, et ollam ferventem superans, capitis decollatione martyrium consummavit. [SS] In Aegypto [S] sancti Juliani martyris, cum [SS] aliis quinque millibus. [SS] [S] [Pamphilus's name appears below this date in description of Porphyrius] Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum [S] Eliae, [S] Hieremiae, [S] Esaiae, [S] Samuelis, et [S] Danielis, qui cum spontance ministrassent confessoribus in Cilicia ad metalla damnatis, inde revertentes, comprehensi, et a Firmiliano praeside sub Maximino Imperatore saevissime torti, gladio demum percussi sunt. Post quos [S] sanctus Porphyrius Pamphili martyris famulus, et [S] sanctus Seleucus Cappadox, qui iteratis certaminibus saepe vicerant, rusus cruciati, alter incendio, gladio alter martyrii coronam acceperunt. [S] Brixiae sancti Faustini episcopi et confessoris.
February 17
[SS] Romae passio [S] sancti Faustini, quem [SS] alii quadragintaquatuor secuti sunt ad coronam. [S] In Perside natalis beati Polychronii episcopi Babylonis, qui in persecutione Decii ore lapidibus caeso, manibus extensis oculos ad caelum elevans emisit spiritum. [SS] Concordiae sanctorum martyrum [S] Donati, [S] Secundiani, [S] Romuli, cum [SS] aliis octogintasex eiusdem coronae consortibus. [S] Caesarae in Palaestina sancti Theoduli senis, qui ex familia praesidis Firmiliani, martyrum excitatus exemplo, cum Christum constanter confiteretur, cruci affixus, martyrii palmam nobili triumpho promeruit. [S] Ibidem sancti Juliani Cappadocis, qui exosculatus necatorum martyrum corpora, ut Christianus delatus et ad praesidem ductus, lento igne iussus est comburi. [S] In pago Tarvanensi sancti Silvini episcopi Tolosani. [S] In Scotia sancti Fintani presbyteri et confessoris.
February 18
[S] Hierosolymis natalis beati Symeonis episcopi et martyris, qui filius Cleophae, et propinquus Salvatoris secundum carnem fuisse traditur. Hic Hierosolymorum episcopus post Jacobum fratrem Domini ordinatus, in persecutione Trajani multis suppliciis affectus, martyrio consummatus est, omnibus qui aderant, et iudice ipso mirantibus, ut centum vigintiannorum senex crucis supplicium fortiter constanterque; pertulisset. [SS] Apud Ostia Tiberina sanctorum martyrum [S] Maximi et [S] Claudii fratrum, et [S] Praepedignae uxoris Claudii, cum duobus filiis [S] Alexandro et [S] Cutia: qui cum essent praeclarissimi generis, iubente Diocletiano tenti sunt, atque in exilium deportati, deinde incendio concremati, odoriferum martyrii sacrificium Deo ipsi obtulerunt: quorum reliquiae in flumen projectae, et à Christianis perquisitae, iuxta eandem civitatem sepultae sunt. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Lucii, [S] Silvani, [S] Rutuli, [S] Classici, [S] Secundini, [S] Fructuli, et [S] Maximi. [S] Constantinopoli sancti Flaviani episcopi, qui cum fidem catholicam Ephesi propugnaret, ab impii Dioscori factione pugnis et calcibus percussus, post triduum vitam finivit. [S] Toleti sancti Helladii episcopi et confessoris.
February 19
[S] Romae natalis sancti Gabini presbyteri et martyris, fratris beati Caii Papae, qui a Diocletiano diu in custodia vinculis afflictus, pretiosa morte caeli gaudia comparavit. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Publii, [S] Juliani, [S] Marcelli, et [SS] [Holweck names the others as Manubius, Julianus, Baraceus, Tullius, Lampasius, Majolus, Julius, Paulus, and Maximilla] aliorum. [SS] In Palaestina commemoratio sanctorum Monachorum et aliorum martyrum, qui a Saracenis sub duce Alamundaro ob fidem Christi saevissime caesi sunt. [S] Hierosolymis sancti Zambdae episcopi. [S] Apud Beneventum sancti Barbati episcopi, qui sanctitate celebris, Longobardos, et eorum ducem ad Christum convertit. [S] Mediolani sancti Mansueti episcopi et confessoris.
February 20
[SS] Tyri in Phoenicia commemoratio beatorum Martyrum, quorum numerum solius Dei scientia colligit, qui sub Diocletiano Imperatore à Veturio militum magistro multis tormentorum generibus sibi invicem succedentibus occisi sunt, primo quidem flagris toto corpore dilaniati, inde diversis bestiarum generibus traditi, sed ab illis divina virtute nil laesi, post addita feritate ignis ac ferri, martyrium consummarunt. Horum gloriosam multitudinem ad victoriam incitabant. [SS] [S] Tyrannio, [S] Silvanus, [S] Peleus, et [S] Nilus episcopi, ac [S] Zenobius presbyter, qui felici agone una cum illis, martyrii palmam adepti sunt. [SS] In Cypro insula sanctorum martyrum [S] Pothamii et [S] Nemesii. [S] Constantinopoli sancti Eleutherii episcopi et martyris. [SS] In Perside natalis [S] sancti Sadoth episcopi, et [SS] aliorum centum vigintiocto, qui sub Sapore rege Persiarum cum solem adorare renuissent, crudeli nece praeclaras sibi coronas compararunt. [S] Catanae in Sicilia sancti Leonis episcopi, qui virtutibus atque miraculis coruscavit. Eodem die [S] sancti Eucherii episcopi Aurelianensis, qui eo magis miraculis claruit, quo pluribus invidorum claumniis fuit oppressus. [S] Tornaci in Galliis sancti Eleutherii episcopi et confessoris.
February 21
[SS] In Sicilia natalis sanctorum Martyrum septuagintanovem qui sub Diocletiano per diversa tormenta confessionis suae coronam percipere meruerunt. [SS] Adrumeti in Africa sanctorum martyrum [S] Veruli, [S] Secundini, [S] Syrici, [S] Felicis, [S] Servuli, [S] Saturnini, [S] Fortunati, et [SS] aliorum sexdecim, qui in persecutione Vvandalica ob catholicae fidei confessionem martyrio coronati sunt. [S] Scythopoli in Palaestina sancti Severiani episcopi et martyris. [S] Damasci sancti Petri Mavimeni, qui cum diceret Arabis quibusdam ad se aegrotum venientibus: Omnis qui fidem Christianam catholicam non amplectitur, damnatus est, sicut et Mahumet pseudo propheta vester; ab illis necatus est. [S] Ravennae sancti Maximiani episcopi et confessoris. [S] Metis sancti Felicis episcopi. [S] Brixiae sancti Paterii episcopi.
February 22
[E] Antiochiae Cathedra [S] sancti Petri Apostoli, ubi primum discipuli cognominati sunt Christiani. [S] Hierapoli in Phrygia beati Papiae eiusdem civitatis episcopi, qui sancti Joannis Apostoli auditor, Polycarpi autem condiscipulus et sodalis fuit. [S] Salaminae in Cypro sancti Aristionis, qui ut idem Papias testatur, fuit unus de septuaginta duobus Christi discipulis. [SS] In Arabia commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui sub Maximino Imperatore saevissime caesi sunt. [S] Alexandriae sancti Abilii episcopi, qui secundus post beatum Marcum eiusdem civitatis episcopus, sacerdotium virtute conspicuus ministravit. [S] Viennae sancti Paschasii episcopi, eruditione et morum sanctitate praeclari.
February 23
[E] Vigilia [E] [S] sancti Matthiae Apostoli. [S] Apud Sirmium beati Sireni monachi et martyris, qui iubente Maximiano Imperatore tentus, cum se Christianum esse confiteretur, capite caesus est. [SS] Ibidem natalis sanctorum septuaginta duorum Martyrum, qui martyrii certamen in praefata urbe consummantes, regna mansura perceperunt. [S] Romae sancti Polycarpi presbyteri, qui cum beato Sebastiano plurimos ad fidem Christi convertit, atque ad martyrii gloriam exhortando perduxit. [S] In civitate Asturicensi sanctae Marthae virginis et martyris, sub Decio Imperatore, et Paterno proconsule. [S] Constantinopoli sancti Lazari monachi, qui cum sacras imagines pingeret, Theophili Imperatoris Iconoclastae iussu diris suppliciis excruciatur, et manus ei candenti ferro comburitur: sed Dei virtute sanatus, abrasas imagines sanctas pingendo restituit ac demum in pace quievit. [S] Brixiae sancti Felicis episcopi. [S] Hispali in Hispania sancti Florentii confessoris. [S] Tuderti sanctae Romanae virginis, quae a sancto Silvestro Papa baptizata, in antris et speluncis caelestem vitam duxit, et miraculorum gloria claruit. [S] In Anglia sanctae Milburgis virginis, filiae Regis Merciorum. [SS] Et alibi aliorum etc.
February 24
[S] In Judaea natalis sancti Matthiae Apostoli, qui post Ascensionem Domini ab Apostolis in locum Judae proditoris sorte electus, pro Evangelii praedicatione martyrium passus est. [S] Romae sanctae Primitivae martyris. [S] Caesareae in Cappadocia sancti Sergii martyris, cuius gesta praeclara habentur. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Montani, [S] Lucii, [S] Juliani, [S] Victorici, [for Victorii] [S] Flaviani, et [SS] sociorum, qui fuerunt sancti Cypriani discipuli, et sub Valeriano Imperatore martyrium consummarunt. [S] Rhotomagi passio sancti Praetextatis episcopi et martyris. [S] Treviris sancti Modesti episcopi et confessoris. [S] In Anglia sancti Edilberti regis Cantiorum, quem sanctus Augustinus Anglorum episcopus ad fidem Christi convertit. [E] Hierosolymis prima inventio capitis [S] Praecursoris Domini.
February 25
[SS] In Aegypto natalis sanctorum martyrum [S] Victorini, [S] Victoris, [S] Nicephori, [S] Claudiani, [S] Dioscori, [S] Serapionis, et [S] Papiae, sub Numeriano Imperatore: quorum duo primi pro confessione fidei exquisita suppliciorum genera constanter tolerantes, capite plectuntur; Nicephorus post craticulas candentes, ignesque superatos, minutatim concisus est; Claudianus et Dioscorus flammis incensi, Serapion vero et Papias gladio caesi sunt. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Donati, [S] Justi, [S] Herenae, et [SS] sociorum. [S] Romae natalis sancti Felicis Papae quatti, qui sancti Gregorii Papae atavus fuit, de quo is refert, quod sanctae Tharsillae nepti apparens, illum ad caelestia regna vocavit. [S] Constantinopoli sancti Tharasii episcopi, eruditione et pietate insignis, ad quem extat Hadriani Papae primi epistola pro defensione sanctarum imaginum. [S] Naziazni sancti Caesarii, fratris beati Gregorii Theologi, quem idem Gregorius inter agmina beatorum se vidisse testatur.
February 26
[S] Perge in Pamphilia natalis beati Nestoris episcopi, qui in persecutione Decii cum die noctuque orationi insisteret, postulans ut grex Christi custodiretur, comprehensus, ac nomen Domini mira libertate et alacritare confessus, iussu praesidis Pollionis equuleo crudelissime tortus est, ac demum cum se Christo semper adhaesurum constanter profiteretur, crucis suspendio victor migravit in caelum. [SS] Ibidem passio sanctorum [S] Papias, [S] Diodori, [S] Cononis, et [S] Claudiani, qui sanctum Nestorem martyrio praecesserunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Fortunati, [S] Felicis, et [SS] aliorum vigintiseptem. [S] Alexandriae sancti Alexandri episcopi, gloriosi senis, qui post beatum Petrum eiusdem civitatis episcopum, Arium presbyterum suum haeretica impietate depravatum, et divina veritate convictum, de Ecclesia eiecit, ac postea inter trecentos decem et octo Patres in Nicaeno Concilio eumdem damnavit. [S] Bononiae sancti Faustiniani episcopi, qui eam ecclesiam Diocletiani persecutione vexatam verbo praedicationis firmavit et auxit. [S] Gazae in Palaestina sancti Porphyrii episcopi, qui tempore Arcadii Imperatoris Marnam idolum, eiusque templum evertit, ac multa passus quievit in Domino. [S] Florentiae sancti Andreae episcopi et confessoris. [S] Interritorio Archiacensi sancti Victoris confessoris, cuius laudes sanctus Bernardus conscripsit.
February 27
[SS] [Per Holweck, martyrs in Thessalonica and not Rome] Romae natalis sanctorum martyrum [S] Alexandri, [S] Abundii, [S] Antigoni, et [S] Fortunati. [SS] Alexandriae [S] passio sancti Juliani martyris, qui cum ita podagra constrictus esset, ut neque incedere, neque stare posset; una cum duobus famulis, qui eum in sella gestabant, iudici offertur, quorum alter fidem negavit, atler nomine Eunus cum Juliano in confessione Christi perdurans, ambo simul camelis impositi, per totam urbem circumduci iubentur, et flagris laniari, ac tandem incenso rogo, hinc inde spectatne populo, comburi. [S] alter nomine Eunus cum Juliano in confessione Christi perdurans, ambo simul camelis impositi, per totam urbem circumduci iubentur, et flagris laniari, ac tandem incenso rogo, hinc inde spectatne populo, comburi. Ibidem [S] sancti Besae militis, qui cum insultantes in praedictos martyres cohiberet, delatus ad iudicem, pro fide constanter agens, capite truncatus est. [S] Hispali in Hispania natalis sancti Leandri eiusdem civitatis episcopi, cuius praedicatione et industria Visigothorum gens, a diuvante Recharedo eorum rege, ab Ariana impietate ad catholicam fidem conversa est. [SS] Constantinopoli sanctorum confessorum [S] Basilii et [S] Procopii, qui tempore Leonis Imperatore pro cultu sanctarum imaginarum strenue decertarunt. [S] Lugduni sancti Baldomeri viri Dei, cuius sepulchrum crebis miraculis illustratur.
February 28
[SS] Romae natalis sanctorum martyrum [S] Macarii, [S] Rufini, [S] Justi, et [S] Theophili. [SS] Alexandriae passio sanctorum [S] Caerealis, [S] Pupuli, [S] Caii, et [S] Serapionis. [SS] Ibidem commemoratio sanctorum Presbyterorum, Diaconorum, et aliorum plurimorum, qui tempore Valeriani Imperatoris cum pestis saevissima grassaretur, morbo laborantibus ministrantes libentissime mortem oppetiere, quos velut martyres religiosa piorum fides venerati consuevit. [S] In territorio Lugdunensi, Jocis Jurensibus, depositio sancti Romani abbatis, qui primus illic eremiticam vitam duxit, et multis virtutibus ac miraculis clarus, pluriorum postea pater exstitit monachorum. [E] Papiae Translatio [S] corporis sancti Augustini episcopi ex Sardinia insula, opera Luithprandi regis Longobardorum.
February 29 (this date is omitted)
March 1
[SS] Romae sanctorum Martyrum ducentorum sexaginta, quos iussit primo Claudius pro Christi nomine damnatos extra portam Salariam arenam fodere, deinde in amphitheatro militum sagittis interfici. [SS] Item natalis sanctorum martyrum [S] Leonis, [S] Donati, [S] Abundantii, [S] Nicephori, et [SS] aliorum novem. [S] Carthagine sancti Donati martyris, qui in persecutione Vvandalica sub Ursatio duce passus est. [SS] Massiliae sanctorum martyrum [S] Hermetis et [S] Hadriani. [S] Heliopoli sanctae Eudociae martyris, quae in persecutione Trajani à Theodoto episcopo baptizata, et ad certamen munita, Vincentii praesidis iussu percussa gladio, martyrii coronam accepit. [S] Eodem die sanctae Antoninae martyris, quae in persecutione Diocletiani cum gentilium deos irrisisset, post varios curciatus in vase quodam inclusa, in paludem urbis Ceae demersa est. [S] Apud civitatem Vuerdam sancti Suitberti episcopi, qui tempore Sergii Papae apud Frisones, Batavos, et alios Germaniae populos Evangelium praedicavit. [S] Andegavi sancti Albini episcopi et confessoris, viri praeclarissimae virtutis et sanctitatis. [S] Apud Cenomanos sancti Siviardi abbatis. [E] Perusiae Translatio [S] sancti Herculani episcopi et martyris.
March 2
[SS] Romae via Latina sanctorum martyrum [S] Jovini et [S] Basilei, qui passi sunt sub Valeriano et Gallieno Imperatoribus. [SS] Item Romae plurimorum sanctorum Martyrum, qui sub Alexandro Imperatore et Ulpiano praefecto diu cruciati, ad extremum capitali sententia damnati sunt. [SS] In Portu Romano sanctorum martyrum [S] Pauli, [S] Heraclii, [S] Secundillae, et [S] Januariae. [SS] Caesareae in Cappadocia sanctorum martyrum [S] Lucii episcopi, [S] Absalonis, et [S] Lorgii. [SS] In Campania commemoratio sanctorum octoginta Martyrum, qui cum nollent carnes immolatas comedere nec caput caprae adorare, à Longobardis saevissime caesi sunt. [S] Romae sancti Simplicii Papae et confessoris. [S] In Anglia sancti Ceaddae episcopi Merciorum et Lindisfarnorum, cuius praeclaras virtutes Beda commemorat.
March 3 (03/03 )
[SS] Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum [S] Marini militis, et [S] Asterii Senatoris, in persecutione Valeriani: quorum prior accusatus à commilitionibus quod esset Christianus, et interrogatus à iudice Christianum se esse voce clarissima testaretur, martyrii coronam capitis abscissione suscepit: cumque Asterius corpus martyris capite truncatum, subiectis humeris et substrata veste qua induebatur, exciperet, honorem quem martyri detulit, continuo ipse martyr accepit. [SS] In Hispania natalis sanctorum martyrum [S] Hemiterii et [S] Cheledonii, qui cum apud Legionem Gallaeciae urbem in castris militarent, exurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi plurimis tormentis afflicti, Calagurrim usque perducti, atque ibi martyrio coronati sunt. [SS] Eodem die passio sanctorum [S] Felicis, [S] Lucioli, [S] Fortunati, [S] Marciae, et [SS] sociorum. [SS] Item sanctorum militum [S] Cleonici, [S] Eutropii, et [S] Basilisci, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade praeside crucis supplicio feliciter triumpharunt. [S] Brixiae sancti Titiani episcopi et confessoris. [S] Bambergae sanctae Chunegundis Augustae, quae Henrico primo Imperatori nupta, cum virginitatem ipso annuente servasset, bonorum operum meritis cumulata, sancto fine quievit, et post mortem miraculis claruit.
March 4
[S] Romae via Appia natalis sancti Lucii Papae et martyris, qui primo in persecutione Valeriani ob Christi fidem exilio relegatus, et postmodum divino nutu ad ecclesiam suam redire permissus, cum plurimum adversus Novatianos laborasset, martyrium capitis obtruncatione complevit: quem sanctus Cyprianus summis laudibus celebravit. [SS] Romae item via Appia sanctorum Martyrum nongetorum, qui positi sunt in coemeterio, ad sanctam Caeciliam. [SS] Eodem die [S] sancti Caii palatini in mare demersi, et [SS] aliorum vigintiseptem. [SS] Nicomediae [S] sancti Hadriani martyris, cum [SS] aliis vigintitribus, qui omnes sub Diocletiano Imperatore martyrium crurifragio consummarunt: cuius memoria sexto idus Septembris, quado eius corpus Romam translatum fuit, potissimum agitur. [SS] Item passio sanctorum [S] Archelai, [S] Cyrilli, et [S] Photii. [SS] Apud Chersonesum passio sanctorum episcoporum [S] Basilii, [S] Eugenii, [S] Agathodori, [S] Elpidii, [S] Aetherii, [S] Capitonis, [S] Ephraem, [S] Nestoris, et [S] Arcadii. [S] Vilnae in Litvania sancti Casimiri filii Casimiri Regis, quem Leo decimus Romanus Pontifex in sanctorum numerum retulit.
March 5
[S] Antiochiae natalis sancti Phocae martyris, qui post multas, quas pro nomine Redemptoris passus est injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodie quoque populis eo miraculo declaratur, quod si quispiam á serpente morsus fuerit, ut ianuam basilicae Martyris credens attigerit, confestim evacuata virtute veneni sanatur. [S] Caesareae in Palaestina sancti Hadriani martyris, qui primo in persecutione Diocletiani iussu Firmiliani praesidis ob Christi fidem leoni obiectus, deinde gladio iugulatus, martyrii coronam accepit. [SS] Eodem die passio sanctorum [S] Eusebii palatini, et [SS] aliorum novem martyrum. [S] Caesareae in Palaestina sancti Theophili episcopi, qui sub Severo principe sapientia et vitae integritate conspicuus emicuit. [S] Item in Palaestina ad ripam Jordanis sancti Gerasimi anachoretae, qui tempore Zenonis Imperatoris floruit.
March 6
[SS] Nicomediae natalis sanctorum martyrum [S] Victoris et [S] Victorini, qui per triennium cum [S] Claudiano et [S] Bassae uxore eius tormentis multis afflicti, et retrusi in carcerem, ibidem vitae suae cursum impleverunt. [S] Terdonae sancti Marciani episcopi et martyris; qui sub Trajano pro Christi gloriae occisus coronatur. [S] Constantinopoli sancti Evagrii, qui tempore Valentis à catholicis electus episcopus, ab eodem Imperatore in exilium missus, migravit ad Dominum. [S] In Cypro sancti Cononis martyris, qui sub Decio Imperatore pedibus clavis confixis, ante currum iussus currere, in genua procumbens, in oratione reddidit spiritum. [SS] Item passio sanctorum quadragintaduorum Martyrum, qui in Amorio comprehensi, et in Syriam perducti, illic egregio peracto certamine, victores palmam martyrii perceperunt. [S] Bononiae sancti Basilii episcopi, qui à sancto Silvestro Papa ordinatus, verbo et exemplo creditam sibi ecclesiam sancctissime gubernavit.
March 7
[S] In monasterio Fossae novae prope Tarracinam sancti Thomae Aquinatis confessoris et doctoris, ordinis Praedicatorum, vitae sanctitate et Theologiae scientia illustris. [SS] Turburbi in Mauritania natalis sanctarum martyrum [S] Perpetuae et [S] Felicitatis; quae cum esset pregnans (ut sanctus Augustinus ait) expectata, iuxta leges, ut pareret, dum parturiebat, dolebat; obiecta feris gaudebat; passique sun cum eis [S] Revocatus, [S] Saturninus, et [S] Secundolus; quorum ultimus quievit in carcere, reliqui omnes bestiis traditi sunt, sub Severo principe. [SS] Caesareae in Palaestina passio [S] sancti Eubuli, qui cum esset [S] socius sancti Hadriani, biduo post illum laniatus à leonibus, et gladio trucidatus, ultimus omnium in ea civitate martyrii coronam accepit. [S] Nicomediae sancti Theophili episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginum in exilium pulsus, illic defunctus est. [S] [per Holweck, bishop in Bithynia, not Egypt] Pelusii in Aegypto sancti Pauli episcopi, qui eadem ex causa exul occubuit. [S] Brixiae sancti Gaudiosi episcopi et confessoris. [S] In Thebaide sancti Pauli cognomento Simplicis.
March 8
[SS] Apud Antinoum Aegypti urbem natalis sanctorum martyrum [S] Philemonis, et [S] Apollonii diaconi, qui tenti, et ad iudicem adducti, cum constanter idolis sacrificare renuissent, perforatis calcaneis per civitatem horribiliter tracti, novissime gladio caesi martyrium compleverunt. [SS] Item ibidem passio sanctorum [S] Ariani praesidis, [S] Theotici, et [SS] aliorum trium, quos iudex submersos in mare necavit, sed delphinorum obsequio corpora eorum ad litus delata sunt. [S] Nicomediae sancti Quinctilis episcopi et martyris. [S] Carthagine sancti Pontii diaconi beati Cypriani episcopi, qui usque ad diem mortis illius cum ipso exilium sustinens, vitae et passionis eius egregium volumen reliquit, atque in suis passionibus Dominum seper glorificans, coronam vitae promeruit. [SS] Item in Africa sanctorum [S] Cyrilli episcopi, [S] Rogati, [S] Felicis, [S] item Rogati, [S] Beatae, [S] Hereniae, [S] Felicitatis, [S] Urbani, [S] Silvani, et [S] Mamilli. [S] Toleti in Hispania depositio beati Juliani episcopi et confessoris, sanctitate et doctrina celeberrimi. [S] In Anglia sancti Felicis episcopi, qui Orientales Anglos ad fidem convertit.
March 9
[SS] Apud Sebasten Armeniae natalis sanctorum Quadraginta militum Cappadocum, qui tempore Licinii Imperatoris sub praeside Agricolao post vincula et carceres teterrimos, post caesas lapidibus facies, in rigentem stagnum missi sunt, ubi gelu constricta eorum corpora disrumpebantur, ac demum crurifragio martyrium consummarunt. [SS] Erant autem inter eos nobiliores [S] Cyrion et [S] Candidus: quorum omnium praeclaras glorias sanctus Basilius, aliique Patres scriptis suis celebrarunt. [S] Nyssae depositio sancti Gregorii episcopi, fratris beati Basilii magni, vita et eruditione clarissimi, qui ob fidei catholicae defensionem sub Valente Imperatore Ariano civitate sua pulsus est. [S] Barcinone in Hispania sancti Paciani episcopi, tam vita quam sermone conspicui, qui tempore Theodosii principis in ultiman senectute finem vitae sortitus est. [SS] In Moravia sanctorum episcoporum [S] Cyrilli et [S] Methodii, qui multas illarum regionum gentes cum eorum Regibus ad fidem Christi perduxerunt. [S] Romae beatae Franciscae viduae, nobilitate generis, vitae sanctitate, et miraculorum gratia celebris.
March 10
[SS] Apameae in Phrygia in natalis sanctorum martyrum [S] Caii et [S] Alexandri, qui, ut scribit Apollinaris Hierapolitanus episcopus in libro adversus Cataphrygas haereticos, in persecutione Marci Antonini et Lucii Veri, glorioso martyrio coronati sunt. [SS] In Perside passio sanctorum quadraginta duorum Martyrum. [SS] Corinthi sanctorum martyrum [S] Codrati, [S] Dionysii, [S] Cypriani, [S] Anecti, [S] Pauli, et [S] Crescentis, qui in persecutione Decii et Valeriani, sub Iasone praeside, gladio caesi sunt. [S] In Africa sancti Victoris martyris, in cuius solemnitate sanctus Augustinus ad populum tractarum habuit. [S] Hierosolymis sancti Macarii episcopi et confessoris, cuius hortatu loca sancta a Constantino et Helena expurgata, et sacris basilicis illustrata sunt. [S] Lutetiae Parisiorum depositio sancti Droctovei abbatis, discipuli beati Germani episcopi. [S] In monasterio Luxoviense sancti Attalae abbatis, miraculis clari.
March 11
[SS] Carthagine sanctorum martyrum [S] Heraclii et [S] Zosimi. [SS] Alexandriae passio sanctorum [S] Candidi, [S] Piperionis, et [SS] aliorum viginti. [SS] Laodiceae in Syria sanctorum martyrum [S] Trophimi et [S] Thali, qui in persecutione Diocletiani post multa saevaque tormenta coronas gloriae sunt assecuti. [SS] Antiochiae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, quo alii Maximini Imperatoris mandato candentibus craticulis superpositi, non ad mortem, sed ad diuturnum cruciatum assati, alii aliis saevissimis affecti suppliciis ad palmam martyrii pervenerunt. [SS] Item sanctorum [S] Gorgonii et [S] Firmi. [S] Cordubae sancti Eulogii presbyteri, qui eiusdem urbis Martyribus in persecutione Saracenorum adjungi meruit, quorum pro fide certamina scribendo fuerat aemulatus. [S] Sardis sancti Euthymii episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginarum a Michaele Imperatore Iconoclasta in exilium missus, demum Theophilo imperante martyrium consummavit. [S] Hierosolymis sancti Sophronii episcopi. [S] Mediolani sancti Benedicti episcopi. [S] [per Holweck, not an abbot in Amiens] In finibus Ambianensium sancti Firmini abbatis. [S] Carthagine sancti Constantini confessoris. [S] Babuci in Hernicis sancti Petri confessoris, miraculorum gloria insignis.
March 12
[S] Romae sancti Gregorii Papae, et Ecclesiae Doctoris eximii, qui ob res praeclare gestas, atque Anglos ad Christi fidem conversos, magnus est dictus, et Anglorum Apostolus appellatus. [S] Item Romae sancti Mamiliani martyris. [S] Nicomediae passio beati Petri martyris, qui cum esset cubicularius Diocletiani Imperatoris, et liberius de immensis Martyrum suppliciis quereretur, iubente eodem in medium adducitur, ac primo suspensus diutissime flagris torquetur, deinde aceto ac sale perfusus, ad ultimum in craticula lento igne assatur, sicque vere Petri extitit et fidei heres et nominis. [SS] Ibidem sanctorum [S] Egdunii presbyteri, et [SS] aliorum septem, qui singuli diebus singulis suffocati sunt, ut caeteris metus incuteretur. [S] Constantinopoli sancti Theophanis, qui ex ditissimo pauper monachus effectus, ab impio Leone Armeno pro cultu sacrarum imaginum biennio detentus in carcere, inde in Samothraciam deportatus, ibidem aerumnis confectus reddidit spiritum, multisque miraculis claruit. [S] Capuae sancti Bernardi episcopi et confessoris.
March 13
[SS] Nicomediae natalis sanctorum martyrum [S] Macedonii, [S] Patriciae uxoris eius, et [S] Modestae filiae. [SS] Niceae sanctorum martyrum [S] Theusetae, et [S] [Per Holweck, Horres could be Choris, maiden martyr] Horris filii eius, [S] Theodorae, [S] Nymphodorae, [S] Marci, et [S] Marci, qui omnes pro Christo igni traditi sunt. [S] Hermopoli in Aegypto sancti Sabini martyris, qui multa passus, tandem proiectus in flumen martyrium consummavit. [S] In Perside sanctae Christinae virginis et martyris. [SS] Cordubae sanctorum [S] Ruderici presbyteri, et [S] Salomonis martyrum. [S] Constantinopoli sancti Nicephori episcopi, qui paternarum traditionum propugnator acerrimus, Leoni Armeno Imperatori Iconoclastae pro culto sanctarum imaginum se constanter opposuit, a quo multatus exilio, ibidem quatuordecim annis longum ducens martyrium migravit ad Dominum. [S] Apud Camerinum sancti Ansovini episcopi et confessoris. [E] In Thebaide depositio [S] sanctae Euphrasiae virginis.
March 14
[SS] Romae natalis sanctorum quadragintaseptem Martyrum, qui baptizati sunt a beato Apostolo Petro, cum teneretur in custodia Mamertini cum coapostolo suo Paulo, ubi novem menses detenti sunt: qui omnes sub devotissima fidei confessione Neroniano gladio consumpti sunt. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Petri et [S] Aphrodisii, qui in persecutione Vvandalica martyrii coronam perceperunt. [SS] Carrhis in Mesopotamia [S] sancti Eutychii patricii, et [SS] sociorum, qui ab Euclid Arabum rege ob fidei confessionem interempti sunt. [SS] In provincia Valeriae sanctorum duorum Monachorum, quos Longobardi suspendio necaverunt in arbore: in qua licet defuncti, ab hostibus ipsis auditi sunt psallere. [S] In ea etiam persecutione Diaconus ecclesiae Marsicanae in confessione fidei capite truncatus est. [S] Halberstatti in Germania dormitio beatae Mathildis Reginae matris Othonis primi Imperatoris, humilitate et patientia celebris.
March 15
[S] Caesareae in Cappadocia passio sancti Longini militis, qui latus Domini lancea perforasse perhibetur. [S] Eodem die natalis sancti Aristobuli Apostolorum discipuli, qui cursu praedicationis peracto, martyrium consummavit. [S] Thessalonicae sanctae Matronae ancillae cuiusdam Judaeae, quae cum occulte Christum coleret, et furtivis orationibus quotidie ecclesiam frequentaret, a domina sua deprehensa: et multipliciter afflicta, novissime robustis fustibus usque ad mortem caesa, in confessione Christi incorruptum Deo spiritum reddidit. [S] Eodem die sancti Menigni fullonis, qui sub Decio passus est. [S] In Aegypto sancti Nicandri martyris, qui cum sanctorum Martyrum reliquias studiose perquireret, et ipse martyr effici meruit sub Diocletiano Imperatore. [S] Cordubae sanctae Leocritiae virginis et martyris. [S] Romae natalis sancti Zachariae Papae, qui Dei Ecclesiam summa vigilantia guernavit, et clarus meritis quievit in pace. [S] Reate sancti Probi episcopi, cui morienti Juvenalis et Eleutherius martyres adfuerunt. [S] Romae sancti Speciosi monachi, cuius animam germanus eius ferri vidit in caelus.
March 16
[SS] Romae passio [S] sancti Cyriaci diaconi, qui post longam carceris macerationem liquata pice perfusus, et in catasta extensus, attractus etiam nervis, et fustibus caesus, ad ultimum cum [S] Largo et [S] Smaragdo et [SS] aliis viginti, iubente Maximiano; capite truncatus est. Horum tamen festivitas sexto idus Augusti recolitur, quo die a beato Marcello Papa eorum corpora sunt levata, ac venerabiliter tumulata. [SS] Aquileiae natalis [S] beati Hilarii episcopi, et [S] Tatiani diaconi, qui sub Numeriano Imperatore et Beronio praeside, post equuleum atque alia tormenta, una cum [S] Felice, [S] Largo, et [S] Dionysii martyrium terminarunt. [S] In Lycaonia sancti Papae martyris, qui ob Christi fidem verberibus caesus, ungulis ferreis laceratus, clavatis calceis incedere iussus est; deinde arbori alligatus, migrans ad Dominum, eamdem arborem ex sterili reddidit fructosam. [S] Anazarbi in Cilicia sancti Juliani martyris, qui sub Marciano praeside diutissime cruciatus, demum in sacco una cum serpentibus inclusus, in mare demersus est. [S] Ravennae sancti Agapiti episcopi et confessoris. [S] Coloniae sancti Heriberti episcopi, sanctitate celebris. [S] Arvernis depositio sancti Patricii episcopi. [S] In Syria sancti Abrahae eremitae, cuius res gestas beatus Ephrem diaconus conscripsit.
March 17
[S] Hierosolymis sancti Joseph ab Arimathia nobilis decurionis, discipuli Domini, qui eius corpus de cruce depositum in monumento suo novo sepelivit. [SS] Romae sanctorum [S] Alexandri et [S] Theodori martyrum. [SS] Alexandriae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui a Serapidis cultoribus comprehensi, cum idolum adorare constanter renuissent, saevissime caesi sunt, tempore Theodosii Imperatoris: qui mox rescriptum dedit, ut Serapidis templum destrueretur. [S] Constantinopoli sancti Paul martyris, qui sub Constantino Copronymo cum sanctarum imaginum cultum defenderet, igne combustus est. [S] In Hibernia natalis sancti Patricii episcopi et confessoris, qui primus ibidem Christum evangelizavit, et maximis miraculis et virtutibus claruit. [S] Cabilone in Galliis sancti Agricolae episcopi. [S] Nivigellae in Brabantia sanctae Gertrudis virginis, quae clarissimo genere orta, despiciens mundum, et toto vitae suae cursu in omnibus sanctitatis officiis se exercens, Christum sponsum in caelis habere meruit.
March 18
[S] Caesareae in Palaestina natalis beati Alexandri episcopi, qui de Cappadocia ex propria civitate, ubi erat episcopus, sanctorum locorum desiderio Hierosolymam veniens, cum Narcissus eiusdem urbis episcopus iam senex ecclesiam regeret, divina revelatione eius gubernacula suscepit: postmodum vero in persecutione Decii cum iam longaevae aetatis veneranda canicie praefulgeret, ductus Caesaream, et clausus in carcere, ob confessionem Christi martyrium complevit. [SS] [S] Augustae sancti Narcissi episcopi, qui primus in Rhaetia Evangelium praedicavit, deinde in Hispaniam profectus, cum Gerundae multos ad Christi fidem convertisset, ibidem in persecutione Aureliani cum [S] Felice diacono martyrii palmam accepit. [SS] Nicomediae sanctorum decem millium Martyrum, qui pro Christi confessione gladio percussi sunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Trophimi et [S] Eucarpii. [S] In Britannia sancti Edvardi Regis, qui dolis novercae necatus, multis miraculis claruit. [S] Hierosolymis sancti Cyrilli episcopi, qui ab Arianis multas fidei causa perpessus iniurias, et ab ecclesia sua saepe pulsus, tandem sanctitatis gloria clarus in pace quievit; cuius intemeratae fidei Synodus oecumenica Damaso scribens, praeclarum testimonium dedit. [S] Lucae in Tuscia natalis sancti Frigdiani episcopi, virtute miraculorum illustris: cuius festivitas quartodecimo Kalendas Decembris, quando eius corpus translatum fuit, potissimum recolitur. [S] Mantuae sancti Anselmi episcopi et confessoris.
March 19
[S] In Judaea natalis sancti Joseph sponsi beatissimae virginis Mariae. [SS] Surrenti sanctorum martyrum [S] Quincti, [S] Quinctillae, [S] Quartillae, et [S] Marci cum [SS] aliis novem. [S] Nicomediae sancti Pancharii Romani, qui sub Diocletiano truncatus capite, martyrii coronam accepit. [SS] [Per Holweck, Apollonius may have been a martyr, not a bishop, and both men's locations are unknown] Eodem die sanctorum [S] Apollonii et [S] Leontii episcoporum. [SS] Gandavi sanctorum [S] Landoaldi presbyteri Romani, et [S] Amantii diaconi: qui a sancto Martino Papa ad praedicandum Evangelium missi, multis post obitum sunt illustrati miraculis. [S] Apud Pinnensem civitatem natalis beati Joannis, magnae sanctitatis viri, qui de Syria ad Italiam veniens, et constructo illic monasterio, multorum servorum Dei per quatuor et quadraginta annos pater existens, clarus virtutibus quievit in pace.
March 20
[S] In Judaea sancti Joachim patris beatissimae virginis genitricis Dei Mariae. [S] In Asia natalis sancti Archippi commilitonis beati Pauli Apostoli, cuius ipse in epistola ad Philemonem, et ad Colossenses meminit. [SS] In Syria sanctorum martyrum [S] Pauli, [S] Cyrilli, [S] Eugenii, et [SS] aliorum quatuor. [SS] Eodem die sanctorum [S] Photinae Samaritanae, [S] Joseph, et [S] Victoris filiorum, itemque [S] Sebastiani ducis, [S] Anatolii, [S] Photii, [S] Photidis, [S] Parasceves, et [S] Cyriacae germanarum: qui omnes Christum confessi, martyrium sunt assecuti. [SS] Amisi in Paphlagonia sanctarum septem mulierum, [S] Alexandrae, [S] Claudiae, [S] Euphrasiae, [S] Matronae, [S] Julianae, [S] Euphemiae, et [S] Theodosiae, quae in confessione fidei caesae sunt; [SS] easque secutae sunt [S] Derphuta, et [S] soror ipsius. [S] Apolloniae sancti Nicetae episcopi, qui pro sanctarum imaginum cultu eiectus in exilium, reddidit spiritum. [S] In monasterio Fontanellae sancti Vulfranni episcopi Senonensis, qui relicto episcopatu, ibidem clarus miraculis decessit e vita. [S] In Britannia depositio sancti Cuthberti episcopi Lindisfarnensis, qui a pueritia ad obitum usque sanctis operibus et miraculorum signis effulsit.
March 21
[S] In monte Casino natalis sancti Benedicti abbatis, qui monachorum disciplinam in Occidente pene collapsam restituit, ac mirifice propagavit: cuius vitam virtutibus et miraculis gloriosam beatus Gregorius Papa conscripsit. [SS] Alexandriae commemoratio sanctorum Martyrum, qui sub Constantio Imperatore et praefecto Philagrio, irruentibus Arianis et gentilibus, in ecclesia in die Parasceves caesi sunt. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Philemonis et [S] Domnini. [S] Catanae sancti Birilli, qui a beato Petro ordinatus episcopus, cum multos gentilium convertisset ad fidem, in ultima senectute quievit in pace. [S] Alexandriae beati Serapionis anachoretae, et episcopi Thmueos, magnarum virtutum viri, qui Arianorum furore in exilium actus, migravit ad Dominum. [S] In territorio Lugdunensi sancti Lupicini abbatis, cuius vita sanctitatis et miraculorum gloria fuit illustris.
March 22
[S] Narbone in Gallia natalis sancti Pauli episcopi, Apostolorum discipuli, quem tradunt fuisse Sergium Paulum proconsulem, qui a beato Apostolo Paulo baptizatus, et cum in Hispaniam pergeret, apud Narbonam relictus, ibidem episcopali dignitate donatus est: ubi praedicationis officio non segniter expleto, clarus miraculis migravit in caelum. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Saturnini, et [SS] aliorum novem. [SS] Eodem die natalis sanctarum martyrum [S] Callinicae et [S] Basilissae. [S] Ancyrae sancti Basilii presbyteri et martyris, qui sub Juliano Apostata gravissimis cruciatibus affectus, animam Deo reddidit. [SS] Carthagine [S] sancti Octaviani archidiaconi, et [SS] multorum millium martyrum, qui ob fidem catholicam a Vvandalis caesi sunt. [S] Ibidem sancti Deogratias episcopi Carthaginiensis, qui plurimos a Vvandalis captivos ad Urbe ductos redemit, allisque sanctis operibus celebris quievit in Domino. [S] Auximi in Piceno sancti Benvenuti episcopi. [S] In Suetia sanctae Catherinae virginis, filiae sanctae Brigittae. [S] Romae sanctae Leae viduae, cuius virtutes, et ad Deum transitum sanctus Hieronymus scribit.
March 23
[SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Victoriani proconsulis Carthaginis, et [SS] duorum germanorum Aquisregiensium, [S] item Frumentii, et [S] alterius Frumentii mercatorum, qui in persecutione Vvandalica, ut scribit Victor Africanus episcopus, sub Hunnerico rege Ariano pro constantia catholicae confessionis immanissimis suppliciis cruciati, egregie coronati sunt. [SS] Item in Africa [S] Fidelis martyris. [S] Ibidem sancti Felicis, et [SS] aliorum viginti. [SS] Caesareae in Palaestina sanctorum martyrum [S] Niconis, et [S] aliorum nonagintanovem. [SS] [Baron adds Eparchius] Item coronae sanctorum martyrum [S] Domitii, [S] Pelagiae, [S] Aquilae, [S] Eparchii, et [S] Theodosiae. [S] Antiochiae sancti Theoduli presbyteri. [S] Caesareae sancti Juliani confessoris. [S] In Campania sancti Benedicti monachi, qui a Gothis in ardenti clibano inclusus, sequenti die inventus est illaesus.
March 24
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Marci et [S] Timothei, qui sub Antonino Imperatore martyrio coronati sunt. [S] Ibidem sancti Epigmentii presbyteri, qui in persecutione Diocletiani sub Turpio iudice gladio caesus, martyrium consummavit. [S] Item Romae passio beati Pigmenii presbyteri, qui sub Juliano Apostata pro fide Christi praecipitatus in Tiberim, necatus est. [SS] Caesareae in Palaestina natalis sanctorum martyrum [S] Timolai, [S] Dionysii, [S] Pausidis, [S] Romuli, [S] Alexandri, [S] alterius Alexandri, [S] Agapii, et [S] alterius Dionysii, qui in persecutione Diocletiani sub Urbano praeside securi percussi, vitae coronas meruerunt. [SS] In Mauritania natalis sanctorum [S] Romuli, et [S] Secundi qui pro Christi fide passi sunt. [S] Tridenti passio sancti Symonis pueri, a Judaeis saevissime trucidati, qui multis postea miraculis coruscavit. [S] Synnadae in Phrygia sancti Agapiti episcopi. [S] Brixiae sancti Latini episcopi. [S] In Syria sancti Seleuci confessoris.
March 25
[E] Annuntiatio [S] beatissimae virginis genitricis Dei Mariae. [S] Romae sancti Quirini martyris, qui sub Claudio Imperatore post facultatum amissionem, post carceris squalorem, post multorum verberum afflictionem, gladio interfectus est, et in Tiberim proiectus: quem Christiani in insula Lycaonia invenientes, in coemeterio Pontiani condiderunt. [SS] Ibidem sanctorum ducentorum sexagintaduorum Martyrum. [S] Sirmii passio sancti Irenaei episcopi et martyris, qui tempore Maximiani Imperatoris sub praeside Probo primum tormentis acerrimis vexatus, deinde diebus plurimis in carcere cruciatus, novissime abscisso capite consummatus est. [S] Nicomediae sanctae Dulae ancillae cuiusdam militis, quae pro castitate servanda occisa, martyrii coronam promeruit. [S] Hierosolymis commemoratio sancti Latronis, quij in cruce Christum confessus, ab eo meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso. [S] Laodiceae sancti Peligii episcopi, qui ob fidem catholicam tempore Valentis exilium et alia passus, quievit in Domino. [SS] Pistorii sanctorum confessorum [S] Barontii et [S] Desiderii. [S] In Antro insula Ligeris fluminis sancti Hermelandi abbatis, cuius gloriosa conversatio miraculorum praeconio commendatur.
March 26
[S] Romae via Lavicana sancti Castuli martyris, qui cum esset Zetarius palatii, et hospes sanctorum, a persecutoribus tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa super eum massa arenaria, martyrio coronatus est. [SS] Ibidem coronae sanctorum martyrum [S] Petri, [S] Marciani, [S] Jovini, [S] Theclae, [S] Cassiani, et [SS] aliorum. [SS] Pentapoli in Libya natalis [S] Theodori episcopi, [S] Irenaei diaconi, [S] Serapionis et [S] Ammonii lectorum. [SS] Sirmii sanctorum martyrum [S] Montani presbyteri, et [S] Maximae, qui ob Christi fidem in flumen demersi sunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Quadrati, [S] Theodosii, [S] Emmanuelis, et [SS] aliorum quadraginta. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Eutychii, et [SS] aliorum, qui Constantii tempore sub Georgio episcopo Ariano pro fide catholica gladio caesi sunt. [S] Eodem die sancti Ludgeri, episcopi Monasteriensis, qui Saxonibus Evangelium praedicavit. [S] Caesaraugusta in Hispania sancti Braulii episcopi et confessoris. [S] Treviris sancti Felicis episcopi.
March 27
[S] Driziparae in Pannonia sancti Alexandri militis, qui sub Maximiano Imperatore post multos pro Christo agones superatos, multaque miracula edita, martyrium capitis abscissione complevit. [SS] Eodem die sanctorum [S] Phileti senatoris, [S] Lydiae uxoris, et filiorum [S] Macedonis et[S] Theoprepidis: itemque [S] Amphilochii ducis, et [S] Cronidae commentariensis, qui pro Christi confessione caesi sunt. [SS] In Perside sanctorum martyrum [S] Zanitae, [S] Lazari, [S] Marotae, [S] Narsetis, et [SS] [Holweck names these five martyrs as Helias, Mares, Abibus, Sembeeth, and Sabas] aliorum quinque, qui sub Sapore rege Persarum savissime trucidati, martyrii palmam meruerunt. [S] Salisburgi sancti Ruperti episcopi et confessoris, qui apud Bavaros et Noricos Evangelium mirifice propagavit. [S] In Aegypto sancti Joannis eremitae, magnae santitatis viri, qui inter cetera virtutum insignia etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio Imperatori victorias de tyrannis Maximo et Eugenio praedixit.
March 28
[SS] Caesareae in Palaestina natalis sanctorum martyrum [S] Prisci, [S] Malchi, et [S] Alexandri, qui in persecutione Valeriani cum in suburbano agello supradictae urbis habitarent, atque in ea caelestes martyrii proponerentur coronae, divino fidei calore succensi, ultro iudicem adeuntes, cur tantum in sanguinem piorum desaeviret, obiurgant: quos ille continuo pro Christi nomine bestiis tradidit devorandos. [SS] Tarsi in Cilicia sanctorum martyrum [S] Castoris, et [S] Dorothei. [SS] Item sanctorum [S] Phileti, et [SS] sociorum, qui sub Hadriano Imperatore martyrium susceperunt. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Rogati, [S] Successi, et [SS] aliorum sexdecim. [S] Romae sancti Xysti tertii Papae et confessoris. [S] Apud Nursiam sancti Spei abbatis, mirae patientiae viri, cuius anima cum ex hac vita migraret, in columbae specie a cunctis fratribus visa est in caelum ascendere. [S] Cabilone in Galliis depositio sancti Gunthramni Regis Francorum, qui spiritalibus actionibus ita se mancipavit, ut relictis saeculi pompis, thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret.
March 29
[SS] [Baronius has only Jonah and Barajesus, without mentioning any others] In Persia sanctorum martyrum [S] Jonae et [S] Barachisii, sub Sapore rege Persarum: quorum Jonas pressus in cochlea, confractis ossibus medius diffectus est, alter oppletis faucibus pice ardenti suffocatus. [S] Heliopoli apud Libanum sancti Cyrilli diaconi et martyris, cuius jecur discisso ventre avulsum gentiles sub Juliano Apostata feraliter depasti sunt. [SS] Nicomediae passio sanctorum martyrum [S] Pastoris, [S] Victorini, et [SS] sociorum [SS] [Holweck notes that the names of these saints may be incorrect] In Africa sanctorum confessorum [S] Armogastis comitis, [S] Masculae archimimi, et [S] Saturi regiae domus procuratoris, qui tempore Vvandalicae persecutionis sub Geiserico rege Ariano pro confessione veritatis multa and gravia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleverunt. [S] In urbe Astensi sancti Secundi martyris. [S] In monasterio Luxoviensi depositio sancti Eustasii abbatis, discipuli sancti Columbani, qui ferme sexcentorum monachorum pater fuit, et vitae sanctitate conspicuus, etiam miraculis claruit.
March 30
[S] Romae via Appia passio beati Quirini tribuni, qui a sancto Alexandro Papa, quem habebat in custodia, cum omni domo sua baptizatus est, et sub Traiano Imperatore traditus Aureliano iudici, cum in confessione fidei persisteret, post linguae abscissionem, equulei suspensionem, manuumque ac pedum detruncationem, agonem martyrii gladio consummavit. [SS] Thessalonicae natalis sanctorum martyrum [S] Domnini, [S] Victoris, et [SS] sociorum. [SS] Constantinopoli commemoratio sanctorum plurimorum Martyrum catholicae communionis, quos Constantii tempore Macedonius haeresiarcha inauditis tormentorum generibus cruciatos occidit: nam inter cetera, fidelium mulierum ubera inter labra arcarum compressa dissecuit, et candenti ferro combussit. [S] In castro Silvanectensi depositio sancti Reguli Arelatensis episcopi. [S] Aurelianis in Gallia sancti Pastoris episcopi. [S] Syracusis sancti Zosimi episcopi et confessoris. [S] In monte Sina sancti Joannis Climaci abbatis. [S] Apud Aquinum sancti Clinii confessoris.
March 31
[S] Thecue in Palaestina sancti Amos prophetae, quem Amasias sacerdos frequenter plagis afflixit, et filius eius Ozias vecte per tempora transfixit: qui postae semivivus in patriam devectus, ibidem expiravit, sepultusque est cum patribus suis. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Theoduli, [S] Anesii, [S] Felicis, [S] Corneliae, et [SS] sociorum. [S] In Perside sancti Benjamin diaconi, qui cum Dei verbum non desisteret praedicare, sub Isdegerde Rege unguibus arundinibus acutis confixus, et spinosa sude per alvum transmissa, martyrium consummavit. [S] Romae sanctae Balbinae virginis, filiae beati Quirini martyris, quae a sancto Alexandro Papa baptizata, post devictum huius saeculi cursum sepelitur via Appia juxta patrem suum.
April 1
[S] Romae passio sanctae Theodorae sororis illustrissimi martyris Hermetis, quae sub Hadriano Imperatore ab Aureliano iudice affecta martyrio, sepulta est iuxta fratrem suum via Salaria non longe ab Urbe. [S] Eodem die sancti Venantii episcopi et martyris. [SS] In Aegypto sanctorum martyrum [S] Victoris et [S] Stephani. [SS] In Armenia sanctorum martyrum [S] Quinctiani et [S] Irenai. [S] Constantinopoli sancti Macarii confessoris, qui sub Leone Imperatore pro assertione sanctarum imaginum in exilio vitam finivit. [S] Gratianopoli sancti Hugonis episcopi, qui multis annis in solitudine vitam exegit, et miraculorum gloria clarus migravit ad Dominum. [S] Apud Ambianum sancti Vvalerici abbatis, cuius sepulchrum crebris miraculis illustratur.
April 2
[S] Caesareae in Palaestina natalis sancti Amphiani martyris, qui in persecutione Maximini cum Urbanum praesidem idolis immolantem arguisset, saeve dilaniatus, ac pedibus lino in oleum intincto, eoque incenso obvolutis acerbissime cruciatus, demum in mare demersus, transiens per ignem et aquam eductus est in refrigerium. [S] Ibidem passio sanctae Theodosiae virginis Tyriae, quae in eadem persecutione cum sanctos confessores ante tribunal stantes publice salutasset, atque rogasset, ut cum ad Dominum pervenissent, sui recordarentur, a militibus tenta, et ad Urbanum praesidem ducta, eius iussu lateribus et mammis ad interiora usque dilaniatis, in mare tandem projicitur. [S] Lugduni sancti Nicetii eiusdem urbis episcopi, vita et miraculis clari. [S] Apud Comum sancti Abundii episcopi et confessoris. [S] Apud Lingones sancti Urbani episcopi. [S] Eodem die sancti Francisci de Paula, ordinis Minimorum institutoris, quem virtutibus et miraculis clarum Leo decimus Sanctorum numero adscripsit. [S] In Palaestina depositio sanctae Mariae Aegyptiacae, quae peccatrix appelatur.
April 3
[S] Tauromenii in Sicilia sancti Pancratii episcopi, qui Christi Evangelium, quod a sancto Petro Apostolo illuc missus praedicaverat, martyrii sanguine consignavit. [SS] Tomis in Scythia natalis sanctorum martyrum [S] Evagrii et [S] Benigni. [SS] [Irene is omitted in Baronius] Thessalonicae passio sanctarum virginum [S] Agapis et [S] Chioniae, sub Diocletiano Imperatore, quae cum Christum negare nollent, primo in carcere maceratae, postea in ignem missae, sed a flammis intactae, ibi oratione ad Dominum fusa animas reddiderunt. [S] Tyri sancti Ulpiani martyris, qui in persecutione Maximiani cum aspide et cane insutus culleo, in mare demersus fuit. [S] In monasterio Meditii in Criente sancti Nicetae abbatis, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Leone Armeno multa passus est. [S] In Anglia sancti Richardi episcopi Cicestrensis, sanctitate et miraculorum gloria conspicui. [S] Ibidem sanctae Burgundoforae abbatissae et virginis.
April 4
[SS] Thessalonicae sanctorum martyrum [S] Agathopodis diaconi, et [S] Theoduli lectoris, qui sub Maximiano Imperatore et Faustino praeside ob Christianae fidei confessionem, alligato ad collum saxo in mare demersi sunt. [S] [Holweck notes that Ambrose's date of death, 4 Apr, was the feastday in the Middle Ages in England, France, and Germany] Mediolani depositio sancti Ambrosii episcopi et confessoris, cuius studio, inter cetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arianae persidiae tota fere Italia ad catholicam fidem conversa est. [S] Hispali in Hispania sancti Isidori episcopi, sanctitate et doctrina conspicui, qui zelo catholicae fidei, et observantia ecclesiasticae disciplinae Hispanias illustravit. [S] Constantinopoli sancti Platonis monachi qui pluribus annis adversus haereticos sanctarum imaginum effractores invicto animo decertavit. [S] In Palaestina sancti Zosimi anachoretae, qui funus sanctae Mariae Aegypticae curavit.
April 5
[S] Thessalonicae sanctae Irenes virginis, quae cum sacros libros contra Diocletiani edictum occultasset, post tolerantiam carceris, sagitta percussa est, et igne cremata, iussu Dulcetii praesidis, sub quo et sorores eius simul Agape et Chionia passae antea fuerat. [S] Eodem die sancti Zenonis martyris, qui detracta pelle, pice illitus, in ignem confectus est. [SS] In Africa passio sanctorum Martyrum, qui in persecutione Geiserici regis Ariani in die Paschae in ecclesia caesi sunt: quorum lector dum in pulpito Alleluia cantaret, sagitta in gutture transfixus est. [S] Venetiae in Britannia minori sancti Vincentii confessoris, cognomento Ferrerii, ordinis Praedicatorum, qui potens opere et sermone, multa millia infidelium convertit ad Christum.
April 6
[S] Romae natalis beati Xysti Papae et martyris, qui temporibus Hadriani Imperatoris, ut sibi Christum lucrifaceret, libenter mortem sustinuit temporalem. [SS] In Macedonia sanctorum martyrum [S] Timothei et [S] Diogenis. [SS] In Perside sanctorum centum viginti Martyrum. [SS] Ascalone passio sanctorum [S] Platonidis, et [SS] aliorum duorum martyrum. [S] Carthagine sancti Marcellini martyris, qui ob catholicae fidei defensionem ab haereticis occisus est. [S] Romae sancti Caelestini Papae, qui Nestorium Constantinopolitanum episcopum damnavit, Pelagiumque fugavit: cuius etiam auctoritate sancta universalis Synodus Ephesina adversus eumdem Nestorium celebrata est. [S] In Hybernia sancti Celsi episcopi, qui beatum Malachiam in episcopatu praecessit. [S] In Dania sancti Gulielmi abbatis, vita et miraculis clari.
April 7
[SS] [Baronius does not mention Modestus] In Africa natalis [S] Epiphanii episcopi, [S] Donati, [S] Rufini, et [SS] aliorum tredecim. [SS] Sinope in Ponto sanctorum ducentorum Martyrum. [S] In Cilicia sancti Calliopii martyris, qui sub Maximo praefecto post alia tormenta verso in terram capite cruci affixus, nobili corona martyrii decoratus est. [SS] Nicomediae [S] sancti Cyriaci, et [SS] aliorum decem martyrum. [S] Alexandriae sancti Peleusii presbyteri et martyris. [S] Romae sancti Hegesippi, qui vicinus Apostolorum temporibus Romam venit ad Anicetum Pontificem, ibidque mansit usque ad Eleutherium, et Ecclesiasticorum actuum a passione Domini usque ad suam aetatem sermone simplici texuit historiam: ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret charactere. [S] Veronae sancti Saturnini episcopi et confessoris. [S] In Syria sancti Aphraatis anachoretae, qui Valentis tempore catholicam fidem virtute miraculorum adversus Arianos defendit.
April 8
[S] Alexandriae sancti Aedesii martyris, fratris beati Apphiani, qui cum impium iudicem, quod Deo dicatas virgines lenonibus traderet, palam argueret, a militibus tentus, saevissimisque affectus suppliciis, in mare demersus est pro Christo Domino. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Januarii, [S] Maximae, et [S] Macariae. [S] Carthagine sanctae Concessae martyris. [SS] [Baronius does not mention Agapus, Rufus, or Hermes] [SS] Eodem die commemoratio sanctorum [S] Herodionis, [S] Asyncriti, et [S] Phlegontis, de quibus scribit beatus Paulus Apostolus in epistola ad Romanos. [S] Apud Corinthum beati Dionysii episcopi, qui eruditione et gratia quam habuit in verbo Dei, non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum provinciarum et urbium episcopos epistolis erudivit; Romanosque Pontifices adeo coluit, ut eorum epistolas publice legere in Ecclesia diebus Dominicis consueverit. Claruit autem temporibus Marci Antonini Veri, et Lucii Aurelii Commodi. [S] Turonis sancti Perpetui episcopi, admirandae sanctitatis viri. [S] Ferentini sancti Redempti episcopi, cuius meminit beatus Gregorius Papa. [S] Apud Comum sancti Amantii episcopi et confessoris.
April 9
[S] Antiochiae sancti Prochori, qui fuit unus de septem primis diaconis, et fide ac miraculis clarus martyrio coronatus est. [SS] Romae natalis sanctorum martyrum [S] Demetrii, [S] Concessi, [S] Hilarii, et [SS] sociorum. [SS] Sirmii passio sanctarum septem Virginum et martyrum, quae dato simul pretio sanguinis, vitam mercatae sunt aeternam. [S] Caesareae in Cappadocia sancti Eupsychii martyris, qui ob eversum Fortunae fanum sub Juliano Apostata martyrium consummavit. [SS] In Africa sanctorum martyrum Massylitanorum, in quorum die natali sanctus Augustinus tractatum habuit. [S] Amidae in Mesopotamia sancti Acatii episcopi, qui pro redimendis captivis, etiam ecclesiae vasa conflavit ac vendidit. [S] Rhotomagi sancti Hugonis episcopi et confessoris. [S] In civitate Diensi sancti Marcelli episcopi, miraculis clari. [S] In Judaea sanctae Mariae Cleophae, sororis sanctissimae Dei genitricis Mariae. [E] Romae Translatio corporis [S] sanctae Monicae matris beati Augustini episcopi, quod ex Ostiis Tiberinis Martino quino summo Pontifice in Urbem delatum, in ecclesia eiusdem beati Augustini honorifice reconditum fuit.
April 10
[S] Ezechielis prophetae, qui a iudice populi Israel, quod eum de cultu idolorum argueret, apud Babyloniam interfectus, in sepulchro Sem et Arphaxad Abrahae progenitorum sepultus est: ad quod orationis causa multi confluere consueverunt. [SS] Romae natalis plurimorum sanctorum Martyrum, quos sanctus Alexander Papa cum detineretur in carcere, baptizavit. Hos autem omnes Aurelianus praefectus navi vetustae impositos, in altum mare deduci, et illic ligatis ad colla lapidibus mergi praecepit. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Apollonii presbyteri, et [SS] aliorum quinque, qui in persecutione Maximini in mare demersi sunt. [SS] [Baronius mentions only Terentius, Africanus, Pompeius, and companions specifically] In Africa sanctorum martyrum [S] Terentii, [S] Africani, [S] Pompeii, et [SS] sociorum, qui sub Decio Imperatore et Fortuniano praefecto virgis caesi, equuleis torti, aliisque suppliciis cruciati, demum capitis obtruncatione martyrium compleverunt. [S] [could be meant to be a companion of Terentius et al.] Eodem die sancti Macarii episcopi Antiocheni, virtutibus et miraculis clari.
April 11
[S] Romae sancti Leonis Papae et confessoris, qui virtutum excellens meritis dictus est Magnus. Eius temporibus celebrata fuit sancta Synodus Chalcedonensis, in qua ipse per legatos Eutychem damnavit; cuius etiam Synodi decreta auctoritate sua confirmavit: cumque multa sanxisset, et luculenter scripsisset, de sancta Dei ecclesia et universo grege Dominico pastor bonus optime meritus, in pace quievit. [S] Pergami in Asia sancti Antipae testis fidelis, cuius meminit sanctus Joannes in Apocalypsi. Is sub Domitiano Imperatore in bovem aeneum candentem coniectus, martyrium consummavit. [SS] Salonae in Dalmatia sanctorum martyrum [S] Domnionis episcopi, cum [SS] militibus octo. [S] In Cracovia natalis sancti Stanislai episcopi et martyris, qui a Boleslao impio rege necatus est. [S] Gortinae in Creta sancti Philippi episcopi, vita et doctrina clarissimi; qui temporibus Marci Antonini Veri, et Lucii Aurelii Commodi ecclesiam sibi creditam regens, a furore gentilium, et haereticorum insidiis eamdem tutatus est. [S] Nicomediae sancti Eustorgii presbyteri. [S] Spoleti sancti Isaac monachi et confessoris, cuius virtutes sanctus Gregorius Papa commemorat. [S] Apud Gazam Palaestinae sancti Barsanuphii anachoretae, sub Justiniano Imperatore.
April 12
[S] Veronae passio sancti Zenonis episcopi, qui inter procellas persecutionis eam ecclesiam mira constantia gubernavit, et Gallieni tempore martyrio coronatus est. [S] In Cappadocia sancti Sabae Gothi, qui sub Valente Imperatore, cum Athanaricus Gothorum rex Christianos insequeretur, post dira tormenta in flumen proiectus est: quo etiam tempore (ut sanctus Augustinus scribit) quamplurimi ex Gothis orthodoxis martyrii corona sunt insigniti. [S] Bracari in Lusitania sancti Victoris martyris, qui adhuc catechumenus, cum idolum adorare noluisset, et Christum Jesum magna constantia confessus fuisset, post multa tormenta capite abscisso meruit proprio sanguine baptizari. [S] Firmi in Piceno sanctae Vissiae virginis et martyris. [S] Romae via Aurelia natalis sancti Julii Papae, qui adversus Arianos pro fide catholica plurimum laboravit, ac multis praeclare geestis, sanctitate celebris quievit in pace. [S] Apud Vapingum oppidum sancti Constantini episcopi et confessoris. [S] Papiae sancti Damiani episcopi.
April 13
[SS] Pergami in Asia natalis sanctorum martyrum [S] Carpi episcopi Thyatirensis, [S] Papyli diaconi, [S] Agathonicae sororis eius optimae foeminae, [S] Agathodori quoque eorum famuli, [SS] altiorumque multorum, qui post varios cruciatus, pro beatis confessionibus martyrio coronati sunt in persecutione Marci Antonini Veri, et Lucii Aurelii Commodi. [S] In qua etiam persecutione Romae passus est vir mirabilis Justinus philosophus, qui cum secundum librum pro religionis nostrae defensione praefatis Imperatoribus porrexisset, eamque ibidem disputando strenue propugnasset, Crescentis Cynici, cuius vitam et mores nefarios redarguerat, insidiis accusatus quod Christianus esset, remunerationem linguae fidelis, martyrii munus accepit. [S] Hispali in Hispania sancti Hermenigildi filii Leovigildi regis Vuisigothorum Ariani, qui ob catholicae fidei confessionem in carcerem coniectus, cum in solemnitate Paschali communionem ab episcopo Ariano accipere noluisset, iussu perfidi patris securi percussus, regnum caeleste pro terreno rex et martyr intravit. [SS] Eodem die passio sanctorum [S] Maximi, [S] Quinctiliani, et [S] Dadae, in persecutione Diocletiani. [S] Ravennae sancti Ursi episcopi et confessoris.
April 14
[SS] Romae via Appia natalis sanctorum martyrum [S] Tiburtii, [S] Valeriani, et [S] Maximi sub Alexandro Imperatore, et Almachio praefecto: quorum primi beatae Caeciliae exhortatione ad Christum conversi, et a sancto Urbano Papa baptizati, ob fidei confessionem fustibus caesi, gladio percussi sunt: Maximus vero Praefecti cubicularius, horum permotus constantia, et angelica visione firmatus, in Christum credens, tamdiu plumbatis verberatus est, donec spiritum exhalaret. [S] Interamnae sancti Proculi episcopi et martyris. [S] Item sanctae Domninae virginis et martyris, cum sociis virginibus coronatae. [S] Alexandriae sanctae Thomaidis martyris. [S] Eodem die sancti Ardalionis mimi, qui cum sacris Christianorum in theatro illuderet, de repente mutatus, ea non solum verbis, sed etiam testimonio sui sanguinis comprobavit. [S] Lugduni sancti Lamberti episcopi et confessoris. [S] Alexandriae sancti Frontonis abbatis, cuius vita sanctitate et miraculis claruit. [S] Romae sancti Abundii Mansionarii ecclesiae sancti Petri.
April 15
[SS] Romae sanctorum [S] Basilissae et [S] Anastasiae nobilium feminarum, quae cum essent Apostolorum discipulae, et constantes in fidei confessione persisterent, sub Nerone Imperatore lingua pedibusque praecisis, percussae gladio martyrii coronam adeptae sunt. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Maronis, [S] Eutychetis, et [S] Victorini, qui primo cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontiam in Christi confessione longum ducentes exilium, postmodum sub principe Nerva liberati, cum plurimos ad fidem convertissent, in persecutione Trajani a Valeriano iudice variis poenis iussi sunt interfici. [SS] In Perside sanctorum martyrum [S] Maximi et [S] Olympiadis, qui sub Decio Imperatore fustibus et plumbatis caesi sunt, et ad ultimum capita eorum securibus tunsa, donec emitterent spiritum. [S] Ferentini in Hernicis sancti Eutychii martyris. [S] Myrae in Lycia sancti Crescentis, qui per ignem martyrium consummavit. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Theodori et [S] Pausilippi, qui sub Hadriano Imperatore passi sunt.
April 16
[SS] Corinthi natalis sanctorum martyrum [S] Callisti et [S] Charisii, cum [SS] aliis septem, qui omnes in mare demersi sunt. [SS] Caesaraugustae in Hispania natalis sanctorum decem et octo martyrum, [S] Optati, [S] Luperci, [S] Successi, [S] Martialis, [S] Urbani, [S] Juliae, [S] Quinctiliani, [S] Publii, [S] Frontonis, [S] Felicis, [S] Caeciliani, [S] Eventii, [S] Primitivi, [S] Apodemii, et [SS] aliorum quatuor, qui Saturnini vocati esse referuntur. Hi omnes sub Daciano Hispaniarum praeside simul poenis affecti, atque: interempti sunt: quorum illustre martyrium Prudentius versibus exornavit. [S] Ibidem sanctae Encratidis virginis et martyris, quae laniato corpore, mamilla abscissa, et iecore avulso adhuc superstes in carcere inclusa est, donec ulceratum corpus putresceret. [SS] In eadem civitate sanctorum [S] Caii et [S] Crementii, qui secundo confessi, et in fide Christi perseverantes, martyrii calicem gustaverunt. [S] Item ibidem sancti Lamberti martyris. [S] Palentiae sancti Turibii episcopi Asturicensis, qui ope sancti Leonis Papae haeresim Priscilliani ex Hispania penitus profligavit, clarusque miraculis in pace quievit. [S] Eodem die sancti Paterni episcopi Abricensis. [S] In Belgis apud Valencenas sancti Drogonis confessoris.
April 17
[S] Romae sancti Aniceti Papae et martyris, qui in perseuctione Marci Aurelii Antonini et Lucii Veri, martyrii palmam accepit. [S] In Africa natalis beati Mappalici martyris, qui ut scribit sanctus Cyprianus in epistola ad martyres et confessores, cum aliis pluribus martyrio coronatus est. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Fortunati et [S] Marciani. [SS] Antiochiae sanctorum martyrum [S] Petri diaconi, et [S] Hermogenis eius ministri. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Eliae presbyteri, [S] Pauli et [S] Isidori monachorum. [S] Viennae sancti Pantagathi episcopi. [S] Terdonae sancti Innocentii episcopi et confessoris. [S] Cistertii in Gallia sancti Stephani abbatis, qui primus eremum Cistertiensem incoluit, et sanctum Bernardum cum sociis ad se venientem laetus excepit.
April 18
[S] Romae beati Apollonii senatoris, qui sub Commodo principe, et Perennio praefecto, a servo proditus quod Christianus esset, iussus ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in Senatu legit, et nihilominus sententia Senatus pro Christo capite truncatus est. [SS] Messanae natalis sanctorum martyrum [S] Eleutherii episcopi Illyrici, et [S] Anthiae matris eius: qui cum esset vitae sanctimonia, et miraculorum virtute illustris, sub Hadriano principe lectum ferreum ignitum, craticulam et sartaginem oleo, pice, ac resina ferventem, superans, leonibus quoque proiectus, sed ab illis nil laesus, novissime una cum matre iugulatur. [S] Ibidem sancti Corebi praefecti, qui per Eleutherium conversus ad fidem, gladio percussus est. [S] Brixiae sancti Caloceri martyris, qui a sanctis Faustino et Jovita conversus ad Christum, sub eodem Hadriano gloriosum confessionis certamen complevit. [S] Cordubae sancti Perfecti presbyteri et martyris, a Mauris quod Mahumetis sectam inveheretur, perempti. [S] Mediolani sancti Galdini episcopi, qui concione adversus haereticos expleta spiritum Deo reddidit.
April 19
[S] Natalis sancti Timonis diaconi de septem primis, qui primo apud Beroeam doctor resedit, ac deinde verbum Domini disseminans venit Corinthum, ibique a iudaeis et Graecis, ut traditur, flammis iniectus, sed nihil laesus, demum cruci affixus martyrium suum implevit. [SS] Melitine in Armenia sanctorum martyrum [S] Hermogenis, [S] Caii, [S] Expediti, [S] Aristonici, [S] Rufi, et [S] Galatae, una die coronatorum. [S] Caucoliberi in Hispania Tarraconensi passio sancti Vincentii martyris. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Socratis et [S] Dionysii, qui lanceis confossi sunt. [S] Hierosolymis sancti Paphnutii martyris. [S] Cantuariae in Anglia sancti Elphegi episcopi et martyris. [S] Antiochiae Pisidiae sancti Georgii episcopi, qui ob cultum sanctarum imaginum exul occubuit. [S] Romae sancti Leonis Papae noni, virtutum et miraculorum laude insignis. [S] In coenobio Laubiensi sancti Ursmari episcopi. [S] Florentiae sancti Crescentii confessoris, discipuli beati Zenobii episcopi.
April 20
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Sulpicii et [S] Serviliani, qui praedicatione et miraculis beatae Domitillae virginis ad Christi fidem conversi, cum nollent idolis immolare, in persecutione Trajani a praefecto Urbis Aniano capite caesi sunt. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Victoris, [S] Zotici, [S] Zenonis, [S] Acindini, [S] Caesarius, [S] Severiani, [S] Chrysophori, [S] Theonae, et [S] Antonini, qui sub Diocletiano varie tentati martyrium compleverunt. [S] Tomis in Scythia sancti Theotimi episcopi, quem ob insignem eius sanctitatem atque miracula etiam infideles barbari venerati sunt. [S] Ebreduni in Galliis sancti Marcellini primi eiusdem urbis episcopi, qui Dei monitu cum sanctis sociis Vincentio et Domnino ex Africa veniens, maximam partem Alpium maritimarum verbo et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi convertit. [S] Antisiodori sancti Marciani presbyteri. [S] Eodem die sancti Theodori confessoris, ab aspera cilicii veste qua tegebatur, cognomento Trichinas, qui multis virtutibus, praesertim adversus daemones, claruit: ex cuius corpore unguentum scaturiens, eagrotis sanitatem impertit. [S] In Montepolitiano sanctae Agnetis virginis miraculis clarae.
April 21
[SS] In Perside [S] natalis sancti Symeonis episcopi Seleuciae et Ctesiphontis, qui iubente Sapore Persarum rege comprehensus, ferroque onustus, iniquis tribunalibus exhibitus, cum Solem ipsum adorare nollet, et de J E S U Christo voce libera et constantissima testaretur; primum carcerali ergastulo cum aliis centum (ex quibus aliii episcopi, alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici) longo tempore maceratus est: [S] deinde cum Usthazanes Regis nutricius, qui ante iam lapsus a fide, sed per eum ad paenitentiam f uerat revocatus, martyrium constanter subisset; postridie, qui erat annus Dominicae passionis dies, omnibus ante Symeonis oculos, qui unumquemque eorum strenue exhoortabatur, gladio iugulatis, novissime et ipse decollatus est. Passi sunt etiam cum ipso clarissimi viri [S] Abedechalas et [S] Ananias eius presbyteri: [S] Pusicius quoque praefectus Regis artificum, eo quod Ananiam titubantem corroborasset, collo circa tendinem perforato, et lingua exinde extracta, crudeli morte occubuit, post quem et [S] filia eius, quae erat sacra virgo, necata est. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Aratoris presbyteri, [S] Fortunati, [S] Felicis, [S] Silvii, et [S] Vitalis, qui in carcere quieverunt. [SS] Item sanctorum [S] Apollinis, [S] Isacii, et [S] Crotatis, [sic, for Codrati] qui sub Diocletiano passi sunt. [S] Cantuariae in Anglia sancti Anselmi episcopi, sanctitate et doctrina conspicui. [S] Antiochiae sancti Anastasii Sinaitae episcopi.
April 22 (4/22)
[S] Romae via Appia natalis sancti Soteris Papae et martyris. [S] Ibidem sancti Caii Papae, qui sub Diocletiano principe martyrio coronatus est. [SS] Smyrnae sanctorum [S] Apellis et [S] Lucii ex primi Christi discipulis. [SS] [Milles and the saintsets Acepsimas/Aithalas/Joseph and James/Aza/Abdicius are named within this set, but are mixed together.] Eodem die sanctorum plurimorum Martyrum, qui sequenti anno post obitum Symeonis, annuo item die, quo passionis Dominicae memoria celebrabatur, per totam Persidis regionem pro Christi nomine sub rege Sapore gladio caesi sunt. [S] In quo fidei certamine passus est Azades eunuchus Regi carissimus; [S] Milles episcopus, sanctitate et miraculorum gloria insignis; [S] Acepsimas episcopus, cum [S] presbytero suo Jacobo, item [S] Aithala et [S] Josepho presbyteris, [S] Azadane et [S] Abdieso diaconis, et [SS] compluribus aliis clericis; [SS] [S] Mareas quoque et [S] Bicor episcopi, cum [SS] aliis viginti episcopis, et [SS] clericis fere ducentis quinquaginta; [SS] monachis etiam, et [SS] sacris virginibus plurimis; [S] inter quas et sancti Symeonis episcopi soror nomine Tarbula, cum pedisequa sua, quae stipitibus alligatae, serraque scissae, crudelissime necatae sunt. [SS] Cordubae in Persia sanctorum [S] Parmenii, [S] Helimenae, et [S] Chrysoteli presbyterorum, [S] Lucae et [S] Mucii diaconorum: quorum triumphus martyrii in passione sanctorum Abdon et Sennen habetur. [S] Alexandriae natalis sancti Leonidis martyris, qui sub Severo passus est. [SS] Lugduni [S] sancti Epipodii, qui in persecutione Antonini Veri, cum [S] Alexandro collega tentus, post dira tormenta martyrium capitis abscissione complevit. [S] Apud Senonas sancti Leonis episcopi et confessoris. [S] Anastasiopoli sancti Theodori episcopi, miraculis clari.
April 23
[S] Natalis sancti Georgii martyris, cuius illustre martyrium inter coronas Martyrum Ecclesia Dei veneratur. [SS] Valentiae in Gallia passio sanctorum martyrum [S] Felicis presbyteri, [S] Fortunati et [S] Achillei diaconorum, qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo ab praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem illius civitatis ad fidem Christi convertissent, a Cornelio duce in carcerem trusi sunt, deinde diutissime verberati, cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem stricti, fumum quoque in equulei suspensione perpessi, ad extremum gladio consummati sunt. [S] In Prusia natalis sancti Adalberti Pragensis episcopi et martyris, qui Polonis et Hungaris Evangelium praedicavit. [S] Mediolani sancti Maroli episcopi et confessoris. [S] Tulli in Gallia sancti Gerardi eiusdem civitatis episcopi.
April 24
[SS] Romae [S] sancti Sabae ductoris militum, qui accusatus quod Christianos in carcere detentos visitaret, coram iudice Christum libere confessus est; a quo facibus adustus, et in lebetem picis feruentis iniectus, cum evasisset illaesus, eo miraculo [SS] septuaginta viros ad Christum convertit: qui omnes in confessione fidei constanter permanentes, gladio caesi sunt: postremo ipse demersus in flumen, martyrium consummavit. [SS] [S] Lugduni in Gallia natalis sancti Alexandri martyris, qui in persecutione Antonini Veri post carceris costodiam primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut crate soluta costarum, patefactis visceribus, interiora corporis panderentur: deinde crucis affixus patibulo, beatum spiritum exanimatus emisit. [SS] Passi sunt cum eo et alii numero trigintaquatuor, quorum memoria aliis diebus agitur. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Eusebii, [S] Neonis, [S] Leontii, [S] Longini, et [SS] aliorum quatuor, qui in persecutione Diocletiani post diros cruciatus gladio percussi sunt. [S] In Anglia depositio sancti Melliti episcopi, qui a sancto Gregorio in Angliam missus, Orientales Saxones, et Regem ipsorum ad fidem convertit. [S] Iliberti in Hispania sancti Gregorii episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Honorii episcopi. [S] In Hibernia sancti Egberti presbyteri et monachi, admirandae humilitatis et continentiae viri. [SS] Rhemis sanctarum virginum [S] Bonae et [S] Dodae.
April 25
[S] Alexandriae natalis beati Marci Evangelistae. Hic discipulus et interpres Apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit Evangelium, quo assumpto perrexit in Aegyptum, primusque Alexandriae Christum annuntians, constituit ecclesiam: ac postea pro fide Christi tentus, funibus vinctus, et per saxa raptatus, graviter afflictus est: deinde reclusus in carcere, primo angelica visitatione confortatus, et demum ipso Domino sibi apparente, ad caelestia regna vocatus est octavo Neronis anno. [E] Romae Litaniae maiores [S] ad sanctum Petrum. [S] Antiochiae sancti Stephani episcopi et martyris, qui ab haereticis Synodum Chalcedonensem impugnantibus multa passus, in Orontem fluvium praecipitatus est, tempore Zenonis Imperatoris. [SS] Ibidem sanctorum [S] Philonis et [S] Agathopodis diaconorum. [S] Alexandriae sancti Aniani episcopi, qui beati Marci discipulus, eiusque in episcopatu successor, clarus virtutibus quievit in Domino. [S] Laubiis natalis sancti Ermini episcopi et confessoris.
April 26
[S] Romae natalis beati Cleti Papae, qui secundus post Apostolum Petrum rexit Ecclesiam, et in persecutione Domitiani martyrio coronatus est. [SS] Ibidem [S] sancti Marcellini Papae et martyris, qui sub Diocletiano pro fide Christi una cum [S] Claudio, [S] Cyrino, [S] Antonino capite truncatus est: quo tempore magna fuit persecutio, ita ut intra unum mensem, decem et septem millia Christianorum martyrio coronarentur. [S] Amaseae in Ponto sancti Basilei episcopi et martyris, qui sub Licinio Imperatore illustre martyrium consummavit: cuius corpus in mare proiectum, et ab Elpidiphoro, angeli monitu repertum, honorifice tumulatum fuit. [S] In Lusitania sancti Petri martyris, primi eiusdem civitatis episcopi. [S] Viennae sancti Clarentii episcopi et confessoris. [S] Veronae sancti Lucidii episcopi. [S] In monasterio Centula sancti Richarii presbyteri et confessoris. [S] Trecis sanctae Exuperantiae virginis.
April 27
[SS] Nicomediae [S] natalis sancti Anthimi episcopi et martyris, qui in persecutione Diocletiani ob confessionem Christi, martyrii gloriam capitis obtruncatione suscepit. [SS] Sequuta est quoque illum universa pene gregis sui multitudo, quorum alios iudex gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari, alios naviculis impositos pelago immergi fecit. [SS] Tarsi in Cilicia sanctorum [S] Castoris et [S] Stephani martyrum. [S] Romae depositio beati Anastasii Papae, viri ditissimae paupertatis, et Apostolicae sollicitudinis: quem (ut ait sanctus Hieronymus) diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur; nam haud multo post eius obitum Roma a Gothis capta fuit. [S] Bononiae sancti Tertulliani episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Theophili episcopi. [S] Constantinopoli sancti Joannis abbatis, qui pro cultu sacrarum imaginum sub Leone Isaurico plurimum decertavit.
April 28
[SS] [S] Ravennae natalis sancti Vitalis martyris, patris sanctorum Gervasii et Protasii, qui cum beati Ursicinus corpus sublarum honestate debita sepelisset, tentus a Paulino consulari, post equulei tormenta iussus est deponi in profundam foveam, et terra ac lapidibus obrui; talique martyrio migravit ad Christum. [S] Mediolani sanctae Valeriae martyris, coniugis sancti Vitalis. [S] Atinae sancti Marci, qui a beato Petro Apostolo episcopus ordinatus, Aequicolis primus Evangelium praedicavit, et in persecutione Domitiani sub Maximo praeside martyrii coronam accepit. [S] Alexandriae passio sanctae Theodorae virginis, quae idolis sacrificare contemnens, cum esset in lupanar tradita, repente quidam ex fratribus nomine Didymus miro Dei favore commutatis vestibus illam eripuit, qui postea in persecutione Diocletiani sub Eustratio praeside simul cum eadem percussus, simul coronatus est. [SS] Eodem die sanctorum [S] Aphrodisii, [S] Caralippi, [S] Agapii, et [S] Eusebii martyrum [S] In Pannonia sancti Pollionis martyris, sub Diocletiano Imperatore. [SS] Prusae in Bithynia sanctorum martyrum [S] Patricii episcopi, [S] Acatii, [S] Menandri, et [S] Polyaeni. [S] Turiasone in Hispania sancti Prudentii episcopi et confessoris. [S] Corfinii in Pelignis sancti Pamphili Valvensis episcopi, charitate in pauperes, et gratia miraculorum illustris: cuius corpus Sulmonae conditum est.
April 29
[S] Apud Paphum in Cypro sancti Tychici discipuli beati Pauli Apostoli, quem idem Apostolus in suis epistolis carissimum fratrem, ministrum fidelem, et conservum suum in Domino appellat. [SS] Cirthae in Numidia natalis sanctorum martyrum [S] Agapii et [S] Secundini episcoporum, qui post longum apud praefatam urbem exilium, in persecutione Valeriani, in qua tunc maxime gentilium rabies ad tentandam iustorum fidem inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio [S] Aemilianus miles, [S] Tertulla et [S] Antonia sacrae virgines, et [SS] quaedam mulier cum suis geminis. [S] Mediolani sancti Petri martyris, ordinis Praedicatorum, ab haereticis ob fidem catholicam interrempti. [SS] Eodem die sanctorum septem Latronum, qui a sancto Jasone ad Christum conversi, martyrio vitam adepti sunt sempiternam. [S] Brixiae sancti Paulini episcopi et confessoris. [S] In coenobio Cluniacensi sancti Hugonis abbatis. [S] In monasterio Molismensi sancti Roberti primi abbatis Cistertii. [S] Romae sanctae Catharinae virginis Senensis, ordinis sancti Dominici, vita et miraculis clarae, quam Pius, secundus in sanctarum Virginum numero adscripsit.
April 30
[SS] Lambese in Numidia natalis sanctorum martyrum [S] Mariani lectoris, et [S] Jacobi diaconi: quorum prior, cum iam pridem infestationes Decianae persecutionis in confessione Christi vicisset, iterum cum clarissimo collega tentus est, et ambo mirabiliter post dira et exquisita supplicia divinis revelationibus secundo confortati, novissime cum multis aliis gladio consummati sunt. [S] Apud Santonas beati Eutropii episcopi et martyris, quem sanctus Clemens Pontificalis ordinis gratia consecratum direxit in Galliam, peractaque diu praedicatione, ob Christi testimonium colliso captie victor occubuit. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Amatoris presbyteri, [S] Petri monachi, et [S] Ludovici. [SS] Novariae [S] sancti Laurentii presbyteri, et [SS] puerorum martyrum, quos ille susceperat educandos. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] sancti Aphrodisii presbyteri, et [SS] aliorum triginta. [S] Ephesi sancti Maximi martyris, qui in persecutione Decii coronatus est. [S] Firmi in Piceno sanctae Sophiae virginis et martyris. [S] Neapoli in Campania sancti Severi episcopi, qui inter alia admiranda, mortuum de sepulchro excitavit ad tempus, ut mendacem creditorem viduae et pupillorum falsitatis argueret. [S] Euoreae in Epiro sancti Donati episcopi, qui tempore Theodosii Imperatoris eximia sanctitate refulsit. [S] Londonii in Anglia sancti Erconvaldi episcopi, qui multis miraculis claruit.
May 1
[SS] Natalis beatorum Apostolorum [S] Philippi et [S] Jacobi: ex quibus Philippus postquam omnem pene Scythiam ad fidem Christi convertisset, apud Hierapolim Asiae civitatem cruci affixus, et lapidibus obrutus, glorioso fine quievit: Jacobus vero, qui et frater Domini legitur, et primus Hierosolymorum episcopus, e pinna templi praecipitatus, confractis cruribus, ac fullonis fuste in cerebro percussus interiit, ibique non longe a templo sepultus est. [S] In Aegypto sancti Hieremiae prophetae, qui a populo lapidibus obrutus, apud Taphnas occubuit, ibique sepultus est: ad cuius sepulchrum fideles (ut refert sanctus Epiphanius) supplicare consuerverunt, indeque sumpto pulvere, aspidum morsibus medentur. [S] In Galliis, territorio Vivariensi, beati Andeoli subdiaconi, quem sanctus Polycarpus una cum aliis ab Oriente misit in Galliam ad praedicandum verbum Dei. Hic sub Severo Imperatore spinosis fustibus caesus demum ense ligneo capite in quattuor partes in modum crucis conscisso, martyrium consummavit. [SS] Oscae in Hispania sanctorum martyrum [S] Orentii et [S] Patientiae. [S] Seduni in Gallia passio sancti Sigismundi regis Burgundionum, qui in puteum demersus occubuit, ac postea miraculis claruit. [S] Antisiodori sancti Amatoris episcopi et confessoris. [S] Auscii sancti Orientii episcopi. [SS] [Holweck does not mention any connection between the two] In Anglia sanctorum [S] Asaphi episcopi, et [S] Vvalburgae virginis. [S] [per the Bollandists; per Holweck, likely the same figure as Grata, matron] Bergomi sanctae Gratae virginis.
May 2
[S] Alexandriae natalis sancti Athanasii eiusdem urbis episcopi, sanctitate et doctrina clarissimi, in cuius persecutionem universus pene orbis coniuraverat: ipse tamen catholicam fidem a tempore Constantini usque ad Valentem, adversus Imperatores, praesides, et innumeros episcopos Arianos strenue propugnavit; a quibus plurimas perpessus insidias, profugus toto orbe actus est, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus: tandem ad suam ecclesiam reversas, post multos agones, multasque patientiae coronas, quadragesimosexto sui sacerdotii anno migravit ad Dominum, tempore Valentiniani et Valentis Imperatorum. [SS] [Holweck says these martyrs were at Alexandria, not Rome] Romae sanctorum martyrum [S] Saturnini, [S] Neopoli, [S] Germani, et [S] Caelestini, qui multa passi, in carcerem demum coniecti, ibi in Domino quieverunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Exuperii, et [S] Zoes uxoris eius, [S] Cyriaci et [S] Theoduli filiorum, qui sub Hadriano Imperatore passi sunt. [S] Hispali sancti Felicis diaconi et martyris. [SS] Eodem die [S] sancti Vindemialis episcopi et martyris, qui una cum sanctis episcopis [S] Eugenio et [S] Longino, doctrina et miraculis adversus Arianos decertans, ab Hunnerico rege capite obtruncari iubetur. [S] Abulae in Hispania sancti Secundi episcopi, de quo etiam infra Idibus Maii cum aliis agitur. [S] Florentiae sancti Antonini episcopi ordinis Praedicatorum, sanctitate ac doctrina celebris.
May 3 (05/03 )
[E] Hierosolymis Inventio sacrosanctae Crucis Dominicae, sub Constantino Imperatore. [SS] Romae via Nomentana passio sanctorum martyrum [S] Alexandri Papae, [S] Eventii et [S] Theoduli presbyterorum:ex quibus Alexander sub Hadriano principe et Aureliano iudicce post vincula, carceres, equuleum, ungulas, et ignes, punctis creberrimis per tota membra confossus, ac peremptus est: Eventius vero et Theodulus post longos carceres, ignibus examinati, ad ultimum decollati sunt. [S] Narniae sancti Juvenalis episcopi et confessoris. [SS] Constantinopoli sanctorum martyrum [S] Alexandri militis, et [S] Antoninae virginis, quae in persecutione Maximiani sub praeside Festro ad lupanar damnata, et ab Alexandro, qui pro ea ibi remanserat, mutato habitu clam educta, cum eo postmodum iussa est torqueti: et ambo simul praecisis manibus in ignem pro Christo iniecti, egregio peracto certamine coronantur. [SS] In Thebaide sanctorum martyrum [S] Timothei, et [S] Maurae coniugis, quos Arianus praefectus post multa tormenta cruci iussit affigi, in qua novem diebus vivi pendentes, ac se ipsos in fide roborantes, martyrium consummarunt. [SS] Aphrodisiae in Caria sanctorum martyrum [S] Diodori et [S] Rodopiani, qui in persecutione Diocletiani a civibus suis lapidati sunt.
May 4
[S] Apud Ostia Tiberina natalis sanctae Monicae matris beati Augustini, cuius ille praeclaram vitam in libro nono Confessionum testatam reliquit. [SS] In metallo Phennensi Palaestinae [S] natalis beati Silvani Gazae episcopi, qui in Diocletiani persecutione, Maximini Caesaris mandato cum plurimis suis Clericis, martyrio coronatus est. [SS] Item sanctorum unde quadraginta Martyrum, qui ibidem ad metalla damnati, post ferri candentis adustionem, et alia tormenta, simul capite caesi sunt. [S] Hierosolymis sancti Cyriaci episcopi, qui cum loca sancta visitaret, sub Juliano Apostata caesus est. [S] In Piceno sancti Porphyrii martyris. [S] Nicomediae natalis sanctae Antoniae martyris, quae nimium torta, et variis afflicta cruciatibus, altero brachio tribus diebus suspensa, et in carcere biennio detenta, ad ultimum a Priscilliano praeside in confessione Domini flammis exusta est. [S] Lauriaci in Norico Ripensi sancti Floriani martyris, qui sub Diocletiano Imperatore, Aquilini praesidis iussu, ligato ad collum saxo in flumen Anisum praecipitatus est. d [S] [sic; an apparent conflation of Antioch martyr and Penitent of Jerusalem] Tarsi sanctae Pelagiae virginis, quae sub Dioocletiano in bovem aeneum candentem inclusa, martyrium complevit. [S] Coloniae sancti Paulini martyris. [S] Mediolani sancti Venerii episcopi, cuius virtutes sanctus Joannes Chrysostomus in epistola ad eum scripta, testatas reliquit. [S] In territorio Petragoricensi sancti Sacerdotis episcopi Lemovicensis. [S] Antisiodori sancti Curcodomi diaconi.
May 5
[S] Romae sanctae Crescentianae martyris. [S] Ibidem sancti Silvani martyris. [S] Alexandriae sancti Euthymii diaconi, ob Christum in carcere quiescentis. [SS] Thessalonicae natalis sanctorum martyrum [S] Irenaei, [S] Peregrini, et [S] Irenes, ignibus combustorum. [S] Antisiodori passio sancti Joviniani lectoris. [S] Panormi in Sicilia sancti Angeli presbyteri, ordinis Carmelitarum, qui ab haereticis ob defensionem catholicae fidei trucidatus est. [S] Hierosolymis sancti Maximi episcopi et confessoris, quem Maximinus Caesar post effossum oculum, pedemque ignito ferro adustum, ad metalla damnavit. [S] Edessae in Syria sancti Eulogii episcopi et confessoris. [S] Arelate in Gallia sancti Hilarii episcopi, doctrina et sanctitate conspicui. [S] Viennae sancti Nicetii episcopi, venerabilis sanctitatis viri. [S] Bononiae sancti Theodori episcopi, meritis clari. [S] Eodem die sancti Sacerdotis episcopi Saguntini. [S] Mediolani sancti Geruntii episcopi. [E] Ibidem conversio [S] sancti Augustini episcopi et Ecclesiae doctoris, quem beatus Ambrosius episcopus fidei catholicae veritatem docuit, et hac die baptizavit.
May 6
[E] Romae [S] sancti Joannis ante portam Latinam, qui ab Epheso iussu Domitiani vinctus Romam perductus, et iudicante Senatu ante eamdem portam in olei ferventis dolium missus, purior et vegetior inde exiit, quam intravit. [S] Antiochiae sancti Evodii, qui ut beatus Ignatius ad Antiochenses scribit, primus ibidem a sancto Petro Apostolo ordinatus episcopus, glorioso martyrio vitam finivit. [S] Cyrene sancti Lucii episcopi, quem in Actibus Apostolorum sanctus Lucas commemorat. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Heliodori et [S] Venusti, cum [SS] aliis septuaginta quinque. [S] In Cypro sancti Theodoti episcopi Cyriniae, qui sub Licinio Imperatore gravissima passus, in pace tandem Ecclesiae spiritum Deo reddidit. [S] Damasci natalis beati Joannis Damasceni, sanctitate et doctrina celebris, qui pro cultu sanctarum imaginum verbo et scriptis adversus Leonem Isauricum strenue decertavit: cuius iussu cum ei dextera manus amputata fuisset, imagini beatae Mariae virginis, quam defenderat, se ipsum commendans, protinus dexteram integram sanamque recepit. [S] Carrhis in Mesopotamia sancti Protogenis episcopi. [S] In Anglia sancti Eadberti episcopi Lindisfarnensis, doctrina et pietate insignis. [E] Salerni Translatio [S] sancti Matthaei Apostoli, cuius sacrum corpus olim ex Aethiopia ad diversas regiones, et demum ad eam urbem delatum, ibidem in ecclesia eius nomine dedicata summo honore conditum fuit, tempore Gregorii Papae septimi.
May 7
[SS] [S] Tarracinae in Campania natalis beatae Flaviae Domitillae virginis et martyris, quae cum esset Flavii Clementis consulis sororis filia, et a sancto Clemente sacro velamine consecrata, in persecutione Domitiani ob testimonium Christi cum aliis plurimis in insulam Pontiam exilio deportata, longum ibi martyrium duxit: novissime vero Tarracinam deducta, cum doctrina et miraculis plurimos ad fidem Christi convertisset, iussu iudicis incenso cubiculo, in quo simul cum suis virginibus [S] Euphrosyna et [S] Theodora morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit. [SS] Nicomediae sanctorum martyrum [S] Flavii, [S] Augusti, et [S] Augustini fratrum. [S] Ibidem sancti Quadrati martyris, qui in persecutione Decii saepius ad tormenta repetitus, demum capite truncatus est. [S] Romae sancti Benedicti Papae et confessoris. [S] Eboraci in Anglia sancti Joannis episcopi, vita et miraculis clari. [S] Papiae sancti Petri episcopi. [E] Romae Translatio corporis [S] sancti Stephani Protomartyris, quod Pelagio summo Pontifice e Constantinopoli ad Urbem allatum, atque in sepulchro sancti Laurentii martyris in agro Verano positum, ibidem magna piorum religione colitur.
May 8
[E] In monte Gargano Apparitio [S] sancti Michaelis archangeli. [S] Mediolani natalis sancti Victoris martyris, qui natione Maurus, et a primaeva aetate Christianus, cum esset in castris imperialibus miles, compellente Maximiano ut idolis sacrificaret, in confessione Domini fortissime perseverans, primo graviter fustibus caesus, sed Deo protegente doloris expers; deinde liquenti plumbo perfusus, sed nihil penitus laesus, novissime gloriosi martyrii cursum capitis abscissione complevit. [S] Constantinopoli sancti Acathii centurionis, qui in persecutione Diocletiani et Maximiani a Firmo tribuno delatus quod Christianus esset, et a Bibiano iudice Perinthi saevissime tortus, Byzantii demum a Glaccino proconsule capiti: damnatus est: cuius corpus ad Scyllacium litus divinitus postea delatum, ibi honorifice asservatur. [S] Viennae sancti Dionysii episcopi et confessoris. [S] Antisiodori sancti Helladii episcopi. [S] In territorio Bisuntino sancti Petri episcopi. [S] In Scotia sancti Vvironis episcopi.
May 9
[S] Nazianzi natalis beati Gregorii episcopi, ob singularem divinarum rerum doctrinam cognomento Theologi; qui collapsam Constantinopoli catholicam fidem restituit, haeresesque insurgentes compressit. [S] Romae sancti Hermae, cuius Apostolus Paulus in epistola ad Romanos meminit. Hic digne semetipsum sacrificans, acceptabilisque Deo hostia factus, virtutibus clarus caelestia regna petivit. [SS] In Perside sanctorum Martyrum trecentorum et decem. [S] Callii via Flaminia passio sancti Gerontii episcopi Ficodensis. [S] In castro Vindecino depositio sancti Beati confessoris. [E] Constantinopoli Translatio sanctorum [S] Andreae Apostoli, et [S] Lucae Evangelistae de Achaia, et [S] Timothei discipuli beati Pauli Apostoli ab Epheso: corpus autem sancti Andreae longo post tempore Amalphim delatum, ibi pio fidelium concursu honoratur: ex cuius sepulchro liquor ad languores curandos iugiter manat. [E] Romae item Translatio [S] sancti Hieronymi presbyteri et Ecclesiae doctoris, ex Bethleem Judae ad basilicam sanctae Mariae ad Praesepe. [E] Barii quoque in Apulia Translatio [S] sancti Nicolai episcopi ex Myra civitate Lyciae.
May 10
[SS] Romae via Latinae natalis sanctorum martyrum [S] Gordiani et [S] Epimachi, quorum prior pro confessione nominis Christi tempore Juliani Apostatae diu plumbatis caesus, et ad ultimum capite truncatus, noctu a Christianis sepultus fuit eadem via in crypta, in quam beati Epimachi martyris reliquiae paulo ante translatae fuerant ab Alexandria, ubi ille pro Christi fide martyrium compleverat. [S] In terra Hus sancti Job prophetae, admirandae patientiae viri. [SS] [S] Romae beati Calepodii presbyteri et martyris, quem Alexander Imperator gladio fecit occidi, et corpus eius per civitatem trahi, atque in Tiberim iactari: quod inventum Callistus Papa sepelivit. [SS] [S] Decollatus est etiam Palmatius consul cum [SS] uxore et filiis, et aliis promiscui sexus quadragintaduobus de domo sua: [SS] [S] Simplicius quoque senator, cum [SS] uxore, et sexagintaocto de familia sua: item et [SS] [S] Felix cum [S] uxore sua Blanda: quorum capita suspensa per diversas portas Urbis ad exemplum Christianorum. [SS] Item Romae via Latina ad Centum aulas, natalis sanctorum martyrum [S] Quarti et [S] Quincti, quorum corpora Capuam translata sunt. [SS] Mesopoli in Sicilia sanctorum martyrum [S] Alphii, [S] Philadelphi, et [S] Cyrini. [S] Smyrnae sancti Dioscoridis martyris. [S] Apud Tarentum sancti Cataldi episcopi, miraculis clari. [E] Mediolani Inventio sanctorum martyrum [S] Nazarii et [S] Celsi, quando beatus Ambrosius episcopus sancti Nazarii corpus recenti adhuc sanguine conspersum reperit, atque ad basilicam Apostolorum transtulit, una cum corpore beati Celsi pueri, quem idem ipse nutrierat, et Anolinus in Neronis persecutione simul cum eo gladio feriri iusserat quarto kalendas Augusti, quo die festivitas eorum martyrii celebratur.
May 11
[S] Romae via Salaria natalis beati Anthimi presbyteri, qui post virtutum et praedicationis insignia, in persecutione Diocletiani in Tiberim praecipitatus, et ab angelo exinde ereptus, oratio proprio restitutus est: deinde capite punitus, victor migravit ad caelos. [S] Eodem die sancti Evellii martyris, qui cum esset de familia Neronis, ad passionem sancti Torpetis in Christum credidit, pro quo et decollatus est. [SS] Item Romae sanctorum martyrum [S] Maximi, [S] Bassi, et [S] Fabii, qui sub Diocletiano via Salaria caesi sunt. [SS] Camerini sanctorum martyrum [S] Anastasii, et [SS] [Holweck says the companions are his wife Theopista, and his children Esodes, Arcadius, Callistus, Felix, Euphemia, and Primitiva] sociorum, qui in persecutione Decii sub Antiocho praeside caesi sunt. [SS] Auximi in Piceno sanctorum martyrum [S] Sisinii diaconi, [S] Diocletii et [S] Florentii discipulorum sancti Anthimi presbyteri, qui sub Diocletiano lapidibus obruti, martyrium compleverunt. [S] Varennis sancti Gangulphi martyris. [S] Viennae sancti Mamerti episcopi, qui ob imminentem cladem solemnes ante Ascensionem Diomini triduanas Litanias in ea urbe restituit: quem ritum postea universalis Ecclesia recipiens comprobavit. [S] Apud Silviniacum depositio sancti Majoli abbatis Cluniacensis, cuius vita sanctis meritis fuit praeclara. [S] In Piceno sancti Illuminati confessoris.
May 12
[SS] Romae via Ardeatina sanctorum martyrum [S] Nerei et [S] Achillei fratrum, qui primo cum Flavia Domitilla cuius erant eunuchi, in insula Pontia longum pro Christo duxerunt exilium; postmodum gravissimis verberibus attrectati sunt: diende cum a Memmio Rufo consulari equuleo et flammis ad immolandum compellerentur, dicerentque se a beato Petro Apostolo baptizatos, nulla ratione posse idolis immolare, capite caesi sunt. [SS] [S] Ibidem via Aurelia sancti Pancratii martyris, qui cum esset annorum quattuordecim, sub Diocletiano martyrium capitis obtruncatione complevit. [S] Item Romae sancti Dionysii patrui eiusdem beati Pancratii. [S] In Sicilia sancti Philippi Argyrionis, qui a Romano Pontifice ad eam insulam missus, magnam illius partem ad Christum convertit: cuius sanctitas in liberandis energumenis maxime declaratur. [S] Salaminae in Cypro sancti Epiphanii episcopi, qui multiplici eruditione, et sacrarum litterarum scientia excellens, vitae quoque sanctitate, zelo catholicae fidei, munificentia in pauperes, et virtute miraculorum extitit admirandus. [S] Constantinopoli sancti Germani episcopi, virtutibus et doctrina insignis, qui Leonem Isauricum adversus sacras imagines edictum promulgantem, magna fiducia redarguit. [S] Treviris sancti Modoaldi episcopi. [S] In civitate Calciatensi sancti Dominici confessoris.
May 13
[E] Romae Dedicatio ecclesiae sanctae Mariae ad Martyres, quam beatus Bonifacius Papa quartus, expurgato deorum omnium veteri fano, quod Pantheon vocabatur, in honorem beatae semper virginis Mariae et omnium Martyrum dedicavit, tempore Phocae Imperatoris. [S] Constantinopoli beati Mucii presbyteri et martyris, qui sub Diocletiano Imperatore, et Laodicio proconsule, primo Amphipoli multis poenis atque cruciatibus ob Christi confessionem afflictus, postea Byzantium usque perductus, capitali sententia occubuit. [S] Heracleae sanctae Glyceriae martyris Romanae, quae sub Antonino Imperatore et Sabino praeside passa est. [SS] Alexandriae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui ob fidem catholicam ab Arianis in ecclesia Theonae occisi sunt. [S] Apud Traiectum sancti Servatii Tungrensis ecclesiae episcopi, ad cuius meritum omnibus demonstrandum, cum tempore hyemis omnia in circuitu nix repleret, sepulchrum eius numquam operuit, donec industria civium basilica super illud aedificata est. [S] In Palaestina sancti Joannis Silentiarii.
May 14
[S] Natalis sancti Bonifacii martyris, qui sub Diocletiano et Maximiano apud Tarsum Ciliciae passus, Romam deinde translatus, via Latina sepultus est. [S] In Gallia sancti Pontii marytris, cuius praedicatione et industria postquam duo Philippi Caesares ad fidem Christi conversi sunt, ipse sub Valeriano et Gallieno principibus martyrii palmam adeptus est. [SS] In Syria sanctorum martyrum [S] Victoris et [S] Coronae, sub Antonino Imperatore: ex quibus Victor a Sebastiano iudice variis et horrendis affectus est cruciatibus: quem Corona uxor cuiusdam militis cum coepisset beatum praedicare ob martyrii constantiam, vidit duas coronas de caelo lapsas, unam Victori, et alteram sibi missam: cumque hoc audientibus cunctis testaretur, ipsa quidem inter arbores scissa, Victor vero decollatus est. [SS] In Sardinia sanctarum martyrum [S] Justae, [S] Justinae, et [S] Henedinae. [S] Romae sancti Paschalis Papae, qui plurima sanctorum Martyrum corpora e cryptis levavit, et in diversis ecclesiis honorifice collocavit. [S] Ferenti in Tuscia sancti Bonifacii episcopi, qui ut refert beatus Gregorius Papa, a pueritia sanctitate et miraculis claruit. [S] Neapoli in Campania sancti Pomponii episcopi. [S] In Aegypto sancti Pachomii abbatis, qui plurima in ea regione monasteria erexit, et regulam monachorum scripsit, quam angelo dictante didicerat.
May 15
[SS] In Hispania sanctorum [S] Torquati, [S] Ctesiphontis, [S] Secundi, [S] Indaletii, [S] Caecilii, [S] Hesychii, et [S] Euphrasii, qui Romae a sanctis Apostolis episcopi ordinati, et ad pradicandum verbum Dei in Hispanias directi sunt: cumque variis urbibus evangelizassent, et innumeras multitudines Christi fidei subiugassent, in ea provincia diversis locis quieverunt, Torquatus Acci, Ctesiphon Vergii, Secundus Abulae, Indaletius Urci, Caecilius Iliberi, Hesychius Carteja, et Ephrasius Illiturgi. [S] Eboare in Lusitania sancti Mancii martyris. [S] In insula Chio natalis beati Isidori martyris, in cuius basilica extat puteus, in quem fertur fuisse iniectus, de cuius aqua infirmi saepius potati sanantur. [SS] Lampsaci in Hellesponto passio sanctorum [S] Petri, [S] Andreae, [S] Pauli, et [S] Dionysiae. [S] Fausinae in Sardinia sancti Simplicii episcopi et martyris, qui Diocletiani tempore sub Barbaro praeside perfossus lancea martyrium consummavit. [SS] Arvernis sanctorum martyrum [S] Cassii, [S] Victorini, [S] Maximi, et [SS] [Per Holweck, companions include Liminius, Antolianus, and 6,200 others] sociorum. [S] In Brabantia sanctae Dympnae virginis et marytris, filiae Regis Hiberniae, quae pro fide Christi et virginitate servanda a patre iussa est decollari.
May 16
[SS] In Isauria natalis sanctorum martyrum [S] Aquilini et [S] Victoriani. [S] Antisiodori passio sancti Peregrini primi eiusdem civitatis episcopi, qui a beato Xysto Papa in Gallias cum aliis clericis missus, evangelicae praedicationis munere expleto, capitali sententia damnatus, coronam meruit sempiternam. [SS] Uzali in Africa sanctorum martyrum [S] Felicis et [S] Gennadii. [SS] In Palaestina passio sanctorum Monachorum a Saracenis in Laura santi Sabae interfectorum. [SS] [Baronius does not mention Abdjesus, and says there were 7 priests, not 16] In Perside sanctorum martyrum [S] Audae episcopi, [SS] septem presbyterorum, novem diaconorum, et septem virginum, qui sub Isdegerde Rege variis tormentorum generibus cruciati, glorio sum martyrium compleverunt. [S] Eugubii sancti Ubaldi episcopi, miraculis clari. [S] Ambiani in Gallia sancti Honorati episcopi. [S] Apud Cenomanos sancti Domnoli episcopi. [S] Trecis sancti Fidoli confessoris. [S] In Scotia sancti Brandani abbatis. [S] Apud Forum Julii sanctae Maximae virginis, quae multis clara virtutibus in pace quievit.
May 17
[S] Pisis in Tuscia sancti Torpetis martyris, qui magnus in officio Neronis primum fuit, unusque ex his, de quibus Paulus Apostolus ab urbe Roma ad Philippenses scribit: Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt: sed postea pro fide Christi iubente Satellico alapis caeditur, verberibus durissime afficitur, ac bestiis devorandus traditur, sed minime laeditur; tandem martyrium suum decollatione complevit tertio Kalendas Maii: sed tamen festivitas eius celebrius hac die recolitur ob sui corporis translationem. [S] Neapoli in Campania sanctae Restitutae virginis et martyris, quae Valeriano imperante, a Proculo iudice in Africa varie torta, et in navicula pice et stupa referta, ut in mari combureretur, imposita, immisso igne, cum in incensores flamma converteretur, ipsa in oratione spiritum Deo reddidit: cuius corpus cum eadem navicula Dei nutu ad Aenariam insulam prope Neapolim devectum a Christianis magna veneratione susceptum est, et in eius honorem Constantinus Magnus basilicam postea Neapoli erigendam curavit. [SS] Novioduni sanctorum martyrum [S] Heradii, [S] Pauli, [S] Aquilini, cum [SS] [Baronius indicates two instead of usual three] duobus aliis. [SS] [Baronius mentions only companions and does not name them] Chalcedone sanctorum martyrum [S] Solochani, et [SS] sociorum militum sub Maximiano Imperatore. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Adrionis, [S] Victoris, et [S] Basillae. [S] Herbipoli sancti Brunonis episcopi et confessoris.
May 18
[S] In Aegypto sancti Dioscori lectoris, in quem Praeses multa et varia tormenta exercuit, ita ut ungues eius effoderet, et lampadibus latera inflammaret; sed caelestis luminis fulgore perterriti ceciderunt ministri: novissime laminis ardentibus adustus, martyrium consummavit. [SS] [S] Camerini sancti Venantii martyris, qui annos quindecim natus, sub Decio Imperatore et Antiocho praeside, una cum [SS] aliis decem gloriosi certaminis cursum cervicibus abscissis implevit. [S] Spoleti sancti Felicis episcopi, qui sub Maximiano Imperatore martyrii palma adeptus est. [S] In Aegypto sancti Potamionis episcopi, qui primo sub Maximino confessor, deinde sub Constantio Imperatore et Philagrio praeside Ariano, martyrio coronatus est. [SS] Ancyrae in Galatia [S] sancti Theodoti martyris et [SS] sanctarum [S] Thecusae eius amitae, [S] Alexandrae, [S] Claudiae, [S] Fainae, [S] Euphrasiae, [S] Matronae, et [S] Julittae virginum, quae a Praeside primum prostitutae, sed Dei virtute servatae, lapidibus ad colla ligatis in paludem mersae sunt: quarum reliquias collectas cum Theodotus honorifice sepelisset, comprehensus a Praeside, saevissime dilaniatus est, ac demum ense percussus martyrii coronam accepit. [S] Upsali in Suetia sancti Erici Regis et martyris.
May 19
[SS] [S] Romae sanctae Pudentianae virginis, quae post innumeros agones, post multorum Martyrum venerabiliter exhibitas sepulturas, post omnes facultates suas pauperibus pro Christo erogatas, tandem de terris ad caelos migravit. [S] [Per Holweck, may be the same as the Pudens on April 14/15 ] Ibidem sancti Pudentis senatoris, patris supradictae virginis, qui ab Apostolis Christo in baptismo vestitus, innocentem tunicam usque ad vitae coronam immaculatae custodivit. [SS] Item Romae via Appia natalis sanctorum [S] Caloceri et [S] Parthenii eunuchorum, quorum prior cum esset praepositus cubiculi uxoris Decii Imperatoris, alter vero alterius muneris primicerius, nolentes idolis sacrificare, ab eodem occisi sunt. [S] Nicomediae sancti Philoteri martyris, filii Paciani proconsulis, qui sub Diocletiano Imperatore multa passus, martyrii coronam accepit. [SS] Ibidem sanctarum sex Virginum et martyrum, [S] quarum praecipua erat Cyriaca, [SS] [Baron has no text specifically about the companions; see introductory text above] quae cum libere Maximianum impietatis obiurgasset, dirissime caesa et dilaniata, ad ultimum igne cremata est. [S] Eodem die sancti Petri de Morono, qui ex anachoreta summus Pontifex creatus, dictus est Caelestinus quintus: sed Pontificatu se abdicans, et in solitudine religiosam vitam agens, virtutibus et miraculis clarus migravit ad Dominum. [S] Cantuariae sancti Dunstani episcopi. [S] In Britannia minori sancti Ivonis presbyteri et confessoris, qui pro Christi amore causas pupillorum, viduarum, ac pauperum defendebat.
May 20
[S] Romae via Salaria natalis sanctae Basillae virginis, quae cum esset ex regio genere, et illustrissimum sponsum haberet, illumque dimisisset, accusata ab eo quod esset Christiana, decretum est a Gallieno Augusto, ut aut sponsum reciperet, aut gladio interiret: quae conventa de hoc, respondisset Regem regum se habere sponsum, gladio transverberata est. [S] Nemausi in Galliis sancti Baudelii martyris, qui comprehensus, cum sacrificare nollet, et in fide Christi immobilis inter verbera et tormenta persisteret, martyrii palmam pretiosa morte suscepit. [SS] Edessae in Syria sanctorum martyrum [S] Thalalei, [S] Asterii, [S] Alexandri, et [SS] sociorum, qui sub Numeriano Imperatore passi sunt. [S] In Thebaide sancti Aquilae martyris, qui pectinibus pro Christo dilaniatus fuit. [S] Apud Bituricas in Gallia sancti Austregisili episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Anastasii episcopi. [S] Papiae sancti Theodori episcopi. [S] Aquilae in Vestinis sancti Bernardini Senensis, ordinis Minorum, qui verbo et exemplo Italiam illustravit. [S] Romae sanctae Plautillae feminae consularis, matris beatae Flaviae Domitillae, quae a sancto Petro Apostolo baptizata, omnium virtutum laude refulgens quievit in pace.
May 21
[SS] In Mauritania Caesariensi natalis sanctorum martyrum [S] Timothei, [S] Polii, et [S] Eutychii diaconorum, qui in eadem regione verbum Dei disseminantes, pariter coronari meruerunt. [SS] Caesareae in Cappadocia natalis sanctorum martyrum [S] Polyeucti, [S] Victorii, et [S] Donati. [S] Cordubae sancti Secundini martyris. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Synesii et [S] Theopompi. [SS] Caesareae Philippi natalis sanctorum martyrum [S] Nicostrati et [S] Antiochi tribunorum, cum [SS] aliis militibus. [SS] Eodem die [S] sancti Valentis episcopi, qui cum [SS] tribus pueris necatus est. [SS] Alexandriae commemoratio sanctorum martyrum [S] Secundi presbyteri, et [SS] aliorum, quos sacris diebus Pentecostes sub Constantio Imperatore Georgius episcopus Arianus saevissime occidi praecepit. [SS] [Per Holweck, there were 16 bishops exiled, and he does not mention the priests] Item sanctorum Episcoporum et Presbyterorum, qui ab Arianis exilio relegati, sanctis confessoribus sociari meruerunt. [S] Niciae in Gallia sancti Hospitii confessoris, virtute abstinentiae, et prophetiae spiritu insignis.
May 22
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Faustini, [S] Timothei, et [S] Venusti. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Casti et [S] Aemilii, qui per ignem, passionis martyrium consummarunt. Hos, ut beatus Cyprianus scribit, in prima congressione devictos, Dominus victores in secundo praelio reddidit; ut fortiores ignibus fierent, qui ignibus ante cessissent. [S] In Corsica sanctae Juliae virginis, quae crucis supplicio coronata est. [S] Comanae in Ponto sancti Basilisci martyris, qui sub Maximiano Imperatore et Agrippa praeside ferreas crepidas ignitis clavis confixas calceatus, multaque alii passus, demum capite obtruncatus, et in flumen proiectus, martyrii gloriam consecutus est. [S] In Hispania sanctae Quiteriae virginis et martyris. [S] Ravennae sancti Marciani episcopi et confessoris. [S] In pago Antisiodorensi beati Romani abbatis, qui sancto Benedicto ministravit in specu: inde in Gallias proficiscens, aedificato monasterio, relictisque multis sanctitatis alumnis, quievit in Domino. [S] Apud Aquinum sancti Fulci confessoris. [S] Antisiodori sanctae Helenae virginis.
May 23
[SS] Apud Lingonas in Gallia [S] passio sancti Desiderii episcopi, qui cum plebem suam ab exercitu Vvandalorum vexari cerneret, ad Regem eorum pro ea supplicaturus accessit: a quo statim iugulari iussus, pro ovibus sibi creditis cervicem libenter extendit, et percussus gladio migravit ad Christum. [SS] Passi sunt autem cum eo et alii plures de numero gregis sui, qui apud eamdem urbem conditi sunt. [SS] In Hispania sanctorum martyrum [S] Epitacii episcopi, et [S] Basilei. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Quinctiani, [S] Lucii, [S] Juliani, qui in persecutione Vvandalica passi, aeternas coronas meruerunt. [SS] In Cappodocia commemoratio sanctorum Martyrum, qui in persecutione Maximini confractis cruribus necati sunt: [SS] item eorum, qui eodem tempore in Mesopotamia appensi pedibus in sublime, capite verso deorsum, suffocati fumo, et lento igne consumpti, martyrium compleverunt. [S] In territorio Lugdunensi sancti Desiderii episcopi Viennensis, qui Theodorici regis iussu lapidibus obrutus martyrio coronatur. [S] Synnadae in Phrygia sancti Michaelis episcopi. [S] Ipso die sancti Mercurialis episcopi. [S] Neapoli in Campania sancti Euphebii episcopi.
May 24
[S] Antiochiae natalis sancti Manahen, Herodis tetrarchae collactanei, doctoris et prophetae sub gratia novi testamenti, in eadem urbe quiescentis. [S] Item beatae Joannae uxoris Chuzae procuratoris Herodis, quam Lucas Evangelista commemorat. [S] In Portu Romano natalis sancti Vincentii martyris. [S] Brixiae sanctae Afrae martyris, quae sub Hadriano Imperatore passa est. [SS] Nannete in Brittania minori beatorum martyrum [S] Donatiani et [S] Rogatiani fratrum, qui sub Diocletiano Imperatore pro constantia fidei in carcerem missi, et in equuleo suspensi ac laniati, deinde lancea militari confossi, novissime capita eorum praecisa sunt. [SS] In Istria sanctorum martyrum [S] Zoelli, [S] Servilii, [S] Felicis, [S] Silvani, et[S] Dioclis. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Meletii ducis exercitus, ac [SS] sociorum eius ducentorum et quinquagintaduorum, qui diverso mortis genere martyrium compleverunt. Item sanctarum martyrum [S] Susannae, [S] Marcianae, et [S] Palladiae praedictorum militum coniugum, quae una cum paruulis suis confractae sunt. [S] Mediolani sancti Robustiani martyris. [S] In monasterio Lirinensi sancti Vincentii presbyteri, doctrina and sanctitate conspicui. [E] Bononiae Translatio [S] sancti Dominici confessoris, tempore Gregorii Papae noni.
May 25
[S] Romae via Nomentana natalis beati Urbani Papae, et martyris, cuius exhortatione et doctrina multi (in quibus fuere Tiburtius et Valerianus) Christi fidem susceperunt, et pro ea martyrium subierunt: ipse quoque pro Ecclesia Dei multa passus, tandem cervicibus abscissis martyrio coronatus est. [SS] Dorostori in Mysia natalis sanctorum martyrum [S] Pasicratis, [S] Valentionis, et [SS] aliorum duorum simul coronatorum. [S] Mediolani sancti Dionysii episcopi, qui ab Imperatore Constantio Ariano in Cappadociam pro fide catholica relegatus, ibidem propiore martyribus titulo spiritum Deo reddidit. Eius sacrum corpus ab Aurelio episcopo Mediolanum transmissum est ad beatum Ambrosium episcopum: cui piae actioni officium quoque sancti Basilii magni accessisse traditur. [S] Romae sancti Bonifacii Papae quarti, qui Pantheon in honorem beatae Mariae ad Martyres dedicavit. [S] Salerni depositio beati Gregorii Papae septimi, ecclesiasticae libertatis propugnatoris ac defensoris acerrimi. [S] Florentiae natalis sancti Zenobii eiusdem civitatis episcopi, vitae sanctitate, ac miraculorum gloria conspicui. [S] In Britannia sancti Aldelmi episcopi Schireburgensis. [S] In territorio Tricassino sancti Leonis confessoris. [E] Assisii in Umbria Translatio [S] sancti Francisci confessoris, tempore Gregorii Papae noni. [E] Verulis in Hernicis Translatio [S] sanctae Mariae Jacobi, cuius sacrum corpus plurimis miraculis illustratur.
May 26
[S] Romae sancti Eleutherii Papae et martyris, qui multos nobiles Romanorum ad fidem Christi perduxit, et sanctos Damianum et Fugatium in Britanniam misit, qui Lucium Regem una cum uxore, ac toto fere populo baptizarunt. [SS] Item Romae sanctorum martyrum [S] Simitrii presbyteri, et [SS] aliorum viginti duorum, qui sub Antonino Pio passi sunt. [S] Athenis natale beati Quadrati Apostolorum discipuli, qui persecutione Hadriani Ecclesiam grandi terrore dispersam, fide et industria sua congregans, librum pro Christianae religionis defensione valde utilem, et Apostolica doctrina dignum, eidem porrexit. [S] Viennae sancti Zachariae episcopi et martyris, qui sub Trajano passus est. [S] In Africa sancti Quadrati martyris, in cuius solemnitate sanctus Augustinus sermonem habuit. [SS] Tuderti natalis sanctorum martyrum [S] Felicissimi, [S] Heraclii, et [S] Paulini. [SS] In territorio Antisiodorensi [S] passio sancti Prisci martyris, cum[SS] ingenti multitudine Christi fidelium. [S] Cantuariae in Anglia sancti Augustini episcopi, qui illuc una cum aliis a beato Gregorio Papa missus, genti Anglorum Christi Evangelium praedicavit, ibique virtutibus et miraculis gloriosus obdormivit in Domino.
May 27
[S] Natalis sancti Joannis Papae et martyris, quem Theodoricus Italiae rex Arianus Ravennam evocavit: ibique propter orthodoxam fidem in carcere diu maceratus vitam finivit. [S] Dorostori in Mysia passio beati Julii, qui tempore Alexandri Imperatoris cum esset veteranus et emeritae militiae, comprehensus ab officialibus, Maximo praesidi offertur: quo praesente cum idola execraretur, et Christi nomen constantissime confiteretur, capitali sententia punitus est. [S] Sorae sanctae Restitutae virginis et martyris, quae sub Aureliano Imperatore et Agathio proconsule, fidei certamine suscepto, daemonum impetus, parentum blandicias, et tortorum saevitiam superavit: demum cum aliis Christianis capite truncata, martyrio decorata est. [S] In pago Atrebatensi sancti Ranulphi martyris. [S] Arausicae in Galliis sancti Eutropii episcopi, virtutibus atque miraculis illustris. [S] Eodem die depositio venerabilis Bedae presbyteri, sanctitate et eruditione celeberrimi.
May 28
[SS] In Sardinia sanctorum martyrum [S] Aemilii, [S] Felicis, [S] Priami, et [S] Luciani, qui pro Christo certantes, coronati sunt. [S] Carnoti in Gallia sancti Carauni martyris, qui sub Domitiano Imperatore capite amputato martyrium sumpsit. [S] Corinthi sanctae Helconidis martyris, quae primum Gordiano Imperatore sub Perennio praeside multis tormentis afflicta, deinde sub Justino eius successore iterum cruciata, sed ab angelo liberata, demum dissectis mammis, ferisque obiecta, atque igne probata, capitis obtruncatione martyrium complevit. [SS] Item passio sanctorum [S] Crescentis, [S] Dioscoridis, [S] Pauli, et [S] Helladii. [SS] Thecue in Palaestina sanctorum Monachorum martyrum, qui tempore Theodosii junioris a Saracenis occisi sunt: quorum sacras reliquias accolae colligentes, summa veneratione illas habuerunt. [S] Lutetiae Parisiorum sancti Germani episcopi et confessoris, qui quantae sanctitatis, quantique meriti fuerit, quibus etiam miraculis claruerit, Fortunatus episcopus litterarum monimentis consignavit. [S] Mediolani sancti Senatoris episcopi, virtutibus et eruditione clarissimi. [S] Urgellae in Hispania Tarraconensi sancti Justi episcopi. [S] Florentiae sancti Podii episcopi et confessoris.
May 29
[S] Romae via Aurelia natalis sancti Restituti martyris. [SS] Apud Iconium Isauriae civitatem passio sanctorum [S] Cononis et [S] filii eius annorum duodecim; qui sub Aureliano Imperatore craticulae prunis suppositis, et oleo superinfuso, suspensionis in equuleo, atque ignis poenam constanter passi, malleo ad extremum ligneo manibus eorum contritis spiritum emiserunt. [SS] Eodem die natalis sanctorum martyrum [S] Sisinii, [S] Martyrii, et [S] Alexandri, qui tempore Honorii Imperatoris in Anauniae partibus (ut scribit beatus Paulinus) persequentibus gentilibus martyrii coronam adepti sunt. [SS] Caesareae Philippi sanctorum [S] Theodosiae matris sancti Procopii martyris, et [SS] aliarum duodecim nobilium matronarum, quae in persecutione Diocletiani capitis obtruncatione consummatae sunt. [SS] In Piceno passio sanctorum mille quingentorum et vigintiquinque martyrum. [S] Treviris beati Maximini episcopi et confessoris, a quo sanctus Athanasius episcopus persecutionem Constantii fugiens, honorifice susceptus fuit. [S] Veronae sancti Maximi episcopi. [S] Arcani in Latio sancti Eleutherii confessoris.
May 30
[S] Romae via Aurelia natalis sancti Felicis Papae et martyris, qui sub Aureliano principe martyrio coronatus est. [SS] Turribus in Sardinia sanctorum martyrum [S] Gabini et [S] Crispuli. [SS] Antiochiae sanctorum [S] Syci et [S] Palatini, qui pro Christi nomine multa tormenta passi sunt. [S] Ravennae sancti Exuperantii episcopi et confessoris. [S] Papiae sancti Anastasii episcopi. [SS] Caesareae in Cappadocia sanctorum [S] Basilii, et [S] Emmeliae coniugis eius, parentum sancti Basilii magni: qui tempore Maximini extorres facti, Ponticas solitudines incoluere, et post persecutionem, filiis suarum virtutum relictis heredibus, in pace quieverunt.
May 31
[S] Romae sanctae Petronillae virginis, filiae beati Petri Apostoli, quae Flacci nobilis viri coniugium spernens, acceptis triduanis ad deliberandum induciis, interim ieiuniis et orationibus vacans, tertia die mox ut Christi sacramentum accepit, emisit spiritum. [SS] Aquileiae sanctorum martyrum [S] Cantii, [S] Cantiani, et [S] Cantianillae fratrum, qui cum essent ex illustri Aniciorum progenie, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus ob Christianae fidei constantiam una cum [S] paedagogo suo Proto capite plexi sunt. [S] Turribus in Sardinia sancti Crescentiani martyris. [S] Apud Comanos in Ponto sancti Hermiae militis, qui sub Antonino Imperatore ab innumeris et saevissimis tormentis ope divina liberatus, carnificem ad Christum convertit, et eiusdem martyrii coronae participem fecit, quam tamen ipse primus gladio obtruncatus accepit. [S] Veronae sancti Lupicini episcopi. [S] Romae sancti Paschasii diaconi et confessoris, cuius meminit beatus Gregorius Papa.
June 1
[S] Romae sancti Juventii martyris. [SS] Caesarea in Palestina [S] beati Pamphili presbyteri et martyris, viri admirandae sanctitatis et doctrinae, atque in pauperes munifici, qui ob Christi fidem in persecutione Maximini, primo sub Urbano praeside cruciatus, et in carcerem trusus, deinde sub Firmiliano iterum revocatus ad poenas, una cum [SS] aliis martyrium consummavit. Passi sunt etiam tunc [S] Valens diaconus, et [S] Paulus, aliique novem, quorum memoria aliis diebus celebratur. [SS] Augustoduni sanctorum [S] Reveriani episcopi, et [S] Pauli presbyteri, cum [SS] aliis decem, qui sub Aureliano principe martyrio coronati sunt. [S] In Cappadocia sancti Thespesii martyris, qui sub Alexandro Imperatore et Simplicio praefecto, post alia tormenta decollatus est. [SS] In Aegypto sanctorum martyrum [S] Ischyrionis ductoris militum, et [SS] aliorum quinque militum, qui sub Diocletiano Imperatore pro fide Christi diverso mortis genere perempti sunt. [S] Item sancti Firmi martyris, qui in persecutione Maximiani acerbissimis plagi affectus, lapidibus percussus, ac demum capite caesus est. [SS] Perusiae sanctorum martyrum [S] Felini et [S] Gratiniani militum, qui sub Decio variis tormentis cruciati, martyrii palmam gloriosa morte perceperunt. [S] Bononiae sancti Proculi episcopi et martyris, qui sub Maximiano Imperatore passus est. [S] Ameriae sancti Secundi martyris, qui sub Diocletiano in Tiberim proiectus, martyrium consummavit. [S] Apud Tiphernum in Umbria sancti Crescentiani militis Romani, sub eodem Imperatore martyrio coronati. [S] In Umbria sancti Fortunati presbyteri, virtutibus et miraculis clari. [S] Lerinensi sancti Caprasii abbatis. [S] Treviris sancti Symeonis monachi, qui a Benedicto Papa nono in Sanctorum numerum relatus est.
June 2
[SS] Romae natalis sanctorum martyrum [S] Marcellini presbyteri, et [S] Petri exorcistae, qui multos in carcere ad fidem erudientes, sub Diocletiano post dira vincula et plurima tormenta a Sereno iudice decollati sunt in loco qui dicebatur Silva nigra, quae postea in honorem Sanctorum commutato nomine Silva candida appellata est. Horum corpora in crypta iuxta sanctum Tiburtium sepulta sunt, eorumque sepulchrum sanctus Damasus Papa versibus postea exornavit. [S] In Campania sancti Erasmi episcopi et martyris, qui sub Diocletiano Augusto primum plumbatis caesus, deinde fustibus graviter mactatus, post resina, sulphure, plumbo, pice, cera, oleoque perfusus, illaesus apparuit: deinde Formiis, sub Maximiano diversis atque immanissimis suppliciis iterum cruciatus, sed ad confirmandum ceteros a Deo servatus: tandem vocante Domino, martyrio clarus, sancto fine quievit: cuius corpus Caietam postea translatum est. [SS] Lugduni sanctorum martyrum [S] Photini episcopi, [S] Sancti diaconi, [S] Vetii Epagathi, [S] Maturi, [S] Pontici, [S] Biblidis, [S] Attali, [S] Alexandri, et[S] Blandinae, cum [SS] aliis multis, quorum fortia et iterata certamina tempore M. Aurelii Antonini, et Lucii Veri, ecclesiae Lugdunensis epistola ad ecclesias Asiae et Phrygiae scripta recenset. In his sancta Blandina sexu infirmior, corpore imbecillior, conditione deiectior, diuturniora et acerbiora certamina subiens, et fortis adhuc permanens, gladio iugulata ceteros secuta est, quos hortabatur ad palmam. [S] Romae sancti Eugenii Papae et confessoris.
June 3
[SS] Aretii in Tuscia sanctorum martyrum [S] Pergentini et [S] Laurentini fratrum, qui in persecutione Decii, sub Tiburtio praeside, cum essent pueri, post dira supplicia tolerata, et magna miracula ostensa, gladio caesi sunt. [SS] Constantinopoli sanctorum martyrum [S] Lucilliani, et [SS] quatuor puerorum [S] Claudii, [S] Hypatii, [S] Pauli, et [S] Dionysii: cum quibus Lucillianus ex sacerdote idolorum Christianus factus, post varia tormenta in fornacem iniectus est; sed flamma imbre extincta, omnes illaesi evaserunt: denique ipse cruci affixus, pueri autem gladio obtruncati, sub Silvano praeside consummati sunt. [S] Ibidem sanctae Paulae virginis et martyris, quae cum praedictorum martyrum sanguinem colligeret, comprehensa, virgis caesa, et in ignem coniecta, sed liberata, demum et ipsa eodem loco ubi sanctus Lucillianus crucifixus fuerat, decollata est. [S] Cordubae in Hispania beati Isaac monachi, qui pro fide Christi gladio necatus est. [S] Carthagine sancti Caecilii presbyteri, qui sanctum Cyprianum ad Christi fidem perduxit. [S] In territorio Aurelianensi sancti Liphardi presbyteri et confessoris. [S] Lucae in Tuscia sancti Davini confessoris. [S] Parisiis sanctae Crotildis reginae, cuius precibus vir eius Clodoveus rex fidem Christi suscepit. [S] Anagniae sanctae Olivae virginis.
June 4
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Aretii et [S] Daciani. [S] Sisciae in Illyrico sancti Quirini episcopi, qui sub Galerio praeside pro fide Christi, ut Prudentius scribit, molari saxo ad collum ligato, in flumen praecipitatus est; sed lapide supernatante, cum circumstantes Christianos ne eius terrerentur supplicio, neve titubarent in fide, diu fuisset hortatus, ipse ut martyrii gloriam assequeretur, precibus a Deo ut mergeretur obtinuit. [S] Brixiae sancti Clatei episcopi et martyris sub Nerone Imperatore. [SS] In Pannonia sanctorum martyrum [S] Rutili, et [SS] sociorum. [S] Atrebati sanctae Saturninae virginis et martyris. [S] Tibure sancti Quirini martyris. [S] Constantinopoli sancti Metrophanis episcopi et confessoris insignis. [S] Milevi in Numidia sancti Optati episcopi, doctrina et sanctitate conspicui. [S] Veronae sancti Alexandri episcopi.
June 5
[SS] In Aegypto natalis sanctorum martyrum [S] Marciani, [S] Nicanoris, [S] Apollonii, et [SS] aliorum, qui in persecutione Maximini illustre martyrium consummarunt. [SS] Perusiae sanctorum martyrum [S] Florentii, [S] Juliani, [S] Cyriaci, [S] Marcellini, et [S] Faustini, qui in persecutione Decii capite caesi sunt. [SS] Caesarea in Palaestina passio sanctarum [S] Zenaidis, [S] Cyriae, [S] Valeriae, et [S] Marciae, quae per multa tormenta gaudentes ad martyrium pervenerunt. [S] Tyri sancti Dorothei presbyteri, qui sub Diocletiano multa passus, et usque ad Juliani tempora superstes, sub eo annum agens septimum supra centesimum, venerandam senectam martyrio honestavit. [S] Eodem die sancti Bonifacii episcopi Moguntini, qui de Anglia Romam veniens, et a Gregorio secundo in Germaniam missus, ut fidem Christi illis gentibus evangelizaret; cum maximam multitudinem, praesertim Frisonum, Christianae religioni subiugasset, Germanorum apostolus meruit appellari: novissime in Frisia a furentibus gentilibus gladio peremptus, martyrium consummavit cum Eobano et quibusdam aliis servis Dei. [S] Cordubae in Hispania beati Sancii adolescentis, qui etsi in aula regia educatus, pro Christi tamen fide in persecutione Arabica martyrium subire non dubitavit.
June 6
[S] Caesareae in Palaestina natalis beati Philippi, qui fuit unus de septem primis diaconis. Hic signis et prodigiis clarus, Samariam ad fidem Christi convertit, et Candacis Aethiopum reginae eunuchum baptizavit, ac demum apud Caesaream requievit: iuxta quem tres virgines eius filiae prophetissae tumulatae iacent: nam quarta filia eius plena Spiritu sancto Ephesi occubuit. [SS] Romae [S] sancti Artemii, cum [S] uxore sua Candida, et [S] filia Paulina: qui Artemius ad praedicationem et miracula sancti Petri exorcistae in Christum credens, et cum omni domo sua a sancto Marcellino presbytero baptizatus, iussu Sereni iudicis plumbatis caesus et gladio percussus est: uxor vero eius et filia in cryptam impulsae, lapidibus ruderibusque sunt obrutae. [SS] Tarsi in Cilicia sanctorum Martyrum viginti, qui temporibus Diocletiani et Maximiani sub Simplicio iudice per diversa tormenta glorificaverunt Deum in corporibus suis. [SS] Novioduni in Galliis sanctorum martyrum [S] Amantii, [S] Alexandri, et [SS] sociorum. [S] Fesulis in Tuscia sancti Alexandri episcopi et martyris. [S] Mediolani depositio sancti Eustorgii secundi, episcopi et confessoris. [S] Veronae sancti Joannis episcopi. [S] Vesontione in Galiis sancti Claudii episcopi. [S] Eodem die sancti Norberti episcopi Magdeburgensis, fundatoris ordinis Praemonstratensis.
June 7
[S] Constantinopoli natalis sancti Pauli eiusdem civitatis episcopi, qui saepe ab Arianis ob fidem catholicam pulsus, et a sancto Julio Romano Pontifice restitutus, demum a Constantio Imperatore Ariano ad Christum oppidulum Cappadociae relegatus, ibidem Arianorum insidiis crudeliter strangulatus, ad caelistia regna migravit: cuius corpus Theodosio Imperatore Constantinopolim summo honore translatum fuit. [S] In Aegypto sancti Lycarionis martyris, qui laniatus, virgis ferreis ignitis caesus, aliaque saevissima passus, gladio demum percussus martyrium consummavit. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Petri presbyteri, [S] Vvalabonsi diaconi, [S] Sabiniani, [S] Vvistremundi, [S] Habentii, et [S] Hieremiae monachorum. [S] In Anglia sancti Roberti abbatis ordinis Cistertiensis.
June 8
[S] Aquis in Gallia sancti Maximini primi eiusdem civitatis episcopi, quem Domini discipulum fuisse tradunt. [S] Eodem die sanctae Calliopae martyris, quae ob Christi fidem mammis abscissis, atque adustis carnibus, super testulas volutata, capite demum truncata martyrii palmam accepit. [S] Apud Svessiones in Galliis natalis sancti Medardi episcopi Noviomensis, cuius vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur. [S] Rhotomagi sancti Gildardi episcopi, fratris eiusdem sancti Medardi, qui eodem die nati, eodemque episcopi consecrati, uno quoque die de hac vita subtracti, simul in caelum migrarunt. [S] Apud Senonas sancti Heraclii episcopi. [S] Metis sancti Clodulphi episcopi. [S] In Piceno sancti Severini episcopi Septempedani. [S] In Sardinia sancti Sallustiani confessoris. [S] Camerini sancti Victorini confessoris.
June 9
[SS] Romae in monte Caelio natalis sanctorum martyrum [S] Primi et [S] Feliciani, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus. Hi gloriosi martyres longaevam in Domino vitam ducentes, et nunc simul paria, nunc singillatim diversa et exquisita perferentes tormenta, tandem felicis pugnae cursum, a Promoto praeside Nomentano gladio animadversi, consummaverunt. [S] Agenni in Gallia passio sancti Vincentii levitae et martyris. [S] Apud Antiochiam sanctae Pelagiae virginis et martyris, quam sancti Ambrosius et Joannes Chrysostomus magnis efferunt laudibus. [S] Syracusis sancti Maximiani episcopi, cuius sanctus Gregorius Papa saepus meminit. [S] In Scotia sancti Columbi presbyteri et confessoris. [S] Edessae in Syria sancti Juliani monachi cuius praeclara gesta sanctus Ephraem diaconus scripsit.
June 10
[SS] Romae via Salaria passio [S] beati Getulii clarissimi et doctissimi viri, sociorumque eius [S] Caerealis, [S] Amantii, et [S] Primitivi: qui iussu Hadriani Imperatoris a Licinio consulari tenti, primo caesi, deinde in carcerem trusi, postremo incendio traditi, cum nullo modo ab igne laesi fuissent, fustibus illiso capite martyrium compleverunt: quorum corpora Symphorosa beati Getulii uxor collegit, et in arenario praedii sui honorifice sepelivit. [SS] Item Romae via Aurelia natalis sanctorum [S] Basilidis, [S] Tripodis, [S] Mandalis, et [SS] aliorum viginti martyrum, sub Aureliano Imperatore et Plantone Urbis praefecto. [S] Nicomediae sancti Zachariae martyris. [S] Prusiade in Bithynia sancti Timothei episcopi et martyris sub Juliano Apostata. [SS] [Per Holweck, martyrs at Rome and not in Spain] In Hispania sanctorum martyrum [S] Crispuli et [S] Restituti. [SS] [per Holweck, martyrs are either from Rome or Africa] In Africa sanctorum martyrum [S] Aresii, [S] Rogati, et [SS] aliorum quindecim. [S] Coloniae sancti Maurini abbatis et martyris. [S] Petrae in Arabia sancti Asterii episcopi, qui ob fidem catholicam ab Arianis multa passus, et a Constantio Imperatore in Africam relegatus, confessor gloriosus occubuit. [S] Antisiodori sancti Censurii episcopi. [S] In Scotia sanctae Margaritae Reginae, amore in pauperes, et voluntaria paupertate celebris.
June 11
[S] Natalis sancti Barnabae Apostoli, qui natione Cyprius, a discipulis cum Paulo Gentium Apostolus ordinatus, multas regiones cum eo peragravit, Evangelicae praedicationis iniunctum sibi opus exercens: postremo Cyprum profectus, ibi Apostolarum suum glorioso martyrio decoravit: cuius corpus tempore Zenonis Imperatoris ipso revelante repertum est, una cum codice Evangelii sancti Matthaei sua manu descripto. [SS] Aquileiae passio sanctorum [S] Felicis et [S] Fortunati fratrum, qui in persecutione Diocletiani et Maximiani equuleo suspensi, atque ardentibus lampadibus circa eorum latera appositis, et mox divina virtute extinctis, per ventrem ferventi oleo sunt perfusi, et ad ultimum cum in confessione Christi persisterent, capite truncati. [S] Bononiae sancti Parisii confessoris, monachi ordinis Camaldulensis. [E] Romae Translatio [S] sancti Gregorii Nazianzeni: cuius sacrum corpus e Constantinopoli ad Urbem antea delatum, atque in ecclesia Dei genitricis ad Campum Martium diu asservatum, Gregorius XIII Pontifex Maximus in Cappellam a se in Basilica sancti Petri magnificentissime exornatam, summa celebritate transtulit, ac postridie sub altare digno honore condidit.
June 12
[SS] Romae via Aurelia natalis sanctorum martyrum [S] Basilidis, [S] Cyrini, [S] Naboris, et [S] Nazarii militum, qui in persecutione Diocletiani et Maximiani sub Aurelio praefecto ob Christiani nominis confessionem detrusi in carcerem, et scorpionibus lacerati, capite truncati sunt. [S] Nicaeae in Bithynia sanctae Antoninae martyris, quae in eadem persecutione a Priscilliano praeside iussa est fustibus caedi, suspendi in equuleo, lateribus laniari, et flammis incendi, ac demum gladio necari. [S] In Thracia sancti Olympii episcopi, qui ab Arianis sede pulsus, confessor occubuit. [S] In Cilicia sancti Amphionis episcopi, qui tempore Maximini confessor fuit egregius. [S] In Aegypto sancti Onuphrii anachoretae, qui in vasta eremo sexaginta annis vitam religiose peregit, et magnis virtutibus ac meritis clarus migravit in caelum: cuius insignia gesta Paphnutius abbas conscripsit.
June 13
[S] Romae via Ardeatina natalis sanctae Feliculae virginis et martyris, quae Flacco nolens nubere, nec idolis immolare, tradita est cuidam iudici, qui eam in confessione Christi perseverantem, post tenebricosam custodiam, et famis inediam, tamdiu fecit in equuleo torqueri, donec emitteret spiritum; et sic demum deponi, et in cloacam praecipitari: quam sanctus Nicomedes eadem via sepelivit. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Fortunati et [S] Luciani. [S] Bybli in Palaestina sanctae Aquilinae virginis et martyris, quae annos duodecim nata, sub Diocletiano Imperatore et Volusiano iudice ob fidei confessionem colaphis et verberibus caesa, et subulis candentibus perforata, demum percussa gladio verginitatem martyrio consecravit. [S] In Pelignis sancti Peregini episcopi et martyris, qui a Longobardis pro fide catholica in Avernum flumen demersus est. [S] Cordubae sancti Fandilae presbyteri et monachi, qui in persecutione Arabica amputato capite pro fide Christi martyrium subiit. [S] In Cypro sancti Tryphillii episcopi. [S] Patanii sancti Antonii Lusitani confessoris, ordinis Minorum, vita et miraculis, ac praedicatione illustris.
June 14
[S] Caesareae in Cappadocia ordinatio sancti Basilii episcopi, qui tempore Valentis Imperatoris doctrina et sapiente insignis, omnibusque virtutibus ornatus mirabilite: effulsit, et Ecclesiam adversus Arianos et Macedonianos mira constantia defendit. [S] Samariae in Palaestina sancti Elisaei prophetae, cuius sepulchrum daemones perhorrescere sanctus Hieronymus scribit: ubi et Abdias propheta quiescit. [S] Syracusis sancti Marciani episcopi, qui a beato Petro ordinatus episcopus, post Evangelii praedicationem a Judaeis occisus est. [SS] Apud Suessiones sanctorum martyrum [S] Valerii et [S] Rufini, qui in persecutione Diocletiani a praeside Rictiovaro post multa tormenta iussi sunt decollari. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Anastasii presbyteri, [S] Felicis monachi, et [S] Dignae virginis. [S] Constantinopoli sancti Methodii episcopi. [S] Viennae sancti Aetherii episcopi. [S] [per Holweck, not bishop of Rodez, but some unknown see/era] Apud Ruthenos sancti Quinctiani episcopi.
June 15
[SS] In Lucania apud Silarum flumen natalis sanctorum martyrum [S] Viti, [S] Modesti, atque[S] Crescentiae, qui sub Diocletiano Imperatore e Sicilia illuc delati, ibidem post ollam ferventis plumbi, post bestias, et catastas divina virtute superatas, cursum gloriosi certaminis peregerunt. [S] Dorostori in Mysia sancti Hesychii militis, qui cum beato Julio comprehensus, sub Maximo praeside post eum martyrio coronatus est. [S] Cordubae in Hispania sanctae Benildis martyris. [S] Zephyrii in Cilicia sancti Dulae martyris, qui sub praeside Maximo ob Christi nomen virgis caesus, in craticula positus, ferventi oleo incensus, aliaque passus, martyrii palmam victor accepit. [SS] Palmyrae in Syria sanctarum martyrum [S] Libyae, [S] Leonidis sororum, et [S] Eutropiae puellae annorum duodecim quae per diversa tormenta ad coronam martyrii pervenerunt. [S] Apud Valencenas depositio sancti Landelini abbatis. [S] Arvernis sancti Abrahae confessoris, sanctitate ac miraculis illustris.
June 16
[SS] Vesontione in Galliis sanctorum martyrum [S] Ferreoli presbyteri, et [S] Ferrutionis diaconi, qui a beato Irenaeo episcopi ad praedicandum verbum Dei missi, postea sub Claudio iudice diversis poenis excruciati, gladio feriuntur. [SS] Tarsi in Cilicia sanctorum martyrum [S] Quirici et [S] Julittae matris eius, sub Diocletiano Imperatore: quorum Quiricus triennis puellus, cum matrem, quae ante Alexandrum praesidem nervis dirissime caedebatur, implacabili luctu lugeret, ad gradus tribunalis illisus interiit: Julitta vero post dira verbera et gravia tormenta, martyrii sui cursum obtruncatione capitis implevit. [SS] Moguntiae passio sanctorum [S] Aurei, et [S] Justinae sororis eius, et [SS] ceterorum martyrum, qui synaxim in ecclesia agentes, ab Hunnis Germaniam diripientibus trucidati sunt. [S] Amathunte in Cypro sancti Tychonis episcopi, tempore Theodosii iunioris. [S] Lugduni depositio beati Aureliani episcopi Arelatensis. [S] Nannete in Britannia minori sancti Similiani episcopi et confessoris. [S] Misnae in Germania sancti Bennonis episcopi. [S] In Brabantia sanctae Lutgardis virginis.
June 17
[SS] Romae natalis sanctorum duocentorum et sexagintaduorum Martyrum, qui in persecutione Diocletiani pro fide Christi necati, positi sunt via Salaria veteri ad Clivum cucumeris. [S] Tarracinae sancti Montani militis, qui sub Hadriano Imperatore et Leontio consulari, post multa tormenta martyrii coronam accepit. [SS] Apud Venafrum sanctorum martyrum [S] Nicandri et [S] Marciani, qui in persecutione Maximiani capite caesa sunt. [SS] Chalcedone sanctorum martyrum [S] Manuelis, [S] Sabelis, et [S] Ismaelis, qui pacis causa apud Julianum Apostatam pro rege Persarum legatione fungentes, cum Imperatoris iussu idola venerari compellerentur, idque constanti animo recusarent, gladio feriuntur. [SS] Apolloniae in Macedonia sanctorum martyrum [S] Isauri diaconi, [S] Innocentii, [S] Felicis, [S] Hieremiae, et [S] Peregrini Atheniensium, qui a Tripontio tribuno varie torti, capite obtruncati sunt. [S] Ameriae in Umbria sancti Himerii episcopi, cuius corpus Cremonam translatum est. [S] In pago Bituricensi sancti Gundulphi episcopi. [S] Aurelianis sancti Aviti presbyteri et confessoris. [S] In Phrygia sancti Hypatii confessoris. [S] Pisis in Tuscia sancti Rainerii confessoris.
June 18
[SS] Romae via Ardeatina natalis sanctorum martyrum [S] Marci et [S] Marcelliani fratrum, qui in persecutione Diocletiani a iudice Fabiano tenti, et ad stipitem alligati, in pedibus clavos acutos acceperunt: cumque non cessarent laudare Christum, lanceis per latera transfixi, cum gloria martyrii ad siderea regna migrarunt. [SS] Malacae in Hispania sanctorum martyrum [S] Cyriaci, et [S] Paulae virginis, qui lapidibus obruti, inter saxa caelo animas reddiderunt. [SS] Tripoli in Phoenicia [S] sancti Leontii militis, qui sub Hadriano praeside, una cum [S] Hypatio tribuno, et [S] Theodulo, quos convertit ad Christum, per acerba tormenta perventi ad coronam martyrii. [S] Eodem die sancti Aetherii martyris, qui in persecutione Diocletiani post ignes et alios cruciatus gladio caesus est. [S] Alexandriae passio sanctae Marinae virginis. [S] Burdigalae sancti Amandi episcopi et confessoris. [S] Sconaugiae sanctae Elizabeth virginis, monasticae vitae observantia celebris.
June 19
[SS] Mediolani sanctorum martyrum [S] Gervasii et [S] Protasii fratrum: ex quibus priorem tamdiu iussit Astasius iudex plumbatis caedi, quousque spiritum exhalaret; sequentem vero fustibus caesum capite truncari. Horum corpora Domino revelante beatus Ambrosius sanguine conspersa et ita incorrupta repperit, ac si eo die fuissent interempti: in quorum translatione caecus feretri tactu lumen recepit, et plurimi vexati a daemonibus liberati sunt. [S] Ravennae sancti Ursicini martyris, qui sub Paulino iudice post plurima tormenta in confessione Domini immobilis permanens, capitis abscissione martyrium complevit. [S] Sozopoli sancti Zosimi martyris, qui in persecutione Trajani sub Domitiano praeside post acerbos cruciatus capite amputato victor migravit ad Dominum. [SS] Aretii in Tuscia sanctorum martyrum [S] Gaudentii episcopi, et [S] Culmatii diaconi, qui tempore Valentiniani furore gentilium caesi sunt. [S] Eodem die sancti Bonifacii martyris, discipuli beati Romualdi, qui a Romano Pontifice ad praedicandum Evangelium in Russiam missus, cum per ignem transisset illaesus, Regemque ac populum baptizasset, a furente Regis fratre necatus, optatam martyrii coronam accepit. [S] Ravennae sancti anachoretae, monachorum Camaldulensium patris, qui collapsam in Italia eremiticam disciplinam restituit, ac mirifice propagavit.
June 20
[S] Natalis sancti Silverii Papae et martyris, qui cum Athimum episcopum haereticum ab Agapito praedecessore suo depositum restituere noluisset, agente impia Theodota Augusta a Bellisario in exilium pulsus ad insulam Pontiam, ibidem pro fide catholica multis aerumnis confectus defecit. [S] Romae depositio sancti Novati, filii beati Pudentis senatoris et fratris sancti Timothei presbyteri, et sanctarum Christi virginum Pudentianae et Praxedis, qui ab Apostolis eruditi sunt in fide. Horum domus in ecclesiam commutata, Pastoris titulus appellatur. [SS] Tomis in Ponto sanctorum martyrum [S] Pauli et [S] Cyriaci. [S] Petrae in Palaestina sancti Macarii episcopi, qui ab Arianis multa passus, in Africam relegatus quievit in Domino. [S] Hispali in Hispania sanctae Florentiae virginis, sororis sanctorum Leandri et Isidori episcoporum.
June 21
[S] Romae sanctae Demetriae virginis, quae sub Juliano Apostata martyrio coronata est. [SS] Syracusis in Sicilia natalis sanctorum martyrum [S] Rufini et [S] Martiae. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Cyriaci et [S] Apollinaris. [S] Moguntiae sancti Albani martyris, qui ob Christi fidem post longos labores et dura certamina factus est dignus corona vitae. [S] Eodem die sancti Eusebii episcopi Samosateni, qui tempore Constantii Imperatoris Ariani sub habitu militari incognitus ecclesias Dei visitabat, ut in fide catholica illas confirmaret: deinde sub Valente in Thraciam relegatur; sed reddita pace Ecclesiae tempore Theodosii ab exilio revocatus, cum iterum ecclesias visitaret, tegula ab Ariana muliere desuper immissa, confracto capite martyr tandem occubuit. [S] Iconii in Lycaonia sancti Terentii episcopi et martyris. [S] Papiae sancti Urcisceni episcopi et confessoris. [S] Apud Tungrenses sancti Martini episcopi. [S] In pago Ebroicensi sancti Leutfridi abbatis.
June 22
[S] Apud Nolam Campaniae urbem natalis beati Paulini episcopi et confessoris, qui ex nobilissimo et opulentissimo factus est pro Christo pauper et humilis, et quod supererat, se ipsum pro redimendo viduae filio, quem Vvandali Campania devastata captivum in Africam abdurerant, in servitutem dedit. Claruit autem non solum eruditione, et copiosa vitae sanctitate, sed etiam potentia adversus daemones: cuius praeclaras laudes sancti Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, et Gregorius scriptis suis celebrarunt. Eius corpus Romam translatum, in ecclesia sancti Bartholomaei in Insula una cum corpore eiusdem Apostoli honorifice asservatur. [SS] In monte Ararath passio sanctorum martyrum decem millium Crucifixorum. [SS] Verolamii in Britannia [S] sancti Albani martyris, qui tempore Diocletiani pro clerico hospite quem susceperat, se ipsum tradens, post verbera et acerba tormenta capite plexus est. [S] Passus est etiam cum illo unus de militibus, qui eum ducebat ad supplicium, qui in via conversus ad Christum, proprio sancguine meruit baptizari. [SS] Samariae sanctorum mille quadringentorum octoginta Martyrum, sub Cosrhoe rege Persarum. [S] Eodem die sancti Nicaeae Romatianae civitatis episcopi, doctrina, sanctisque moribus clari. [S] Neapoli in Campania sancti Joannis episcopi, quem beatus Paulinus episcopus Nolanus ad caelestia regna vocavit. [S] In monasterio Cluniacensi sanctae Consortiae virginis.
June 23
[E] Vigilia [S] sancti Joannis Baptistae. [S] Romae sancti Joannis presbyteri, qui sub Juliano Apostata via Salaria veteri ante simulacrum Solis decollatus est, et corpus eius a beato Concordio presbytero iuxta Martyrum Concilia sepultum. [S] Item Romae sanctae Agrippinae virginis et martyris sub Valeriano Imperatore cuius corpus in Siciliam translato multis miraculis coruscat. [S] Sutrii in Tuscia sancti Felicis presbyteri, cuius os tam diu iussit Turcius praefectus lapide contundi, donec emitteret spiritum. [SS] Nicomediae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in montibus et speluncis tempore Diocletiani latentes, pro Christi nomine martyrium laeto animo subierunt. [SS] Philadelphiae in Arabia sanctorum martyrum [S] Zenonis, et [S] Zenae servi eius, qui catenas domini sui vincti exosculans, eumque rogans ut se in tormentis participem dignaretur habere, a militibus tentus, parem cum domino martyrii coronam accepit. [S] In Britannia sanctae Ediltrudis Reginae et virginis, quae sancctitate et miraculis clara migravit ad Dominum: cuius corpus undecim post annis inventum est incorruptum.
June 24
[E] Nativitas [S] sancti Joannis Baptistae praecursoris Domini, Zachariae et Elizabeth filii, qui Spiritu sancto repletus est adhuc in utero matris suae. [SS] Romae commemoratio sanctorum plurimorum Martyrum, qui sub Nerone Imperatore de Urbis incendio per calumniam accusati diverso mortis genere ab eodem iussi sunt saevissime interfici: quorum alii ferarum tergis contecti, laniatibus canum expositi sunt: alii crucibus affixi, aliique incendio traditi, ut ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis deservirent. Erant hi omnes Apostolorum discipuli, et pirmitiae Martyrum, quas Romana Ecclesia, fertilis ager Martyrum, ante Apostolorum necem transmisit ad Dominum. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Fausti, et [SS] aliorum vigintitrium. [SS] Satalis in Armenia sanctorum martyrum septem fratrum [S] Orentii, [S] Herois, [S] Pharnacii, [S] Firmini, [S] Firmi, [S] Cyriaci, et [S] Longini militum, qui a Maximiano Imperatore eo quod Christiani essent, cingulo militari privati sunt, et abinuicem separati, atque in diversa loca abducti, in doloribus et aerumnis positi quieverunt in Domino. [SS] In territorio Parisiensi, in vicco Christolio, passio sanctorum martyrum [S] Agoardi et [S] Agilberti, cum [SS] aliis innumeris promiscui sexus. [S] Augustoduni depositio sancti Simplicii episcopi et confessoris. [S] Laubiis Theodulphi episcopi. [S] Apud Stylum in Calabria sancti Joannis cognomento Theresti, monasticae vitae laude et sanctitate insignis.
June 25
[S] Apud Beroeam natalis sancti Sosipatri discipuli beati Pauli Apostoli. [SS] Romae [S] Luciae virginis et martyris, cum [SS] aliis vigintiduobus. [S] Alexandriae sancti Gallicani martyris, viri consularis, qui triumphalibus infulis sublimatus, et Constantino Augusto carus, a sanctis Joanne et Paulo ad fidem Christi conversus est: qua suscepta, cum sancto Hilarino ad Ostia Tiberina secedens, hospitalitati et infirmorum servitio totum se dedit: cuius rei fama in toto orbe divulgata, multi undique illuc venientes videbant virum ex patricio et consule lavantem pauperum pedes, ponentem mensam, aquam manibus effundentem, languentibus sollicite ministrantem, et cetera pietatis officia exhibentem. Qui postmodum sub Juliano Apostata inde expulsus, Alexandriam perrexit: ubi cum a Rauciano iudice sacrificare cogeretur, et contemneret, percussus gladio Christi martyr effectus est. [S] Sibapoli in Syria sanctae Febroniae virginis et martyris, quae in persecutione Diocletiani sub Lysimacho praeside ob fidem et pudicitiam servandam, primo virgis caesa, et equuleo torta, deinde pectinibus laniata, atque igne succensa, demum excussis dentibus, mammisque abscissis, capitis damnata, tot passionum ornata monilibus migravit ad sponsum. [S] Vesonitione in Galliis sancti Antidii episcopi et martyris, qui ob fidem Christi a Vvandalis occisus fuit. [S] [Per Holweck, this Prosper is not the same as Prosper Tiro of Aquitaine] Apud Rhegium sancti Prosperi Aquitani, eiusdem urbis episcopi, eruditione ac pietate insignis, qui adversus Pelagianos pro fide catholica strenue decertavit. [S] Taurini natalis sancti Maximi episcopi et confessoris, doctrina et sanctitate celeberrimi. [S] In Hollandia sancti Adelberti confessoris, discipuli sancti Vvillibrordi episcopi. [S] In territorio Guleti prope Nuscuin sancti Gulielmi confessoris, patris eremitarum Montis Virginis.
June 26
[SS] Romae in monte Caelio sanctorum martyrum [S] Joannis et [S] Pauli fratrum, quorum primus erat praepositus domus, secundus primicerius Constantiae virginis filiae Constantini Imperatoris: qui postea sub Juliano Apostata martyrii palmam gladio caedente perceperunt. [S] Apud Tridentum sancti Vigilii episcopi, qui cum reliquias idololatriae penitus extirpare conaretur, a feris et barbaris hominibus lapidum imbre percussus, pro Christi nomine martyrium implevit. [S] Cordubae in Hispania natalis sancti Pelagii adolescentuli, qui ob confessione fidei iussu Abdarameni Saracenorum regis forcipibus ferreis membratim praecisus, martyrium suum gloriose consummavit. [SS] Apud Valencenas passio sanctorum [S] Salvii episcopi Engolismensis, et [S] Superii martyrum. [S] Item memoria sancti Anthelmi episcopi Bellicensis. [S] In pago Pictaviensi sancti Maxentii presbyteri et confessoris, qui miraculis claruit. [S] Thessalonicae sancti David eremitae. [S] Eodem die sanctae Perseverandae virginis.
June 27
[S] In Galatia sancti Crescentis discipuli beati Pauli Apostoli, qui in Gallias transitum faciens, verbo praedicationis multos ad fidem Christi convertit: rediens vero ad gentem, cui specialiter datus erat episcopus, cum Galatas ipsos usque ad finem vitae suae in opere Domini confirmasset, demum sub Trajano martyrium consummavit. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Zoili, et [SS] aliorum decem et novem. [S] Caesareae in Palaestina sancti Anecti martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Urbano praeside cum alios ad martyrium hortatus esset, et oratione sua idola prostrasset, a decem militibus verberari iussus, maibus pedibusque praecisis, truncatus capite martyrii coronam accepit. [S] Constantinopoli sancti Sampsonis presbyteri, pauperum exceptoris. [S] In pago Turonico sancti Joannis presbyteri et confessoris. [S] Varadini in Hungaria sancti Ladislai Regis, qui clarissimis miraculis usque ad diem hodiernum coruscat.
June 28
[E] Vigilia [SS] sanctorum Apostolorum [S] Petri et [S] Pauli. [S] Romae sancti Leonis Papae secundi. [S] Lugduni in Gallia sancti Irenaei episcopi et martyris, qui, ut scribit sanctus Hieronymus, beati Polycarpi Smyrnensis episcopi discipulus fuit, et Apostolicorum temporum vicinus. Is cum adversus haereticos verbis ac scriptis plurimum decertasset, in persecutione Severi cum omni fere civitatis suae populo coronatus est glorioso martyrio. [SS] Alexandriae in eadem Severi persecutione sanctorum martyrum [S] Plutarchi, [S] Sereni, [S] Heraclidis catechumeni, [S] Heronis neophyti, et [S] alterius Sereni, [S] Rhaidis catechumenae, [S] Potamioenae, et [S] Marcellae eius matris, inter quos praecipue enituit Potamioena virgo, quae primo immensos innumerosque agones pro virginitate desudans, deinde etiam exquisita, et inaudita tormenta pro fide perpessa, ad ultimum una cum matre igne consumpta est. [S] Eodem die sancti Papii martyris, qui in persecutione Diocletiani flagris caesus, et in lebetem oleo et adipe ferventi plenum iniectus, aliaque horrenda supplicia perpessus, demum datis cervicibus coronatur. [S] [per Holweck, it is not known whether he was a bishop] Traiecti sancti Benigni episcopi et martyris. [S] Cordubae sancti Argymiri monachi et martyris, qui in persecutione Arabica pro fide Christi necatus est. [S] Romae sancti Pauli Papae et confessoris.
June 29
[SS] Romae natalis sanctorum Apostolorum [S] Petri et [S] Pauli, qui eodem anno, eodemque die passi sunt sub Nerone Imperatore: quorum prior in eadem urbe capite ad terram verso cruci affixus, et in Vaticano iuxta viam triumphalem sepultus, totius orbis veneratione celebratur: alter vero gladio animadversus, et via Ostiensi sepultus, pari habetur honore. [SS] In castro Argentomacho [S] Marcelli martyris, qui pro fide Christi una cum [S] Anastasio viro militari capite plexus est. [S] Genuae natalis sancti Syri episcopi. [S] Narniae sancti Cassii eiusdem civitatis episcopi, de quo sanctus Gregorius refert, quod nullus pene dies vitae eius abscedebat, quo omnipotenti Deo hostias placationis non offerret: cui et concordabat vita, quia cuncta quae habebat, in eleemosynis tribuens in hora sacrificii totus in lacrymis diffluebat: demum natalitio Apostolorum die, quo singulis annis Romam venire consueverat, cum Missarum solemnia celebrasset, et corpus Dominicum, pacemque omnibus dedisset, migravit ad Dominum. [S] In Cypro sanctae Mariae matris Joannis, qui cognominatus est Marcus. [S] In territorio Senonensi sanctae Benedictae virginis.
June 30
[S] Commemoratio sancti Pauli Apostoli. [SS] Lemouicis in Gallia [S] sancti Martialis episcopi, cum duobus presbyteris [S] Alpiniano et [S] Austricliniano, quorum vita miraculorum signis admodum effulsit. [SS] Ipso die sanctorum [S] Caii presbyteri, et [S] Leonis subdiaconi. [S] Alexandriae passio sancti Basilidis sub Severo Imperatore, qui cum sanctam Potamioenam virginem, quam ad supplicium ducebat, ab impudicorum hominum petulantia tutatus esset, religiosi officii mercedem ab ea recepit: nam ipsa post triduum illi apparens, et eius capiti coronam imponens, non solum eum convertit ad Christum, sed etiam brevi agone certantem, suis precibus marytrem gloriosum effecit. [S] Romae sanctae Lucinae Apostolorum discipulae, quae facultatibus suis sanctorum necessitatibus communicans, Christianos in carcere detentos visitabat, ac Martyrum sepulturae inserviebat, iuxta quos et in crypta a se constructa sepulta est. [S] Ibidem sanctae Aemilianae martyris. [S] In territorio Vivariensi sancti Ostiani presbyteri et confessoris.
July 1
[E] Octava [S] sancti Joannis Baptistae. [S] In monte Hor depositio sancti Aaron primi sacerdotis ordinis Levitici. [SS] In Britannia sanctorum martyrum [S] Julii et [S] Aaron, qui post sanctum Albanum in persecutione Diocletiani passi sunt: quo tempore ibidem quamplurimi diversis cruciatibus torti, et saevissime lacerati, ad supernae civitatis gaudia consummato agone pervenerunt. [S] Machliniae passio sancti Rumoldi martyris, Scotorum Regis filii, et episcopi Dublinensis. [SS] [per Holweck, these two suffered at Suessa, and not Sinuessa, and that Castus may be equivalent to Castus, Bishop of Trivento] Sinuessae sanctorum martyrum [S] [per Holweck, this Castus may be the same as Catstus, Bishop of Trivento] Casti et [S] Secundini episcoporum. [S] Viennae sancti Martini episcopi, Apostolorum discipuli. [S] Arvernis sancti Galli episcopi. [S] In territorio Lugdunensi depositio sancti Domitiani abbatis, qui primus illic eremiticam vitam exercuit, et cum plurimos ibi in Dei servitio congregasset, magnis virtutibus et gloriosis miraculis valde clarus, collectus est ad patres in senectute bona. [S] In territorio Rhemensi sancti Theodorici presbyteri, discipuli beati Remigii episcopi. [S] Engolismae sancti Eparchii abbatis. [S] Apud Emesam sancti Symeonis confessoris, cognomento Sali, qui stultus propter Christum factus est: sed altam eius sapientiam Deus magnis miraculis declaravit.
July 2
[E] Visitatio [S] beatae Mariae virginis ad [S] Elizabeth. [SS] Romae via Aurelia natalis sanctorum martyrum [S] Processi et [S] Martiniani, qui a beato Petro Apostolo in custodia Mamertini baptizati, sub Nerone, oris contusionem, equuleum, nervos, fustes, flammas, scorpionesque perpessi, novissim e gladio caesi, martyrio coronati sunt. [SS] Item Romae passio sanctorum trium Militum, qui in martyrio beati Pauli Apostoli ad Christum conversi, cum eo caelestis gloriae participes fieri meruerunt. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Aristonis, [S] Crescentiani, [S] Eutychiani, [S] Urbani, [S] Vitalis, [S] Justi, [S] Felicissimi, [S] Felicis, [S] Marciae, [S] Symphorosae, qui omnes apud Campaniam, cum Diocletiani Imperatoris persecutio desaeviret, martyrio coronati sunt. [S] Vvintoniae in Anglia sancti Suuithuni episcopi, cuius sanctitas gratia miraculorum effulsit. [S] Bambergae sancti Othonis episcopi, qui Pomeranis Evangelium praedicans, eosdem convertit ad fidem. [E] [S] Turonis depositio sanctae Monegundis religiosae feminae.
July 3 (07/03 )
[SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Tryphonis et [SS] aliorum duodecim. [SS] Constantinopoli sanctorum [S] Eulogii, et [SS] sociorum martyrum. [S] Caesareae in Cappadocia sancti Hyacinthi cubicularii Trajani Imperatoris, qui accusatus quod Christianus esset, plagis variae afflictus, et in carcerem trusus, ibi consumptus fame expiravit. [SS] Clusii in Etruria sanctorum martyrum [S] Irenaei diaconi, et [S] Mustiolae matronae, qui sub Aureliano Imperatore diversis, atrocibusque suppliciis cruciati, coronam martyrii meruerunt. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Marci et [S] Muciani, qui pro Christi gladio caesi sunt: quos cum [S] puer parvulus ne immolarent idolis, alta voce moneret, verberibus iussus est caedi: cumque vehementius Christum confiteretur, una cum [S] quodam Paulo martyres exhortante necatus est. [S] Laodiceae in Syria sancti Anatolii episcopi, qui non solum religiosis viris, sed et philosophis admiranda scripta reliquit. [S] Altini sancti Heliodori episcopi, doctrina et sacntitate insignis. [S] Ravennae sancti Dathi episcopi et confessoris. [E] Edessae in Mesopotamia Translatio [S] sancti Thomae Apostoli ex Indiae cuius reliquiae Orthonam in Apulia postea translatae sunt.
July 4
[SS] [S] Osee et [S] Aggaei prophetarum. [S] In Africa natalis sancti Jucunddiani martyris, pro Christo in mare mersi. [S] In territorio Bituricensi sancti Lauriani episcopi Hispalensis et martyris, cuius caput Hispalim in Hispania delatum est. [SS] Sirmii sanctorum martyrum [S] Innocentii et [S] Sebastiae, cum[SS] aliis triginta. [SS] Madauri in Africa [S] sancti Namphanionis martyris, et [SS] sociorum, quos ille roboravit ad pugnam, et ad coronam provexit. [S] Cyrene in Libya sancti Theodori episcopi, qui in persecutione Diocletiani sub Digniano praeside plumbatis caesus, et lingua abscissa, in pace tandem confessor occubuit. [SS] Eodem die natalis sanctorum [S] Flaviani secundi episcopi Antiocheni, et [S] Eliae episcopi Hierosolymorum; qui pro synodo Chalcedonensi ab Anastasio Imperatore in exilium acti, victores migrarunt ad Dominum. [S] Augustae in Rhaetia sancti Uldarici episcopi, mirae abstinentiae, largitatis et vigilantiae, ac miraculorum gratia illustris. [E] Turonis Translatio [S] sancti Martini episcopi et confessoris, et dedicatio eius basilicae hoc ipso die, quo etiam is ante aliquot annos in episcopum fuerat ordinatus.
July 5
[S] Romae sanctae Zoae martyris, uxoris beati Nicostrati martyris, quae dum ad Confessionem beati Petri Apostoli oraret, sub Diocletiano Imperatore a persecutoribus artata, et in custodiam obscurissimam trusa, deinde collo et capillis in arbore suspensa, adhibito subter horribili fumo, in confessione Domini emisit spiritum. [S] In Syria natalis sancti Domitii martyris, qui virtutibus suis multa incolis praestat beneficia. [S] Cyrene in Libya sanctae Cyrillae martyris, quae in persecutione Diocletiani ardentes carbones cum thure super manum positos diu tenuit, ne prunas excutiendo thus obtulisse videretur: deinde saevissime laniata, proprio sanguine decorata migravit ad sponsum. [S] Hierosolymis sancti Athanasii diaconi, qui pro sancta synodo Chalcedonensi ab haereticis comprehensus, et omnium cruciatuum genera expertus, ferro tandem necatus est. [SS] In Sicilia sanctorum martyrum [S] Agathonis et [S] Triphinae. [SS] Tomis in Scythia sanctorum martyrum [S] Marini, [S] Theodoti, et [S] Sedophae. [S] Treviris sancti Numeriani episcopi et confessoris. [S] Apud Septempedanos in Piceno sanctae Philumenae virginis.
July 6
[E] Octava [SS] sanctorum Apostolorum [S] Petri et [S] Pauli, [S] In Judaea sancti Esaiae prophetae, qui sub Manasse Rege sectus in duas partres occubuit, sepultusque est sub quercu Rogel iuxta transitum aquarum. [S] Romae natalis sancti Tranquillini martyris, patris sanctorum Marci et Marcelliani, qui ad praedicationem sancti Sebastiani martyris conversus ad Christum, a beato Polycarpo presbytero baptizatus, et a sancto Caio Papa presbyter ordinatus est. Is cum ad Confessionem beati Pauli die Octavarum Apostolorum oraret, sub Diocletiano Imperatore a paganis tentus et lapidatus, martyrium consummavit. [S] Fesulis in Tuscia sancti Romuli episcopi et martyris, discipuli beati Petri Apostoli, qui ab eodem missus ad praedicandum Evangelium, cum in multis Italiae locis Christum annuntiasset, rediens Fesulas, sub Domitiano principe martyrio coronatus est cum aliis sociis. [S] In Campania sanctae Dominicae virginis et martyris, quae sub Diocletiano Imperatore cum fregisset idola, ad bestias damnata, sed ab illis nil laesa, demum capite obtruncata migravit ad Dominum: cuius corpus Tropae in Calabria summa veneratione asservatur. [SS] Eodem die [S] sanctae Luciae martyris, quae natione Campana, a [S] Rixio vicario tenta, et acriter cruciata, eumdem convertit ad Christum: quibus adjuncti sunt [S] Antoninus, [S] Severinus [S] Diodorus, [S] Dion, et [SS] alii decem et septem, qui in passione collegae, et in corona fuere consortes. [S] In pago Trevirensi sancti Goaris presbyteri et confessoris.
July 7
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Claudii commentariensis, [S] Nicostrati primiscrinii, [S] Castorii, [S] Victorini, et [S] Symphoriani, quos sanctus Sebastianus ad fidem Christi perduxit, et beatus Polycarpus presbyter baptizavit. Eosdem in perquirendis sanctorum Martyrum corporibus occupatos Fabianus iudex comprehendi iussit, et per decem dies minis et blandiciis exagitans, cum in nullo penitus posset commovere, iussit tertio torqueri, ac postea in mare praecipites dari. [SS] Dyrrachii in Macedonia sanctorum martyrum [S] Peregrini, [S] Luciani, [S] Pompeii, [S] Hesychii, [S] Papii, [S] Saturnini, et[S] Germani, qui natione Itali, in persecutione Trajani ad eam urbem confugientes, cum sanctum Astium episcopum ibi pro fide Christi in cruce pendentem viderent, Christianos se esse palam confessi, iussu Praesidis tenti, atque inn mare dermersi sunt. [S] Alexandriae natalis sancti Pantaeni, viri apostolici, et omni sapientia adornati: cui tantum studii et amoris erga verbum Dei fuit, ut etiam ad praedicandum Christi Evangelium gentibus, quae in Orientis ultimis secessibus reconduntur, fidei et devotionis calore succensus praefectus sit: ac demum Alexandriam reversus, sub Antonino Caracalla in pace quievit. [S] Brixiae sancti Apollonius episcopi et confessoris. [S] In Saxonia sancti Vvillebaldi primi Eistetensis episcopi, qui una cum sancto Bonifacio laborans in Evangelio, multas gentes convertit ad Christum. [S] Arvernis sancti Illidii episcopi. [S] Urgellae in Hispania Tarraconensi sancti Odonis episcopi. [S] In Anglia sancti Heddae episcopi Saxonum occidentialium. [S] Ibidem sanctae Edilburgae virginis, Anglorum Regis filiae.
July 8
[SS] In Asia minori sanctorum [S] Aquilae, et [S] Priscillae uxoris eius, de quibus in Actibus Apostolorum scribitur. [SS] In Portu Romano sanctorum quinquaginta Militum martyrum, qui in confessione sanctae Bonosae ad fidem adducti, et a beato Felice Papa baptizati, in persecutione Aureliani occisi sunt. [S] In Palaestina sancti Procopii martyris, qui sub Diocletiano Imperatore ab Scythopoli ductus Caesaream, ad primam responsionum eius confidentiam a judice Fabiano capite caesus est. [SS] Constantinopoli passio sanctorum monachorum Abrahamidarum, qui ob cultum sanctarum imaginum resistentes Theophilo Imperatori, martyrium consummarunt. [SS] Herbipoli in Germania [S] sancti Chyliani episcopi, qui a Romano Pontifice ad praedicandum Evangelium missus, cum multos ad Christum perduxisset, una cum sociis Colomanno presbytero et Totnano diacono trucidatus est. una cum sociis [S] Colomanno presbytero et [S] Totnano diacono trucidatus est. [S] Treviris sancti Auspicii episcopi et confessoris.
July 9
[SS] Romae ad Guttam iugiter manantem, natalis sanctorum martyrum [S] Zenonis, et [SS] aliorum decem millium ducentorum trium. [S] Gortyne in Creta sancti Cyrilli episcopi, qui in persecutione Decii sub Lucio praeside flammis iniectus, cum incensis vinculis evasisset illaesus, ac stupore tanti miraculi a iudice dimissus esset, rursus pro instanti et alacri fidei praedicatione facta de Christo, ab eodem capite plexus est. [SS] In civitate Thora apud lacum V: linum passio sanctorum [S] Anatoliae et [S] Audacis, sub Decio Imperatore: quorum Anatolia Christi virgo, postquam plurimos per totam Piceni provinciam variis languoribus affectos curasset, et in Christum credentes fecisset, iubente Faustiniano iudice diversis poenarum generibus vexata, cum ad immisso serpente liberata Audacem convertisset ad fidem, novissime extensis manibus orans gladio transverberata est: Audax quoque in custodiam datus, sine mora capitali sententia coronatur. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Patermuthii, [S] Copretis, et [S] Alexandri, qui sub Juliano Apostata caesi sunt. [S] Martulae sancti Brictii episcopi, qui sub Marciano iudice pro confessione Domini multa passus cum magnam populi multitudinem ad Christum convertisset, confessor in pace quievit.
July 10
[SS] Romae passio sanctorum septem Fratrum, filiorum sanctae Felicitas martyris, id est, [S] Januarii, [S] Felicis, [S] Philippi, [S] Silvani, [S] Alexandri, [S] Vitalis, et [S] Martialis, tempore Antonini Pii Imperatoris, sub praefecto Urbis Publio: ex quibus Januarius post verbera virgarum, et carceris macerationem, plumbatis occisus: Felix et Philippus fustibus mactati: Silvanus praecipitio interemptus: Alexander, Vitalis, et Martialis capitali sententia puniti sunt. [SS] Item Romae sanctarum virginum et martyrium [S] Ruffinae et [S] Secundae sororum, quae in persecutione Valeriani et Gallieni tormentis subactae, ad ultimum altera gladio capite illiso, altera caesa cervice migrarunt in caelum: quarum corpora in basilica Lateranensi prope Baptisterium debito honore servantur. [SS] In Africa sanctorum martyrum [S] Januarii, [S] Marini, [S] Naboris, et [S] Felicis decollatorum. [SS] Nicopoli in Armenia sanctorum martyrum [S] Leontii, [S] Mauritii, [S] Danielis, et [SS] sociorum, qui sub Licinio Imperatore et Lysia praeside varie excruciati, tandem in ignem coniecti, martyrii cursum confecerunt. [SS] In Pisidia sanctorum martyrum [S] Bianoris et [S] Silvani, qui saevissima pro Christi nomine passi, demum cervicibus abscissis coronantur. [S] Iconii sancti Apollonii martyris, qui per crucem insigne martyrium consummavit. [S] Apud Gandavum sanctae Amelbergae virginis.
July 11
[S] Romae beati Pii Papae et martyris, qui in persecutione Antonini martyrio coronatus est. [SS] Nicopolis in Armenia natalis sanctorum martyrum [S] Januarii et [S] Pelagiae, qui equuleo, ungulis, et testarum fragmentis diebus quattuor cruciati, martyrium impleverunt. [S] In territorio Senonensi sancti Sidronii martyris. [S] Iconii sancti Marciani martyris, qui sub Perennio praeside per multa tormenta pervenit ad palmam. [S] Sidae in Pamphylia sancti Cindei presbyteri, qui sub Diocletiano Imperatore et Stratonico praeside post multa tormenta in ignem iniectus, et nil laesus, demum in oratione reddidit spiritum. [SS] Brixiae sanctorum martyrum [S] Savini et [S] Cypriani. [S] Bergomi sancti Joannis episcopi, qui ob tuendam catholicam fidem ab Arianis occisus est. [S] Cordubae sancti Abundii presbyteri, qui cum in Mahumetis sectam inveheretur, martyrio coronatus est. [S] In territorio Pictaviensi sancti Sabini confessoris.
July 12
[SS] Mediolani sanctorum martyrum [S] Naboris et [S] Felicis, qui in persecutione Maximiani passi sunt. [S] [Baronius has Jason in Cyprus, and alone] In Cypro beati Jasonis antiqui Christi discipuli. [SS] Aquileja natalis [S] sancti Hermagorae, discipuli beati Marci Evangelistae, et primus eiusdem civitatis episcopi: qui inter miracula sanitatum, et praedicationis instantiam, ac populorum conversionem, plurima poenarum genera expertus, tandem una cum Fortunato diacono suo, capitali supplicio perpetuum meruit triumphum. una cum [S] Fortunato diacono suo, capitali supplicio perpetuum meruit triumphum. [SS] Lucae in Tuscia [S] [Per Holweck, Paulinus was a Confessor, not a martyr] beati Paulini, qui a sancto Petro primus eiusdem civitatis episcopus ordinatus, sub Nerone ad radices montis Pisani post multos agones martyrium suum cum [SS] [Per Holweck, the companions are Severus, Lucas, and Theobald] aliis sociis consummavit. [SS] Eodem die passio sanctorum [S] Procli et [S] Hilarionis, qui sub Trajano Imperatore et Maximo praeside per acerbissima tormenta ad palmam martyrii pervenerunt. [S] Apud Sallentinos sanctae Epiphanae, quae sub Diocletiano Imperatore et Tertyllo praeside uberibus praecisis reddidit spiritum. [S] Toleti sanctae Marcianae virginis et martyris, quae pro fide Christi bestiis obiecta, atque a tauro discerpta, martyrio coronatur. [S] Lugduni sancti Viventioli episcopi. [S] Bononiae sancti Paterniani episcopi. [S] In monasterio Passiniano prope Florentiam sancti Joannis Gualberti abbatis, institutoris ordinis Vallisumbrosae.
July 13
[S] Romae sancti Anacleti Papae et martyris, qui post sanctum Clementem Ecclesiam Dei regens, eam glorioso martyrio decoravit. [SS] Eodem die sanctorum [S] Joelis, et [S] Esdrae prophetarum. [S] In Macedonia beati Silae, qui cum esset de primis fratribus, et ab Apostolis ad ecclesias gentium una cum Paulo et Barnaba destinatus, praedicationis officium gratia Dei plenus instanter consummavit, atque in passionbus suis Christum clarificans, postmodum requievit. [S] Item sancti Serapionis martyris, qui sub Severo Imperatore et Aquila praeside per ignem pervenit ad coronam martyrii. [S] In insula Chio sanctae Myropis martyris, quae sub Decio Imperatore et Numeriano praeside vectibus contusa migravit ad Dominum. [SS] In Africa sanctorum confessorum [S] Eugenii Carthaginiensis episcopi, fide ac virtutibus gloriosi, et universi cleri eiusdem ecclesiae, qui fere [SS] quingenti, vel eo amplius, in persecutione sub Hunnerico rege Ariano caede inediaque macerati (inter quos plurimi erant lectores infantuli) guadentes in Domino procul exilio crudeli extrusi sunt. Erant etiam in eis nobilissimi [S] archidiaconus nomine Salutaris, et [S] Muritta secundus in officio ministrorum, qui tertio confessores effecti, gloriosae in Christo perseverantiae titulo illustrati sunt. [S] In Britannia minori sancti Turiani episcopi et confessoris, mirae simplicitatis et innocentiae viri.
July 14
[S] Lugduni depositio sancti Bonaventurae Cardinalis et episcopi Albanensis, ordinis Minorum, doctrina et vitae sanctitate celeberrimi. [S] Romae sancti Justi militis sub Claudio tribuno, qui apparente sibi divinitus cruce credidit in Christum, et mox baptizatus, omnia sua pauperibus erogavit: tentus deinde a Magnetio praefecto, verberari nervis, galea ignita contegi, et in rogum immitti iussus, nec in capillo quidem laesus, in confessione Domini reddidit spiritum. [S] Brixiae sancti Titiani episcopi et confessoris. [S] Synope in Ponto sancti Phocae martyris, eiusdem civitatis episcopi, qui sub Trajano Imperatore carcerem, vincula, ferrum, ignemque pro Christo superans, evolavit in caelum: cuius reliquiae Viennam in Gallia delatae, in basilica sanctorum Apostolorum conditae sunt. [S] Alexandriae sancti Heraclae antistitis, ob cuius celeberrimam opinionem Africanus historiographus memorat se Alexandriam ad eum visendum properasse. [S] Carthagine sancti Cyri episcopi, in cuius festivitate sanctus Augustinus de eo sermonem ad populum habuit. [S] Novocomi sancti Felicis primi eiusdem civitatis episcopi. [S] Brixiae sancti Optatiani episcopi. [S] Dauentriae in Belgis sancti Marcellini presbyteri et confessoris. [S] Bambergae sancti Henrici primi Imperatoris, qui cum uxore sua Cliunegunde perpetuam virginitatem servavit, et sanctum Stephanum Hungarorum regem cum universo fere eius regno ad fidem Christi suscipiendam perduxit.
July 15
[SS] In Portu Romano natalis sanctorum martyrum [S] Eutropii, [S] Zosimae, et [S] Bonosae sororum. [SS] Carthagine [S] beati Catulini diaconi, de cuius laudibus sanctus Augustinus sermonem ad populum habuit; et sanctorum [S] Januarii, [S] Florentii, [S] Juliae, et [S] Justae, martyrum, qui positi sunt in basilica Fausti. [SS] Alexandriae sanctorum martyrum [S] Philippi, [S] Zenonis, [S] Narsei, et [SS] decem infantum. [S] In insula Tenedo sancti Abudemii martyris, qui sub Diocletiano passus est. [SS] Sebaste [S] sancti Antiochi medici, qui sub Hadriano praeside capite obtruncatus est: cumque ex eo lac pro sanguine manaret, Cyriacus carnifex conversus ad Christum, et ipse martyrium subiit. [S] Cyriacus carnifex conversus ad Christum, et ipse martyrium subiit. [S] Papiae sancti Felicis episcopi et martyris. [S] Nisibi natalis sancti Jacobi eiusdem urbis episcopi, magnae sanctitatis viri. Hic miraculis et eruditione clarus, unus fuit ex numero confessorum sub persecutione Maximini, qui in Nicaena synodo perversitatem Arii, homousii oppositione damnarunt: cuius, et Alexandri episcopi oratione ipse Arius condignam suae iniquitatis mercedem effusis visceribus Constantinopoli recepit. [S] Neapoli in Campania sancti Athanasii eiusdem civitatis episcopi, qui ab impio nepote Sergio multa passus, ac sede pulsus, Verulis confectus aerumnis migravit in caelum, tempore Caroli Calui.
July 16
[S] Natalis sancti Fausti martyris, qui sub Decio cruci affixus, quinque diebus in ea vixit, ac demum sagittis confossus migravit in caelum. [SS] Sebaste in Armenia sanctorum martyrum [S] Athenogenis episcopi, et [SS] decem discipulorum eius, sub Diocletiano Imperatore. [S] Antiochiae in Syria natalis beati Eustathii episcopi et confessoris, doctrina et sanctitate celebris, qui sub Constantio Imperatore Ariano ob catholicae fidei defensionem Trajanopolim Thraciae pulsus exilio, ibidem in Domino requievit. [S] Eodem die sanccti Hilarini monachi, qui una cum sancto Donato in persecutione Juliani comprehensus, cum nollet sacrificare, fustibus caesus, Aretii in Tuscia martyrium sumpsit: cuius corpus ad Ostia Tiberina translatum est. [S] Treviris sancti Valentini episcopi et martyris. [S] Cordubae in Hispania sancti Sisenandi levitae et martyris, qui pro fide Christi a Saracenis iugulatus est. [SS] Santis in Gallia sanctorum martyrum [S] Raineldis virginis, et [SS] sociorum eius, qui a barbaris pro fide Christi caesi sunt. [S] Bergomi sancti Domnionis martyris. [S] Capuae sancti Vitaliani episcopi et confessoris.
July 17
[S] Romae sancti Alexii confessoris, filii Euphemiani senatoris, qui prima nocte nuptiarum sponsa intacta e domo sua abscedens, ac post longam peregrinationem ad Urbem rediens, decem et septem annos tamquam egenus in domo paterna receptus hospitio, nova mundum arte deludens, incognitus mansit: sed post obitum et voce per Urbis ecclesias audita, et scripto suo agnitus, Innocentio primo Pontifice maximo ad ecclesiam sancti Bonifacii summo honore delatus est, ubi multis miraculis claruit. [SS] Carthagine natalis sanctorum martyrum Scillitanorum, [S] Sperati, [S] Nartali, [S] Cythini, [S] Beturii, [S] Felicis, [S] Aquilini, [S] Letarii, [S] Januariae, [S] Generosae, [S] Bessiae, [S] Donatae, et [S] Secundae: qui iussu Saturnini prafecti post primam Christi confessionem in carcerem missi, et in ligno confixi, deinde gladio decollati sunt. Sperati reliquiae cum ossibus beati Cypriani, et capite sancti Pantaleonis martyris ex Africa in Gallias translatae, Lugduni in basilica sancti Joannis Baptistae religionse conditae fuerunt. [S] Amastride in Paphlagonia sancti Hyacinthi martyris, qui sub Castritio praeside multa passus quievit in carcere. [S] Tibure sancti Generosi martyris. [S] Constantinopoli sanctae Theodotae martyris, sub Leone Iconoclasta. [S] Romae depositio sancti Leonis Papae quarti. [S] Papiae sancti Ennodii episcopi et confessoris. [S] Antisiodori sancti Theodosii episcopi. [S] Mediolani sanctae Marcellinae virginis, sororis beati Ambrosii episcopi, quae Romae in Basilica sancti Petri a Liberio Papa velum consecrationis accepit: cuius etiam sanctitatem idem beatus Ambrosius scriptus suis testatam facit. [E] Venetiis Translatio [S] sanctae Marinae virginis.
July 18
[SS] Tibure [S] sanctae Symphorosae uxoris sancti Getulii martyris, cum septem filiis suis, [S] Crescente, [S] Juliano, [S] Nemesio, [S] Primitivo, [S] Justino, [S] Stacteo, et [S] Eugenio: quorum mater sub Hadriano principe ob insuperabilem constantiam primo palmis diu caesa, deinde crinibus suspensa, novissime saco alligata in flumen praecipitata est: Filii autem stipitibus ad trochleas extensi, diverso mortis exitu martyrium compleverunt. Eorum corpora postea Romam translata, Pio IIII summo Pontifice in Diaconia sancti Angeli in Piscina inventa fuerunt. [S] Carthagine sanctae Gundenis virginis, quae iussu Ruffini proconsulis ob Christi confessionem quater diversis temporibus equulei extensione vexata, et ungularum horrenda laceratione cruciata, carceris squalore diu afflicta, novissime gladio caesa est. [S] Dorostori in Mysia sancti Aemiliani martyris, qui tempore Juliani Apostatae sub Capitolino praeside in fornacem iniectus, martyrii palmam accepit. [S] Trajecti sancti Friderici episcopi et martyris. [S] Gallaeciae in Hispania sanctae Marinae virginis et martyris. [S] Mediolani sancti Materni episcopi, qui sub Maximiano Imperatore pro fide Christi, et pro ecclesia sibi commissa in carcerem detrusus, et saepe verberibus caesus, tandem multis confessionibus clarus obdormivit in Domino. [S] Brixiae natalis sancti Philastrii eiusdem civitatis episcopi, qui adversus haereticos, praesertim Arianos, a quibus multa passus est, plurimum verbis scriptisque pugnavit, demum clarus miraculis confessor in pace quievit. [S] Metis in Gallia sancti Arnulphi episcopi, qui sanctitate et miraculorum gratia illustris, eremiticam vitam deligens, beato fine quievit. [S] Signiae sancti Brunonis episcopi et confessoris.
July 19
[S] [per Holweck, he may not have been a bishop, and he may be identical with Epaphroditus] Natalis sancti Epaphrae, quem sanctus Paulus Apostolus concapituum appellat. Hic ab eodem Apostolo Colossis episcopus ordinatus, clarus virtutibus ibidem martyrii palmam pro ovidbus sibi commendatis virili agone percepit: cuius corpus Romae in Basilica sanctae Mariae maioris conditum est. [SS] Hispali in Hispania passio sanctarum virginum [S] Justae et [S] Ruffinae, quae a praeside Diogeniano comprehensae, primo equulei extensione, et ungularum laniatione vexatae, post carcere, inedia, et variis torsionibus afflictae, tandem Justa in carcere spiritum exhalavit, Ruffinae vero cervix in confessione Domini confracta est. [S] Cordubae sanctae Aureae virginis, quae aliquando lapsa, sed facti poenitens, iterato certamine hostem effuso sanguine superavit. [S] Treviris sancti Martini episcopi et martyris. [S] Romae sancti Symmachi Papae, qui schismaticorum factione divitius fatigatus, demum sanctitate conspicuus migravit ad Dominum. [S] Veronae sancti Felicis episcopi. [S] Apud Scetim Aegypti montem sancti Arsenii Romanae Ecclesiae diaconi, qui Theodosii tempore in solitudinem secedens, virtutibus omnibus consummatus, et iugi lacrymarum imbre perfusus, spiritum Deo reddidit. [S] In Cappadocia sanctae Macrinae virginis, sororis sanctorum Basilii magni et Gregorii Nysseni.
July 20
[S] Antiochiae passio sanctae Margaritae virginis et martyris. [S] In monte Carmelo sancti Eliae prophetae. [S] Eodem die natalis beati Joseph, qui cognominatus est Justus, quem Apostoli cum beato Matthia statuerunt, ut locum apostolatus Judae proditoris impleret: sed cum sors cecidisset super Matthiam, ipse nihilominus praedicationis et sanctitatis officio inserviens, multamque pro fide Christi a Judaeis persecutionem fustinens, in Judaea victorioso fine quievit: de quo etiam refertur quod venenum biberit, et nihil ex hoc triste propter Domini fidem pertulerit. [SS] Damasci sanctorum martyrum [S] Sabini, [S] Juliani, [S] Maximi, [S] Macrobii, [S] Cassiae, et [S] Paulae, cum [SS] aliis decem. [S] Cordubae sancti Pauli diaconi et martyris, qui cum infideles principes Mahumeticae impietatis ac saevitiae argueret, et Christum constantissime praedicaret, eorum iussu necatus, ad praemia evolavit in caelum. [S] In Lusitania sanctae Vvilgefortis virginis et martyris, quae pro Christiana fide ac pudicitia decertans, in cruce meruit gloriosum obtinere triumphum. [S] In pago Boloniensi in Gallia sancti Vulmari abbatis, admirandae sanctitatis viri. [S] Treviris sanctae Severae virginis.
July 21
[S] Romae sanctae Praxedis virginis, quae in omni castitate et lege divina erudita, vigiliis et orationibus atque ieiuniis assidue vacans, quievit in Christo, sepultaque est iuxta sororem suam Pudentianam via Salaria. [S] Babylone sancti Danielis prophetae. [SS] Massiliae natalis [S] sancti Victoris, qui cum esset miles, et nec militare, nec idolis sacrificare vellet, primo in carcerem trusus, ibidque ab angelo visitatus, deinde variis cruciatibus punitus, novissime contritus in mola pistoria martyrium consummavit. Passi sunt cum eo et tres milites, [S] Alexander, [S] Felicianus, et [S] Longinus. [SS] Trecis [S] sanctae Juliae virginis et martyris. Ibidem passio sanctorum [S] Claudii, [S] Justi, [S] Jucundini, et [SS] sociorum quinque sub Aureliano Imperatore. [S] Comanae in Armenia sancti Zotici episcopi et martyris, qui sub Severo coronatus est. [S] Argentorati sancti Arbogasti episcopi, miraculis clari. [S] In Syria sancti Joannis monachi, collegae sancti Symeonis.
July 22
[S] Apud Massiliam natalis sanctae Mariae Magdalenae, de qua Dominus eiecit septem daemonia, et quae ipsum Salvatorem a mortuis resurgentem prima videre meruit. [S] Philippis sanctae Syntyches, cuius beatus Paulus Apostolus meminit. [S] Ancyrae in Gallatia natalis sancti Platonis martyris, qui sub Agrippino vicario verberibus caesus, uncis ferreis laniatus, aliisque immanissimis tormentorum generibus cruciatus, demum abscisso captie, invictam animam Deo reddidit: cuius miracula in subveniendis captivis, acta secundae synodi Nicaenae testantur. [S] in Cypro sancti Theophili praetoris, qui ab Arabibus tentus, cum nec donis nec minis flecti posset ut Christum negaret, gladio caesus est. [S] Antiochiae sancti Cyrilli episcopi, doctrina et sanctitate conspicui. [S] In territorio Arvernensi sancti Menelei abbatis. [S] In Blandinio monasterio sancti Vvandregisili abbatis, miraculis clari. [S] Scythopoli in Palaestina sancti Joseph comitis.
July 23
[S] Natalis sancti Apollinaris episcopi, qui ab Apostolo Petro Romae ordinatus, et Ravennam missus, pro fide Christi diversas et multiplices poenas perpessus est: postea in Aemilia Evangelium praedicans, plurimos ab idolorum cultu revocavit: tandem Ravennam reversus, sub Vespasiano Caesare gloriosum martyrium consummavit. [S] Romae sancti Rasyphi martyris. [S] Ibidem passio sanctae Primitivae virginis et martyris. [SS] [possibly at Rome] Item sanctorum martyrum [S] Apollonii et [S] Eugenii. [SS] Eodem die natalis sanctorum martyrum [S] Trophimi et [S] Theophili, qui sub Diocletiano Imperatore lapidibus caesi, et igne incensi, demum gladio percussi, martyrio coronantur. [SS] In Bulgaria sanctorum plurimorum Martyrum, quos Nicephorus impius Imperator ecclesias Dei devastans, diverso mortis genere, ense, laqueo, sagittis, diutino carcere, et fame necari fecit. [S] Cenomanis in Gallia sancti Liborii episcopi et confessoris. [SS] Romae sanctarum virginum [S] Romulae, [S] Redemptae et [S] Herundinis, de quibus scribit sanctus Gregorius Papa. [S] Eodem die transitus sanctae Birgittae viduae, quae post multas sanctorum locorum peregrinationes, divino afflata spiritu Romae quievit: cuius corpus in Svetiam postea translatum fuit.
July 24
[E] Vigilia [E] [S] sancti Jacobi Apostoli. [S] Tyri in Tuscia apud lacum Vulsinium sanctae Christinae virginis et martyris, quae in Christum credens, cum patris idola aurea et argentea comminuisset, ac pauperibus erogasset, eius iussu verberibus dilaniata, aliisque suppliciis dirissime cruciata, et cum magno saxi pondere in lacum projecta, sed ab angelo liberata; deinde sub alio iudice patris sui successore acerbiora tormenta constanter perferens, novissime a Juliano praeside post fornacem ardentem, ubi quinque diebus illaesa permansit; post serpentes Christi virtute superatos, abscissione linguae, et sagittarum infixione martyrii sui cursum complevit. [S] Romae via Tiburtina sancti Vincentii martyris. [SS] Amiterni in Vestinis passio sanctorum Militum octoginta trium. [SS] Emeritae in Hispania [S] sancti Victoris, viri militaris, qui cum duobus fratribus [S] Stercatio et [S] Antinogene in persecutione Diocletiani per diversa supplicia martyrium consummavit. [SS] [per Holweck, these women could be Nicetas and Aquila, soldiers] In Lycia sanctarum martyrum [S] Nicetae et [S] Aquilinae, quae beati Christophori martyris praedicatione ad Christum conversae, martyrii palmam capitis obtruncatione sumpserunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Menei et [S] Capitonis. [S] Apud Senonas sancti Ursicini episcopi et confessoris.
July 25
[E] [S] Sancti Jacobi Apostoli, fratris beati Joannis Evangelistae, qui prope festum Paschae ab Herode Agrippa decollatus est. Eius sacra ossa ab Hierosolymis ad Hispanias translata, et in ultimis earum finibus apud Gallaeciam recendita, celeberrima illarum gentium veneratione, et frequenti Christianorum concursu religionis et voti causa illuc adeuntium, pie coluntur. [S] In Lycia sancti Christophori martyris, qui sub Decio virgis ferreis attritus, et a flammae aestuantis incendio Christi virtute servatus, ad ultimum sagittarum ictibus confossus, martyrium capitis obtruncatione complevit. [S] Barcinone in Hispania natale beati Cucuphatis martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Daciano praeside plurimis tormentis superatis, percussus gladio victor migravit in caelum. [SS] In Palaestina [S] sancti Pauli martyris, qui in persecutione Maximini sub Firmiliano praeside capitis damnatus, exiguo orandi spatio impetrato, primum pro contribulibus suis, deinde pro Judaeis et Gentilibus, ut fidei veritate agnosceret, postea pro circumstantium multitudine, demum pro iudice, qui ipsum damnaverat, et pro carnifice, a quo feriendus erat, Deum toto corde precatus, adbscissis cervicibus martyrii coronam accepit. [S] Ibidem sanctae Valentinae virginis, quae ad aram ut immolaret adducta, cum eam calcibus evertisset, dirissime cruciata, una cum [S] socia virgine in ignem coniecta cucurrit ad sponsum. in ignem coniecta cucurrit ad sponsum. [SS] Furconii in Vestinis sanctorum martyrum [S] Florentii et [S] Felicis Sipontinorum. [S] Cordubae sancti Theodemiri monachi et martyris. [S] Treviris sancti Magnerici episcopi et confessoris.
July 26
[E] Dormitio [S] sanctae Annae matris genitricis Dei Mariae. [S] Philippis in Macedonia natalis sancti Erasti, qui illic a beato Paulo Apostolo relictus episcopus, ibidem martyrio coronatus est. [SS] Romae via Latina sanctorum martyrum [S] Symphronii, [S] Olympii, [S] Theoduli, et [S] Exuperiae, qui, ut in gestis sancti Stephani Papae legitur, ignibus combusti, martyrii palmam adepti sunt. [S] In Portu Romano sancti Hyacinthi martyris, qui primo in ignem iniectus, deinde in profluentem praecipitatus, illaeus evasit: post haec a Leontio consulari sub Trajano Imperatore gladio percussus vitam finivit: cuius corpus Julia matrona in praedio sua iuxta Urbem sepelivit. [S] Item Romae sancti Pastoris presbyteri, cuius nomine titulus extat in Viminali apud sanctam Pudentianam. [S] Veronae sancti Valentis episcopi et confessoris. [S] In monasterio sancti Benedicti in agro Mantuano sancti Symeonis monachi et eremitae, qui multis miraculis clarus, in senectute bona quievit.
July 27
[S] Nicomediae passio sancti Pantaleonis medici, qui a Maximiano Imperatore pro fide Christi tentus, et equulei poena, ac lampadarum exustione cruciatus, sed inter haec Domino sibi apparente refrigeratus, tandem ictu gladii martyrium consummavit. [SS] Ibidem [S] sancti Hermolai presbyteri, cuius doctrina beatus Pantaleon ad fidem conversus est, sanctorum quoque [S] Hermippi et[S] Hermocratis fratrum, qui post multas poenas sibi illatas, ab eodem Maximiano capitali sententia ob confessionem Christi puniti sunt. [SS] Nolae sanctorum martyrum [S] Felicis, [S] Juliae, et [S] Jucundae. [SS] Vigiliis in Apulia sanctorum martyrum [S] Mauri episcopi, [S] Pantaleemonis, et [S] Sergii, qui passi sunt sub Trajano. [SS] Apud Homeritas commemoratio sanctorum Martyrum, qui sub Dunaan tyranno ob Christi fidem incendio traditi sunt. [SS] Cordubae in Hispania sanctorum martyrum [S] Georgii diaconi, [S] Felicis, [S] Aurelii, [S] Nataliae, et[S] Liliosae, in persecutione Arabica. [SS] Ephesi natalis sanctorum septem dormientium, [S] Maximiani, [S] Malchi, [S] Martiniani, [S] Dionysii, [S] Joannis, [S] Serapionis, et [S] Constantini. [S] Antisiodori depositio beati Aetherii episcopi et confessoris. [S] Constantinopoli beatae Anthusae virginis, quae sub Constantino Copronymo ob cultum sanctarum imaginum verberibus caesa, et exilio relegata quievit in Domino.
July 28
[S] Romae passio sancti Victoris Papae et martyris. [S] Item Romae sancti Innocentii Papae et confessoris. [SS] Mediolani natalis sanctorum martyrum [S] Nazarii et [S] Celsi pueri, quos Anolinus sub rabie persecutionis, quae per Neronem excitata est, diu maceratos et afflictos in carcere, gladio feriri iussit. [SS] Thebaide in Aegypto commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in persecutione Decii et Valeriani passi sunt, quando Christianis optantibus pro Christi nomine gladio percuti, callidus hostis tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare, non corpora: ex quorum numero unus post equuleos, laminas, ac sartagines superatas, melle perunctus, ligatis manibus post tergum, sub ardentissimo sole fucorum ac muscarum aculeis expositus fuit: alius inter flores molliter vinctus, cum ad eum impudicissimum scortum venisset, ut in libidinem concitaret, praecisam morsu linguam in blandientis faciem expuit. [S] Ancyrae in Galatia sancti Eustathii martyris, qui variis tormentorum generibus excruciatus, atque in flumen demersus, sed inde ab Angelo ereptus, demum columba e caelo adveniente, ad praemia aeterna vocatus est. [S] Mileti sancti Acatii martyris, qui sub Licinio Imperatore post diversas poenas in fornacem iniectus, ac Dei ope servatus illaesus, martyrium capitis abscissione complevit. [S] In Britannia minori sancti Sampsonis episcopi et confessoris. [S] Lugduni sancti Peregrini presbyteri, cuius beatitudinem miraculorum gloria testatur.
July 29
[S] Tarasci in Gallia Narbonensi sanctae Marthae virginis, hospitae Salvatoris nostri, et sororis beatae Mariae Magdalenae et sancti Lazari. [S] [per Holweck, Felix II was not Pope] Romae via Aurelia sancti Felicis secundi Papae et martyris, qui a Constantino Imperatore Ariano ob catholicae fidei defensionem e sede sua deiectus, et Corae in Latio occulte gladio necatus, gloriose occubuit. Eius corpus inde a clericis raptum, eadem via sepultum fuit: postea vero ad ecclesiam sanctorum Cosmae et Damiani delatum, ibidem Gregorio XIII summo Pontifice repertum est sub altare, una cum reliquiis sanctorum martyrum Marci, Marcelliani, et Tranquillini, atque in eodem loco pridie Kalendas Augusti simul cum eius reconditum. In quo etiam altare inventa fuerunt corpora sanctorum martyrum Abundii presbyteri, et Abundantii diaconi, quae non multo post ad ecclesiam Jesu solemniter translata sunt pridie natalis eorum. [SS] Romae via Portuensi sanctorum martyrum [S] Simplicii, [S] Faustini, et [S] Beatricis, temporibus Diocletiani Imperatoris: quorum duo primi post multa et diversa supplicia iussi sunt capitalem subire sententiam: Beatrix vero eorum soror in confessione Christi praefocata est in carcere. [SS] Romae praeterea sanctorum martyrum [S] Lucillae et [S] Florae virginum, [S] Eugenii, [S] Antonini, [S] Theodori, et[SS] sociorum decem et octo, qui sub Gallieno Imperatore illustre martyrium obierunt. [S] Gangrae in Paphlagonia sancti Callinici martyris, qui virgis ferreis verberatus, aliisque suppliciis cruciatus, tandem in fornacem iniectus spiritum Deo reddidit. [S] In Norvegia sancti Olavi Regis et martyris. [S] Trecis in Gallia sancti Lupi episcopi et confessoris, qui cum beato Germano ad expugnandam Pelagianorum haeresim in Britanniam perrexit, urbemque Trecas a furore Attilae Galliam omnem devastantis, assidua oratione defendit: demum quinquagintaduobus annis sacerdotio venerabiliter functus, in pace quievit. [S] In civitate Briocensi sancti Gulielmi episcopi et confessoris. [E] [S] Item depositio beati Prosperi episcopi Aurelianensis. [S] Apud Tudertum sancti Faustini confessoris. [S] In civitate Mamiensi sanctae Seraphinae.
July 30
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Abdon et [S] Sennen Persiarum, qui sub Decio catenis alligati Romam adducti, pro Christi fide primum plumbatis caesi, deinde gladio interfecti sunt. [SS] Tuburbi Lucernariae in Africa sanctarum virginarum et martyrum [S] Maximae, [S] Donatillae, et [S] Secundae: quarum duae primae in persecutione Valeriani aceto et felle potatae, deinde plagis acerrimis caesae, et equulei extensione cruciatae, craticulis etiam exustae, et calce perfricatae, postmodum cum Secunda vigine duodecim annorum ad bestias simul proiectae, sed ab his intactae, novissime gladio iugulatae sunt. [S] Assisii in Umbria sancti Rufini martyris. [S] Caesareae in Cappadocia sanctae Julittae martyris, quae bona sua a quodam potente sibi usurpata in iudicio repetens, cum ille exceptionem daret, quod ut Christiana non deberet audiri, mox a iudice iussa est thus idolis offere, ut posset audiri: quod illa constanter recusans, in ignem coniecta spiritum Deo reddidit: corpus autem a flamma remansit illaesum. Eius praeclaras laudes sanctus Basilius magnus egregio encomio celebravit. [S] Antisiodori sancti Ursi episcopi et confessoris.
July 31
[S] Caesareae passio beati Fabii martyris, qui cum ferre vexilla praesidalia recusaret, primum diebus aliquot in carcerem trusus, deinde interrogatus semel et iterum, cum in confessione perduraret, mox a iudice capitali sententio condemnatur. [S] Mediolani sancti Calimerii episcopi et martyris, qui in Antonini persecutione comprehensus, vulneribus confossus, cervicibusque gladio transverberatis praeceps in puteum deiectus, martyrii cursum confecit. [SS] Synnadae in Phrygia Pacatiana sanctorum martyrum [S] Democritis, [S] Secundi, et [S] Dionysii. [SS] In Syria sanctorum trecentorum quinquaginta Monachorum martyrum, qui ob defensionem synodi Chalcedonensis ab haereticis occisi sunt. [S] Ravennae transitus sancti Germani Antisiodorensis episcopi, genere, fide, doctrina, et miraculorum gloria clarissimi, qui Britanniam a Pelagianorum haeresibus penitus liberavit. [S] Tagaste in Africa sancti Firmi episcopi, gloria confessionis illustris. [S] Senis in Tuscia natalis beati Joannis Columbini, institutoris ordinis Jesuatorum, sanctitate ac miraculis clari.
August 1
[E] Romae in Exquiliis dedicatio [S] sancti Petri ad Vincula. [SS] [Baron omits Eleazar] Antiochiae passio sanctorum [SS] septem fratrum Machabaeorum, cum [S] matre sua, qui passi sunt sub Antiocho Epiphane rege. Eorum reliquiae Romam translatae, in eadem ecclesia sancti Petri ad Vincula conditae fuerunt. [SS] Romae passio sanctarum virginum [S] Fidei, [S] Spei, et [S] Charitatis, quae sub Hadriano principe martyrii coronam adeptae sunt. [SS] Item Romae via Latina sanctorum martyrum [S] Boni presbyteri, [S] Fausti, et[S] Mauri, cum [SS] aliis novem, qui in actis sancti Stephani Papae describuntur. [SS] Philadelphiae [sic, per Holweck, for Tomiå] in Arabia sanctorum martyrum [S] Cyrilli, [S] Aquilae, [S] Petri, [S] Domitiani, [S] Rufi, et [S] Menandri una die coronatorum. [SS] Perge in Pamphilia sanctorum martyrum [S] Leontii, [S] Attii, [S] Alexandri, et [SS] aliorum sex agricolarum, qui in persecutione Diocletiani sub Flaviano praeside decollati sunt. [S] Gerundae in Hispania natalis sancti Felicis martyris, qui post diversa tormentorum genera a Daciano tam diu iussus est laniari, donec invictum Christo spiritum redderet. [S] Vercellis sancti Eusebii episcopi et martyris, qui ob confessionem fidei catholicae a Constantio principe Scythopolim, et inde in Cappadociam relegatus, postmodum ad ecclesiam suam reversus, persequentibus Arianis martyrium passus est. [S] In territorio Parisiensi sancti Justini martyris. [S] Viennae sancti Veri episcopi. [S] Vuintoniae in Anglia sancti Ethelvvoldi episcopi. [S] In pago Lisuino sancti Nemesii confessoris.
August 2
[S] Romae in coemeterio Callisti natalis sancti Stephani Papae et martyris, qui in persecutione Valeriani, dum Missae sacrum perageret, supervenientibus militibus ante altare intrepidus et immobilis coepta mysteria perficiens, in sede sua decollatus est. [SS] Nicaeae in Bithynia passio [S] sanctae Theodotae, cum [SS] tribus filiis suis: ex quibus primogenitum nomine Evodium, Christum fiducialiter confiteretur, fecit primo Nicetius consularis Bithyniae fustibus caedi deinde matrem cum omnibus filiis igne consumi. [S] In Africa sancti Rutilii martyris, qui cum saepius de loco in locum persecutionem fugisset, et periculum interdum etiam pecunia redemisset, ex inopinato aliquando comprehensus, et praesidi oblatus, tormentis plurimis cruciatur: demum ignibus traditus, egregrio martyrio coronatur. [S] Patavii sancti Maximi eiusdem civitatis episcopi, qui miraculis clarus beato fine quievit.
August 3
[E] Hierosolymis Inventio corporis [S] beatissimi Stephani Protomartyris, et sanctorum [S] Gamaielis, [S] Nicodemi, et [S] Abibonis, sicut Luciano presbytero divinitus revelatum est, Honorii principis tempore. [S] Constantinopoli natalis sancti Hermelli martyris. [SS] Apud Indos Persis finitimos passio sanctorum Monachorum, et aliorum fidelium, quos Abenner Rex persequens Ecclesiam Dei, diversis afflictos suppliciis caedi iussit. [S] Neapoli in Campania sancti Aspren episcopi, qui a sancto Petro Apostolo ab infirmitate curatus, et deinde baptizatus, eiusdem civitatis episcopus ordinatus fuit. [S] Augustoduni depositio sancti Euphronii episcopi et confessoris. [S] Anagniae sancti Petri episcopi, qui monastica primum observantia, deinde pastorali vigilantia clarus quievit in Domino. [S] Philippis in Macedonia sanctae Lydiae purpurariae, quae praedicante ibidem sancto Paulo Apostolo prima omnium credidit Evangelio. [SS] Beroeae in Syria sanctarum mulierum [S] Maranae et [S] Cyrae.
August 4
[S] Bononiae sancti Dominici confessoris, fundatoris ordinis fratrum Praedicatorum, viri sanctitate et doctrina clarissimi: qui virginitatem perpetuo illibatam servavit, ob singularem meritorum gratiam tres mormos suscitavit: cumque praedicatione sua haeres compressisset, ac plurimos ad religiosam et piam vitam instituisset, octavo idus mensis huius in pace quievit: eius tamen festivitas ex constitutione Pauli Papae quarti hac die celebratur. [S] Thessalonicae natalis beati Aristarchi discipuli et comius individui sancti Pauli Apostoli, de quo ipse ad Colossenses scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. Is ab eodem Apostolo Thessalonicensium episcopus ordinatus, post longos agones sub Nerone coronatus a Christo, quievit. [S] Romae via Latina passio beati Tertullini presbyteri et martyris, qui sub Valeriano Imperatore post impiam fustium mactationem, ignium circa latera exustionem, oris quassationem, atque in equuleo extensionem, nervorumque caesionem, data sententia, capitis amputatione martyrium consummavit. [S] Constantinopoli sancti Eleutherii martyris, ordinis senatorii, qui pro Christo in persecutione Maximiani gladio caesus est. [SS] In Perside sanctarum martyrum [S] Iae, et [SS] sociarum, quae cum novem millibus Christianis captivis sub Sapore diversis poenis afflictae, martyrium subierunt. [S] Coloniae sancti Protasii martyris. [S] Veronae sancti Agabii episcopi et confessoris. [S] Turonis sancti Euphronii episcopi. [S] Romae sanctae Perpetuae, quae a beato Petro Apostolo baptizata, Nazarium filium, et Africanum virum ad fidem Christi perduxit, et multa sanctorum Martyrum corpora sepelivit, ac tandem bonorum operum meritis cumulata migravit ad Dominum.
August 5
[E] Romae in Esquiliis dedicatio Basilicae [S] sanctae Mariae, ad Nives. [SS] Item Romae passio sanctorum Martyrum vigintitrium, qui in persecutione Diocletiani via Salaria veteri capite truncati, ibidem sepulti sunt ad clivum Cucumeris. [S] Augustae Vindelicorum natalis sanctae Afrae martyris, quae cum esset pagana, per doctrinam sancti Narcissi episcopi ad Christum conversa, et cum omni domo sua baptizata, pro confessione Christi igni tradita est. [S] Asculi in Piceno sancti Emygdii episcopi et martyris, qui a sancto Marcello Papa episcopus ordinatus, et illuc ad praedicandum Evangelium missus, in confessione Christi sub Diocletiano Imperatore martyrii coronam accepit. [S] Antiochiae sancti Eusignii militis, qui annum centesimumdecimum, cum Constantini magni fidem, sub quo militaverat, Juliano Apostatae exprobraret, eumque ut patriae pietatis desertorem redargueret, ab eodem iussus est capite caedi. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Cantidii [S] Cantidiani, et[S] Sobelis Aegyptiorum. [S] Catalauni in Gallia sancti Memmii civis Romani, qui a sancto Petro illius civitatis episcopus consecratus, populum sibi commissum ad Evangelii veritatem perduxit. [S] Augustoduni beati Cassiani episcopi. [S] Apud Theanum sancti Paridis episcopi. [S] In Anglia sancti Osvvaldi Regis, cuius actus venerabilis Beda presbyter commemorat. [S] Eodem die sanctae Nonnae matris beati Gregorii Nazianzeni.
August 6
[E] In monte Thabor Transfiguratio Domini nostri Iesu Christi. [SS] Romae via Appian in coemeterio Callisti natalis [S] beati Xysti secundi Papae et martyris, qui in persecutione Valeriani gladio animadversus, martyrio coronam accepit. Item sanctorum martyrum [S] Felicissimi et [S] Agapiti eiusdem beati Xysti diaconorum, [S] Januarii, [S] Magni, [S] Innocentii, et [S] Stephani subdiaconorum, qui omnes cum eo pariter decollati sunt, atque in coemeterio Praetextati sepulti. [S] Passus est etiam cum eis beatus Quartus, ut scribit sanctus Cyprianus. [SS] Compluti in Hispania sanctorum martyrum [S] Justi et [S] Pastoris fratrum, qui cum adhuc pueri litteris imbuerentur, proiectus in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt: et mox a Daciano praeside teneri iussi, et fustibus caedi, cum se mutuis exhortationibus constantissime roborarent, extra civitatem perducti, a carnifice iugulati sunt. [S] Romae sancti Hormisdae Papae et confessoris. [S] Amidae sancti Jacobi eremitae, miraculis clari.
August 7
[SS] Aretii in Tuscia natalis [S] sancti Donati episcopi et martyris, qui inter cetera virtutis opera, ut scribit beatus Gregorius Papa, fractum a paganis calicem sanctum orando instauravit. Is in persecutione Juliani Apostatae a Quadratiano Augustali comprehensus, cum idolis sacrificare renuisset, gladio percussus martyrium consummavit. [S] Passus est etiam cum eo beatus Hilarinus monachus, cuius festivitas decimoseptimo Kalendas Augusti celebratur, quando eius corpus ad Ostia Tiberina translatum fuit. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Petri et [S] Juliani, cum [SS] aliis decem et octo. [S] Mediolani sancti Fausti militis, qui sub Aurelio Commodo post multa certamina martyrii palmam adeptus est. [SS] Novocomi passio sanctorum martyrum [S] Carpophori, [S] Exanthi, [S] Cassii, [S] Severini, [S] Secundi, et [S] Licinii, qui in confessione Christi capite truncati sunt. [S] Nisibi in Mesopotamia sancti Dometii monachi Persae, qui cum duobus discipulis sub Juliano Apostata lapidatus est. [S] Rhotomagi sancti Victricii episcopi, qui adhuc miles, sub eodem Juliano pro Christo abiiciens cingulum, a tribuno multis tormentis afficitur, et capitis damnatur, sed carnifice, qui ad eum caedendum missus fuerat caecitate percusso, ipse vinculis solutis liber evasit: postea episcopus factus, Morinorum et Nerviorum gentes indomitas verbi praedicatione ad fidem Christi perduxit, et demum confessor in pace quievit. [S] Catalauni in Gallia sancti Donatiani episcopi. [S] In Sicilia sancti Alberti confessoris, ordinis Carmelitarum, miraculis clari.
August 8
[SS] Romae sanctorum martyrum [S] Cyriaci diaconi, [S] Largi, et [S] Smaragdi, cum [SS] aliis viginti, qui in persecutione Diocletiani et Maximiani passi sunt decimoseptimo Kalendas Aprilis. Eorum corpora a Joane presbytero via Salaria sepulta, sanctus Marcellus Papa in praedium Lucinae via Ostiensi hoc die transtulit: quae postea in Urbem delata, in Diaconia sanctae Mariae in via Lata recondita fuerunt. [S] Anazarbi in Cilicia sancti Marini senis, qui sub Diocletiano Imperatore et Lysia praeside flagris caesus, in ligno suspensus ac laniatus, feris tandem obiectus interiit. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Eleutherii et [S] Leonidis, qui per ignem martyrium consummarunt. [S] In Persia sancti Hormisdae martyris sub Sapore Rege. [S] Cyzici in Hellesponto sancti Aemiliani episcopi, qui pro sacrarum imaginum cultu a Leone Imperatore multa passus, demum in exilio vitam finivit. [S] In Creta sancti Myronis episcopi, miraculis clari. [S] Viennae in Gallia sancti Severi presbyteri et confessoris, qui ex India Evangelii praedicandi causa laboriosam peregrinationem suscepit, et ad praefatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo et miraculis ad fidem Christi convertit.
August 9
[E] Vigilia [S] sancti Laurentii martyris. [S] Romae sancti Romani militis, qui confessione beati Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari; et mox exhibitus, ac fustibus caesus, ad ultimum decollatus est. [SS] In Tuscia natalis sanctorum martyrum [S] Secundiani, [S] Marcelliani, et [S] Veriani, qui tempore Decii a Promoto consulari primum caesi sunt, deinde in equuleo suspensi, et ungulis abrasi, atque igne lateribus apposito assati, triumphalem martyrii palmam capite caesi meruerunt. [SS] Veronae sanctorum martyrum [S] Firmi et [S] Rustici, tempore Maximiani Imperatoris. [SS] In Africa commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui in persecutione Valeriani, hortante eos sancto Numidico, in ignem coniecti, martyrii palmam adepti sunt. [S] Ipse autem Numidicus licet cum [SS] aliis in rogum iniectus, et lapidibus obrutus fuisset, a filia tamen effossus, et semivivus repertus, curatus est, ac postea ob eius virtutem in ecclesiae Carthaginiensis presbyterum a beato Cypriano meruit cooptari. [SS] Constantinopoli sanctorum martyrum [S] Juliani, [S] Marciani, et [SS] aliorum octo, qui ob Salvatoris imaginem, quam in porto Aenea constituerant, impii Leonis Imperatoris iussu post multa tormenta gladio necati sunt. [S] Catalauni in Gallia sancti Domitiani episcopi et confessoris.
August 10
[S] Romae via Tiburtina natalis beati Laurentii archidiaconi, qui in persecutione Valeriani, post plurima tormenta, carceris, verberum diversorum scorpionum, fustium et plumbatarum, et laminarum ardentium, ad ultimum in craticula ferrea assatus martyrium complevit: cuius corpus a beato Hippolyto, et Justino presbytero sepultum fuit in coemeterio Cyriacae in agro Verano. [SS] Item Romae passio sanctorum centum sexagintaquinque Militum martyrum sub Aureliano Imperatore. [S] Bergomi sanctae Asteriae virginis et martyris, in persecutione Diocletiani et Maximiani Imperatorum. [SS] Alexandriae commemoratio sanctorum Martyrum, qui in persecutione Valeriani sub praeside Aemiliano diversis exquisitisque tormentis diutius cruciati, vario mortis genere martyrii coronam adepti sunt. [SS] Carthagine sanctarum virginum et martyrum [S] Bassae, [S] Paulae, et [S] Agathanicae. [S] Romae sancti Deusdedit confessoris, qui quod in hebdomada manibus suis operando lucrabatur, die sabbati pauperibus erogabat.
August 11
[S] Romae inter duas lauros natalis sancti Tiburtii martyris, qui sub iudice Fabiano in persecutione Diocletiani, cum nudis plantis super carbones ardentes ingressus Christum maiori confiteretur constantia, duci in tertium ab Urbe milliarium, atque ibidem gladio animadverti iubetur. [S] Item Romae sanctae Susannae virginis, quae cum esset nobili prosapia orta, et beati Caii Pontificis neptis, martyrii palmam, tempore Dicoletiani, capitis obtruncatione promeruit. [S] Comanae in Ponto sancti Alexandri episcopi cognomento Carbonarii, qui ex philosopho disertissimo eminentem Christianae humilitatis scientiam adeptus, et a sancto Gregorio Thaumaturgo in thronum illius ecclesiae sublimatus, non solum praedicatione, sed etiam per ignem consummato martyrio fuit illustris. [SS] Eodem die passio sanctorum [S] Ruffini Marsorum episcopi, et [SS] sociorum, sub Maximino Imperatore. [S] Apud Ebroicenses in Gallia sancti Taurini episcopi, qui a beato Clemente Papa illius civitatis episcopus ordinatus, Evangelii praedicatione Christianam fidem propagavit, ac multis pro ea susceptis laboribus, miraculorum gloria conspicuus obdormivit in Domino. [S] Cameraci in Gallia sancti Gaugerici episcopi et confessoris. [S] In provinicia Valeriae sancti Equitii abbatis, cuius sanctitas beati Gregorii Papae testimonio comprobatur. [S] Tuderti sanctae Dignae virginis.
August 12
[S] Assisii in Umbria sanctae Clarae virginis, primae plantae pauperum feminarum ordinis Minorum, quam vita et miraculis celebrem Alexander IIII in numerum sanctarum Virginum retulit. [S] Catanae in Sicilia natalis sancti Euplii diaconi, sub Diocletiano et Maximiano Augustis: qui cum diutissime pro confessione Domini torqueretur, tandem martyrii palmam gladio caedente percepit. [SS] Augustae Vindelicorum [S] sanctae Hilariae matris beatae Afrae martyris, quae cum ad sepulchrum illius excubaret, ibidem pro fide Christi a persecutionibus igni tradita est cum [S] Digna et [S] Euprepia et [S] Eunomia ancillis suis. Passi sunt etiam eodem die in praefata urbe [S] Quiriacus, [S] Largio, [S] Crescentianus, [S] Nimmia, et [S] Juliana, cum[SS] aliis viginti. [SS] In Syria sanctorum martyrum [S] Macarii et [S] Juliani. [SS] Nicomediae sanctorum martyrum [S] Aniceti comitis, et [S] Photini eius fratris, cum [SS] aliis pluribus sub Diocletiani Imperatore. [SS] Tuscia passio sanctorum [S] Graciliani et [S] Felicissimae virginis, quorum pro fidei confessione ora lapidibus primo contusa sunt, dehinc gladio percussi, optatam martyrii palmam susceperunt. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Porcarii abbatis monasteri Lerinensis, et [SS] quingentorum monachorum, qui pro fide catholica a Barbaris caesi, martyrio coronati sunt. [E] Mediolani depositio [S] sancti Eusebii episcopi et confessoris. [S] Brixiae sancti Herculani episcopi.
August 13
[SS] Romae [S] beati Hippolyti martyris, qui pro confessionis gloria sub Valeriano Imperatore, post alia tomrneta ligatis pedibus ad colla indomitorum equorum, per carduetum et tribulos crudeliter tractus, toto corpore lacerato emisit spiritum. Passi sunt etiam eodem die [S] beata Concordia eius nutrix, quae ante ipsum plumbatis caesa migravit ad Dominum: et [SS] alii decem et novem de domo sua, qui extra portam Tiburtinam decollati sunt, et una cum eo in agro Verano sepulti. [S] Apud Forum Syllae natalis sancti Cassiani martyris, qui cum adorare idola novisset, vocatis a persecutore pueris, quibus docendo exosus factus fuerat, data est eis facultas eum perimendi: quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. [S] Tuderti sancti Cassiani episcopi et martyris sub Diocletiano Imperatore. [SS] Burgis in Hispania sanctarum [S] Centollae et [S] Helenae martyrum. [SS] Constantinopoli [S] sancti Maximi monachi, doctrina et zelo catholicae veritatis insignis: qui cum adversus Monothelitas strenue decertaret, a Constante Imperatore haeretico praecisis manibus ac lingua in Chersonesum relegatus reddidit spiritum. [SS] Tunc etiam duo Anastasii eius discipuli, aliique plures diverso tormenta et dura exilia sunt experti. [S] In Germania sancti Vvigberti presbyteri et confessoris. [S] Pictavis sanctae Radegundis Reginae, cuius vita miraculis et virtutibus claruit.
August 14
[E] Vigilia [E] Assumptionis [S] beatae Mariae virginis. [S] Romae natalis beati Eusebii presbyteri, qui a Constantio Imperatore Ariano ob catholicae fidei defensionem in quodam cubiculo domus suae inclusus, ibidque menses septem in oratione constanter perseverans, dormitionem accepit: cuius corpus Gregorius et Orosius presbyteri colligentes, in coemeterio Callisti via Appia sepelierunt. [S] In Illyrico sancti Ursicii martyris, qui sub Maximiano Imperatore et Aristide praeside, post multa et diversa tormenta pro Christi nomine gladio caesus est. [S] In Africa sancti Demetrii martyris. [S] Apameae in Syria sancti Marcelli episcopi et martyris, qui cum Jovis delubrum diuisset, a furentibus gentilibus occisus est. [S] Tuderti sancti Callisti episcopi et martyris. [S] In Aegina insula sanctae Athanasiae viduae, monastica observantia et gratia miraculorum illustris.
August 15
[E] Assumptio [S] sanctissimae Dei Genitricis virginis Mariae. [S] Romae via Appia sancti Tharsicii acolythi, quem pagani cum invenissent corporis Christi sacramenta portantem, coeperunt disquirere quid gereret: at ille indignum iudicans porcis prodere margaritaas, tam diu ab illis mactatus est fustibus et lapidibus, donec exhalaret spiritum: et revoluto eius corpore sacrilegi discussores, nihil sacramentorum Christi in manibus, aut in vestibus invenerunt: Christiani autem corpus martyris collegerunt, et in coemeterio Callisti honorifice sepelierunt. [S] Tagaste in Africa sancti Alipii episcopi, qui beati Augustini olim discipulus, postea in conversione socius, in munere pastorali collega, et in certaminibus adversus haereticos commilito strenuus, ac demum in caelesti gloria consors fuit. [S] Suessione in Galliis sancti Arnulphi episcopi et confessoris.
August 16
[S] Romae sancti Titi diaconi, qui Urbe a Gothis occupata pecunias pauperibus distribuens, a tribuno barbaro iussus est occidi. [S] Nicaeae in Bithynia sancti Diomedis medici, qui in persecutione Diocletiani pro Christi fide gladio caesus, martyrium complevit. [SS] Item sanctorum triginta trium Martyrum. [S] Ferentini in Hernicis sancti Ambrosii centurionis, qui in persecutione Diocletiani variis modis cruciatus, novissime per ignem illaesus transiens, demersus in aquam, eductus est in refrigerium. [S] Mediolani depositio sancti Simpliciani episcopi, sanctorum Ambrosii et Augustini testimonio celebris. [S] Antisiodori sancti Eleutherii episcopi. [S] Nicomediae sancti Arsacii confessoris, qui sub Licinio persecutore militia relicta, solitariam vitam ducens, tantis virtutibus claruit, ut et daemones expulisse, et ingentem draconem orando interemisse legatur: denique futuram civitatis cladem praenuntians, in oratione spiritum Deo reddidit. [S] In Gallia Narbonensi apud Montem Pessulanum depositio beati Rocchi confessoris, qui multas Italiae urbes a morbo epidemiae signo crucis liberavit: cuius corpus Venetias postea translatum fuit. [S] Romae sanctae Serenae uxoris quondam Diocletiani Augusti.
August 17
[E] Octava [S] sancti Laurentii martyris. [SS] Carthagine in Africa sanctorum martyrum [S] Liberati abbatis, [S] Bonifacii diaconi, [S] Servi et [S] Rustici subdiaconorum, [S] Rogati, et [S] Septimi monachorum, et [S] Maximi pueri, qui in persecutione Vvandalica sub Hunnerico Rege pro confessione catholicae fidei, et unici baptismatis defensione variis et inauditis suppliciis exagitati, demum super ligna, quibus concremanddi erant, clavis confixi, cum ignis saepius accensus fuisset, ac divinitus semper extinctus, eius iussu remorum vectibus percussi, et comminutis cerebris enecati, speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino perfecerunt. [S] Caesareae in Cappadocia natalis sancti Mamantis martyris, qui a pueritia ad senectutem usque longum martyrium duxit, et tandem imperante Aureliano, sub Alexandro praeside illud feliciter consummavit: quem sancti patres Basilius et Gregorius Nazianzenus summis laudibus celebrarunt. [S] In Achaia sancti Myronis presbyteri et martyris, qui sub Decio Imperatore et Antipatre praeside post multa tormenta Cyzici capite truncatus est. [SS] Nicomediae sanctorum martyrum [S] Stratonis, [S] Philipphi, et [S] Eutychiani, qui damnati ad bestias, et nihil laesi, per ignem martyrium consummarunt. [SS] Ptolemaide in Palaestina sanctorum martyrum [S] Pauli, et [S] Julianae sororis eius, qui sub Valeriano passi sunt. [S] Interamnae sancti Anastasii episcopi et confessoris.
August 18
[S] Praeneste natalis sancti Agapiti martyris, qui cum esset annorum quindecim, amore Christi ferveret, iussu Aureliani Imperatoris tentus est, ac primo nervis crudis diutissime caesus, deinde sub Antiocho praefecto graviora supplicia passus, exinde cum ex praecepto Imperatoris Iconibus obiiceretur, et minime laesus esset, gladio ministrorum coronandus percutitur. [SS] Romae beatorum [S] Joannis et [S] Crispi presbyterorum qui in persecutione Diocletiani multa sanctorum corpora officiosissime sepelierunt, quorum meritis et ipsi postmodum sociati, gaudia vitae aeternae meruerunt. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Hermae, [S] Serapionis, et [S] Polyaeni, qui per angusta, saxosa, et aspera loca raptati, animas Deo reddiderunt. [SS] In Illyrico sanctorum martyrum [S] Flori et [S] Lauri artis lapicidinae, qui consumptis martyrio eorum magistris Proculo et Maximo, sub Licione praeside post multa tormenta in profundum puteum sunt demersi. [SS] Myrae in Lycia sanctorum martyrum [S] Leonis et [S] Julianae. [S] Metis in Gallia sancti Firmini episcopi et confessoris. [S] Romae via Lavicana sanctae Helenae matris Constantini Magni piissimi Imperatoris, qui primus Ecclesiae tuendae atque amplificandae exemplum ceteris principibus praebuit.
August 19
[S] Romae sancti Julii Senatoris et martyris, qui Vitello iudici traditus, et ab eo in carcerem trusus, iubente Commodo Imperatore tamdiu fustibus caesus est, donec emiteret spiritum: cuius corpus in coemeterio Calepodii via Aurelia sepultum fuit. [SS] In Cilicia [S] In Cilicia natalis sancti Andreae tribuni, et [SS] sociorum militum, qui victoria de Persis divinitus adepta ad fidem Christi conversi, et hoc nomine accusati, sub Maximiano Imperatore in angustiis Tauri montis ab exercitu Seleuci praesidis trucidati sunt. [SS] In Palaestina [S] Timothei martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Urbano praeside post multa superata supplicia, lento igne combustus est. Passi sunt etiam ibidem [S] Thecla et [S] Agapius: illa feris exposita, earum dentibus laniata transivit ad sponsum: Agapius vero plurima tormenta perpessus, ad maiora certamina fuit dilatus. [S] Anagniae sancti Magni episcopi et martyris, qui in persecutione Decii necatus sunt. [S] In Provincia apud castrum Brincolam depositio sancti Ludovici episcopi Tolosani, vitae sanctitate et miraculis clari: cuius corpus inde Massiliam translatum, in ecclesia Fratrum Minorum honorifice conditum est. [S] In Gallia in pago Sigisterico beati Donati presbyteri et confessoris, qui ab ipsis infantiae rudimentis mira Dei gratia praeditus, anachoreticam vitam multis annis exegit, et miraculorum gloria clarus migravit ad Christum. [S] In territorio Bituricensi sancti Mariani confessoris. [S] Mantuanae sancti Ruffini confessoris.
August 20
[S] In territorio Lingoniensi depositio sancti Bernardi primi Claraevallensis abbatis, vita, doctrina, et miraculis gloriosi. [S] In Judaea sancti Samuelis prophetae, cuius sacra ossa, ut beatus Hieronymus scribit, Arcadius Augustus Constantinopolim transtulit, et prope Septimum collocavit. [S] Eodem die sancti Lucii senatoris, qui perspecta constantia Theodoti Cyrenensis episcopi in martyrio positi, ad fidem Christi conversus, ad eam etiam Dignianum praesidem pertraxit: cum quo Cyprum profectus, cum ibi alios Christianos pro confessione Domini coronari videret, ultro se ipsum obtulit, et capitis obtruncatione eamdem martyrii coronam promeruit. [SS] In Thracia sanctorum triginta septem Martyrum, qui sub praeside Apelliano pro Christi fide manibus pedibusque praecisis, in caminum ardentem iniecti sunt. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Severi et [S] Memnonis centurionis, qui eodem mortis genere consummati, victores abierunt in caelum. [SS] Cordubae sanctorum martyrum [S] Leovigildi et [S] Christophori monachorum, qui in Arabum persecutione, pro Christianae fidei defensione in carcerem coniecti, ac mox cervicibus abscissis igni traditi, martyrii palmam adepti sunt. [S] Romae beati Porphyrii hominis Dei, qui sanctum martyrem Agapitum erudivit in fide et doctrina Christi. [S] In Herio insula sancti Philiberti abbatis. [S] Albae in Pannonia sancti Stephani Regis, qui divinis virtutibus exornatus, primus Hungaros ad fidem Christi convertit. [S] In castro Cainone sancti Maximi confessoris, discipuli beati Martini episcopi.
August 21
[S] Romae in agro Verano sanctae Cyriacae viduae et martyris, quae in persecutione Valeriano cum se suaque omnia in Sanctorum ministeria impendisset, demum pro Christo martyrium subiens, vitam quoque ipsam libenter impendit. [S] Salonae sancti Anastasii Cornicularii, qui cum videret beatum Agapitum constanter tormenta perferentem, conversus est ad fidem, et pro confessione nominis Christi iubente Aureliano Imperatore interemptus, martyr migravit ad Dominum. [SS] In Sardinia natalis sanctorum martyrum [S] Luxorii, [S] Ciselli, et [S] Camerini, qui in persecutione Diocletiani sub Delphio praeside gladio caesi sunt. [S] In territorio Gavalitano sancti Privati episcopi et martyris, qui passus est in persecutione Valeriani et Gallieni. [SS] Eodem die sanctorum martyrum [S] Bonosi et [S] Maximiani. [S] Fundis in Latio sancti Paterni martyris, qui ab Alexandria Romam veniens ad Apostolorum memorias, et inde in agrum Fundanum secedens, cum Martyrum corpora sepeliret, a tribuno comprehensus, in vinculis expiravit. [SS] Edessae in Syria sanctorum martyrum [S] Bassae, et filiorum eius [S] Theogonii, [S] Agapii, et [S] Fidelis, quos in persecutione Maximiani pia mater exhortans, martyrio coronatos praemisit ad palmam, et truncato capite gaudens secuta est cum victoria. [S] Veronae sancti Euprepii episcopi et confessoris. [S] Item sancti Quadrati episcopi.
August 22
[E] Octava Assumptionis [E] [S] beatae Mariae virginis. [S] Romae via Ostiensi natalis sancti Timothei martyris, qui tentus a Tarquinio Urbis praefecto, et longa carceris custodia maceratus, cum sacrificare idolis noluisset, tertio caesus, et gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus est. [S] In Portu Romano sancti Hippolyti episcopi, eruditione clarissimi, qui sub Alexandro Imperatore ob praeclaram fidei confessionem manibus pedibusque ligatis in altam foveam aquis plenam praecipitatus, martyrii palmam accepit: cuius corpus a Christianis apud eundem locum sepultum fuit. [S] Augustoduni sancti Symphoriani martyris, qui tempore Aureliani Imperatoris cum idolis sacrificare nollet, primo verberibus afflictus, deinde carceri mancipatus, ad ultimum caeso capite martyrium consummavit. [S] Romae sancti Antonini martyris, qui cum se Christianum libera voce fateretur, a Vitellio iudice capitali sententia damnatus est, et via Aurelia sepultus. [SS] Item in Portu Romano sanctorum martyrum [S] Martialis, [S] Saturnini, [S] Epicteti, [S] Maprilis, et [S] Felicis, cum [SS] sociis eorum. [SS] Nicomediae passio sanctorum [S] Agathonici, [S] Zotici, et [SS] sociorum martyrum sub Maximiano Imperatore, et Eutholomio praeside. [SS] Tarsi sanctorum [S] Athanasii episcopi et martyris, [S] Anthusiae nobilis feminae, quam ipse baptizaverat, ac [SS] duorum eius servorum, qui sub Valeriano Imperatore passi sunt. [SS] Rhemis sanctorum martyrum [S] Mauri et [SS] [per Holweck, there were 49 companions] sociorum. [SS] In Hispania sanctorum martyrum [S] Fabriciani et [S] Philiberti. [S] Papiae sancti Guniforti martyris.
August 23
[SS] Antiochiae natalis sanctorum martyrum [S] Restituti, [S] Donati, [S] Valeriani, et [S] Fructuosae, cum [SS] aliis duodecim, qui praeclarissimo confessionis honore coronati sunt. [SS] Ad Ostia Tiberina sanctorum martyrum [S] Quiriaci episcopi, [S] Maximi presbyteri, [S] Archelai diaconi, et [SS] sociorum, qui sub Ulpiano praefecto tempore Alexandri passi sunt. [SS] Aegaeae in Cilicia sanctorum martyrum [S] Claudii, [S] Asterii, et [S] Neonis fratrum, qui Christianae religionis a noverca accusati, sub Diocletiano Imperatore et Lysia praeside post acerba tormenta cruci affixi, victores cum Christo triumpharunt. Passae sunt post eos [S] Domnina et [S] Theonilla. [SS] Rhemis in Gallia natalis sanctorum [S] Timothei et [S] Apollinaris, qui ibidem consummato martyrio caelestia regna meruerunt. [SS] [per Holweck, this entry could be for Minervius Eleazar and his children, or the children belonged to either Minervius or Eleazar] Lugduni sanctorum martyrum [S] Minervi, [S] Eleazari cum [SS] filiis octo. [S] Item sancti Luppi martyris, qui ex servili conditione, Christi libertate donatus, martyrii quoque corona dignatus est. [S] Hierosolymis sancti Zacchaei episcopi, qui quartus a beato Jacobo Apostolo Hierosolymitanam ecclesiam rexit. [S] Alexandriae sancti Theonae episcopi et confessoris. [S] Uticae in Africa beati Victoris episcopi. [S] Augustoduni sancti Flaviani episcopi. [S] Arvernis sancti Sidonii episcopi, doctrina et sanctitate conspicui. [S] Apud Tudertum beati Philippi Florentini, institutoris ordinis Servorum beatae Mariae.
August 24
[E] Vigilia [S] sancti Bartholomaei Apostoli. [SS] Carthagine sanctorum trecentorum Martyrum tempore Valeriani et Gallieni: qui inter alia supplicia, cum praese fornacem calcariam accedi iussisset, et in praesentia eius prunas cum thure exhiberi, atque illis dixisset: Eligite e duobus unum, aut thura super his carbonibus offerte Jovi, aut in calcem demergimini: fide armati, Christum Dei filium confitentes, ictu rapidissimo se iniecerunt in ignem, et inter vapores calcis in puluetem sunt redacti: ex quo candidatus ille beatorum exercitus, Massa candida meruit appellari. [S] Apud Ostia Tiberina sanctae Aureae virginis et martyris, quae saxo ad collum ligato in mare demersa est: cuius corpus ad litus eiectum, beatus Nonnus sepelivit. [S] In Isauria sancti Tationis martyris, qui in persecutione Diocletiani sub Urbano praeside gladio caesus, martyrii coronam accepit. [S] Eodem die sancti Eutychii discipuli beati Joannis Evangelistae, qui ob Evangelii praedicationem in multis regionibus carceres, verbera, et ignes perpessus, in pace tandem quievit. [S] Item sancti Georgii Limniotae monachi, qui cum impium Leonem Imperatorem reprehendisset quod sacras imagines frangeret, Sanctorumque reliquias combureret, eius iussu manibus abscissis, et capite incenso, martyr migravit ad Dominum. [S] Rhotomagi sancti Audoeni episcopi et confessoris. [S] Nivernis sancti Patricii abbatis.
August 25
[S] Sancti Bartholomaei Apostoli, qui in India Christi Evangelium praedicavit, inde in maioorem Armeniam profectus, cum ibi plurimos ad fidem convertisset, vivus a barbaris decoriatus est, atque Astiagis regis iussu capitis decollatione martyrium complevit. Eius sacrum corpus primo ad Liparam insulam, deinde Beneventum, postremo Romam ad insulam Tiberinam translatum, ibi pia fidelium veneratione honoratur. [S] Lutetiae Parisorum sancti Ludovici confessoris, Regis Francorum, vitae sanctitate, ac miraculorum gloria illustris. [SS] Romae sanctorum martyrum [S] Eusebii, [S] Pontiani, [S] Vincentii, et [S] Peregrini, qui primo sub Commodo Imperatore in equuleo levati, nervis quoque distenti, ac deinde fustibus caesi sunt, flammis circa eorum latera appositis: et cum in laude Christi fidelissime permanerent, plumbatis usque ad emissionem spiritus mactati sunt. [S] Item Romae sancti Genesii martyris, qui primum sub Gentilitate mimus, cum in theatro, spectante Diocletiano Imperatore, mysteriis Christianorum illuderet, a Deo inspiratus, repente conversus ad fidem, et baptizatus est: mox Imperatoris iussu fustibus crudelissime caesus, deinde in equuleo suspensus, et ungularum diutissima laceratione vexatus, lampadibus etiam inflammatus, cum in fide Christi persisteret, dicens: Non est rex praeter Christum, pro quo si millies occidar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auferre non poteritis, martyrii palmam capitis obtruncatione promeruit. [S] Italicae in Hispania sancti Geruntii episcopi, qui tempore Apostolorum Evangelium in ea provincia praedicans, post multos labores in carcere quievit. [S] Arelate in Gallia beati item Genesii, qui exceptoris officio fungens, cum impia edicta, quibus Christiani puniri iubebantur, nollet excipere, et proiectis in publicum tabulis se Christianum esse testaretur, comprehensus, atque decollatus, martyrii gloriam proprio cruore baptizatus accepit. [S] In Syria sancti Juliani martyris. [S] Tarracone sancti Magini martyris. [S] Constantinopoli sancti Mennae episcopi. [S] Traiecti sancti Gregorii episcopi. [S] Neapoli sanctae Patriciae virginis.
August 26
[S] Romae sancti Zephyrini Papae et martyris. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Irenaei, et [S] Abundii, qui in persecutione Valeriani, eo quod corpus beatae Concordiae in cloacam proiectum levaverant, in eandem cloacam demersi fuerunt: quorum corpora a Justino presbytero inde extracta, in crypta iuxta beatum Laurentium sepulta sunt. [S] Apud Albintimelium Liguriae civitatem sancti Secundi martyris, viri spectabilis, et ducis ex legione Thebaeorum. [S] Bergomi in Gallia Cisalpina sancti Alexandri martyris, qui et ipse unus ex eadem legione, cum nomen Domini Jesu Christi constantissime fateretur, martyrium capitis abscissione complevit. [S] Nicomediae passio sancti Hadriani, filii Probi Caesaris, qui Licinio persecutionem in Christianos commotam exprobans, ab eodem iussus est occidi: cuius corpus Domitius Byzantii episcopus eius patruus Argyropoli sepelivit. [S] In Hispania sancti Victoris martyris, qui a Mauris pro Christi fide occisus, martyrii corona donatus est. [S] Capuae sancti Rufini episcopi et confessoris. [S] Pistorii sancti Felicis presbyteri et confessoris.
August 27
[S] Capuae in Campania natalis sancti Rufi episcopi et martyris, qui cum esset patriciae dignitatis, a beato Apollinare sancti Petri discipulo cum universa familia baptizatus est. [SS] Ibidem sanctorum martyrum [S] Rufi et [S] Carpophori, qui sub Diocletiano et Maximiano passi sunt. [SS] Tomis in Ponto sanctorum martyrum [S] Marcellini tribuni, et [S] uxoris eius Manneae, et filiorum [S] Joannis, [S] Serapionis, et [S] Petri. [S] In Sicilia sanctae Euthaliae virginis, quae cum esset Christiana, a fratre suo Sermiliano gladio caesa migravit ad sponsum. [S] Eodem die passio sanctae Anthusae junioris, quae ob Christi fidem in puteum mersa, martyrium sumpsit. [S] Bergomi sancti Narni, qui a beato Barnaba baptizatus, primus ab eo eiusdem civitatis episcopus est ordinatus. [S] Arelate sancti Caesarii episcopi, mirae sanctitatis et pietatis viri. [S] Augustoduni sancti Syagrii episcopi et confessoris. [S] Papiae sancti Joannis episcopi. [S] Ilerdae in Hispania Tarraconensi sancti Licerii episcopi. [S] In Thebaide sancti Poemonis anachoretae.
August 28
[S] Hippone Regio in Africa natalis sancti Augustini episcopi, et Ecclesia doctoris eximii: qui beati Ambrosii episcopi opera ad catholicam fidem conversus, et baptizatus, eam adversus Manichaeos, aliosque haereticos acerrimus propugnator defendit: multisque aliis pro Ecclesia Dei perfunctus laboribus, ad praemia migravit in caelum: cuius reliquiae primo de sua civitate propter barbaros in Sardiniam delatae, et postea a Luitprando Rege Longobardorum Ticinum translatae, ibi honorifice conditae sunt. [S] Romae natalis sancti Hermetis viri illustris, qui (ut in actis beati Alexandri Papae legitur) primo carcerali custodiae mancipatus, deinde cum aliis plurimis gladio caedente martyrium conplevit sub Aureliano iudice. [S] Brivate apud Arvernos passio sancti Juliani martyris, qui cum esset beati Ferreoli tribuni comes, et in habitu militari occulte Christo serviret, in persecutione Diocletiani a militibus tentus, defecto gutture morte horribili necatus est. [S] Constantiae in Gallia sancti Pelagii martyris, qui sub Numeriano Imperatore et Evilasio iudice martyrii coronam accepit. [SS] Salerni sanctorum martyrum [S] Fortunati, [S] Caii, et [S] Anthes, sub Diocletiano Imperatore et Leontio proconsule decollatorum. [S] Constantinopoli sancti Alexandri episcopi, gloriosi senis, cuius orationis virtute Arius divino iudicio damnatus, crepuit medius, et effusa sunt viscera eius. [S] Apud Santonas sancti Viviani episcopi. [S] Item sancti Moysis Aethiopis, qui ex insigni latrone insignis anachoreta, multos latrones convertit, et secum duxit ad monasterium.
August 29
[E] Decollatio [S] sancti Joannis Baptistae, quem Herodes circa festum Paschae decollari praecepit: quae tamen hoc die solemniter colitur, quando eius venerandum caput secundo inventum fuit: quod postea Romam translatum, in ecclesia sancti Silvestri ad Campum Martium summa populi devotione asservatur. [S] Romae in monte Aventino natalis sanctae Sabinae martyris, quae sub Hadriano Imperatore gladio percussa, martyrii palmam adepta est. [S] Item Romae sanctae Candidae virginis et martyris, cuius corpus Paschalis primus Papa in ecclesiam sanctae Praxedis transtulit. [SS] Antiochiae in Syria natalis sanctorum martyrum [S] Nicaeae et [S] Pauli. [SS] [companion Basilla appears several entries below] Constantinopoli sanctorum martyrum [S] Hypatii episcopi Asiani, et [S] Andreae presbyteri, qui ob cultum sanctarum imaginum sub Leone Isaurico barba pice illita atque incensa, et cute capitis extracta iugulati sunt. [SS] Perusiae [S] sancti Euthymii Romani, qui Diocletiani persecutionem fugiens, ibi cum [S] uxore et [S] Crescentio filio quievit in Domino. [S] Metis sancti Adelphi episcopi et confessoris. [S] Lutetiae Parisiorum depositio sancti Mederici presbyteri. [S] In Anglia sancti Sebbi Regis. [S] [with Hypatius and Andrew above] Apud Smyrnam natalis sanctae Basillae. [S] In pago Tricassino sanctae Sabinae virginis virtutibus et miraculis gloriosae.
August 30
[SS] Romae via Ostiensi passio [S] beati Felicis presbyteri, sub Diocletiano et Maximiano Imperatoribus: qui post equulei vexationem, data sententia, cum duceretur ad decollandum, obvius ei fuit quidam Christianus, qui dum se Christianum esse sponte profiteretur, mox cum eodem pariter decollatus est. [S] Huius nomen ignorantes Christiani, Adauctum eum appellaverunt, eo quod sancto Felici auctus sit ad coronam. [SS] Item Romae [S] sanctae Gaudentiae virginis et martyris, cum [SS] aliis tribus. [S] Ibidem sancti Pammachii presbyteri, qui fuit doctrina et sanctitate conspicuus. [S] Coloniae Suffectanae in Africa beatorum sexaginta Martyrum, qui furore gentilium caesi sunt. [SS] Adrumeti item in Africa sanctorum [S] Bonifacii et [S] Theclae, qui [SS] beatorum duodecim filiorum martyrum parentes fuerunt. [S] Thessalonicae sancti Fantini confessoris, qui multa a Saracenis perpessus, atque e monasterio, in quo mira abstinentia vixerat, expulsus, cum plurimos ad viam salutis perduxisset demum in sentectute bona quievit. [S] In territorio Meldensi sancti Fiacrii confessoris. [S] Bononiae sancti Bononii abbatis.
August 31
[S] Treviris natalis sancti Paulini episcopi, qui tempore Arianae infestationis, a Constantio Imperatore Ariano ob catholicam fidem exilio relegatus, et extra Christianum nomen usque ad mortem, mutando exilia, fatigatus, tandem apud Phrygiam defunctus, beatae passionis coronam percepit a Domino. [SS] Item sanctorum martyrum [S] Robustiani et [S] Marci. [SS] Transaquis in Marsis ad lacum Fucinum natalis sanctorum martyrum [S] Caesidii presbyteri, et [SS] sociorum, qui in persecutione Maximini martyrio coronati sunt. [SS] Caesareae in Cappadocia sanctorum [S] Theodoti, [S] Ruffinae, et [S] Ammiae: quorum duo primi sancti Mamantis martyris parentes fuerunt, quem Ruffina in carcere peperit, et Ammia educavit. [S] Athenis sancti Aristidis, fide et sapientia clarissimi: qui Hadriano principi de religione Christiana volumen obtulit, nostri dogmatis continens rationem, et quod Christus Jesus solus esset Deus, praesente ipso Imperatore luculentissime peroravit. [S] Antisiodori sancti Optati episcopi et confessoris. [S] In Anglia sancti Aidani episcopi Lindisfarnensis, cuius animam cum sanctus Cutbertus ovium pastor in caelum ferri vidisset, relictis ovibus factus est monachus. [S] Apud Nuscum sancti Amati episcopi.